M. Antonii Mureti Scripta selecta. Curavit Carolus Philippus Kayser philosophiae doctor, gymnasii Heidelbergensis professor, bibliothecae acad. praefectus. Accedit Friderici Creuzeri epistola ad editorem

발행: 1809년

분량: 657페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Ia M. A. Mi REY110. ALEXANDRO RIPARI '

orsiculi, quos ad me misisti, ostendunt illi quidem te, si ad poeticam ingenium tuum COntulisses et, bonos magistros nacrus, in eo Studio perstitisses , ad aliquam praestantiam pem venire potuisse. Nam et numerosi sunt et sententias liabent neque inconcinnas neque ineleganter collocatas, et ipsum dicendi genus nouubhorret a recto. Ρlaneque Sperare POSSes, te aliquando bonum poetam fore, si hoc agere uollos. Sed majora tibi proposita sunt, quae, setantum P Oles, urgeas, censeo; et subsicivis horis Vcterum poetarum seritata manibus teras, non tam ut imiteris, quam ut eis te oblectes Simulque aliquid ex eis assiduo, quod tibi usui sit, colligas. In scribendis versibus tempus ale collocari, verum ut latear, nolim. Malos erSus sacere, turpe est; mediocres, inglorium;

honos, dissicilius, quam ut praestari possit ab iis, quibus aliud agendum est. Quid in tuis

lima egeat, praesens praesentem monere pomem et per litteras non aeque facile possum. Rect que ac vere mihi videtur Ovidius - dixisse, eme

72쪽

dandi laborem majorem esse, quam scribendi Μihi hoc credas velim, me hodie non dissicilius ad saltandum, quam ad faciendos versus adduci posse. Si quid erit serium, in quo meam operam desideres, non deero: in his levioribus, 'si quan- db de me cogitabis peto a te, illud quoque cogutes, non multo iuniorem esse me, quam erat II ratius, cum illa de se scriberet: Nunc itaque et persus et cetcra Ddicra Pnno.

Vale. Romae. Id. Febr. MDLXVIII. I, 65.

Etsi pro mutua internos voluntate tibi dubium esse non potest, quin tua omnia mihi cara ac iocunda sint; tamen Inuit hoc affirmanti credas velim, litteras tuas mihi etiam jucundiores fuisse, quam tu existimare facile possis. Nam et, quod ego Summo opere cupiebam, continebant

μαρέστατα totam rationem itineris tui, et quae istic Vita, qui mores. quae cum ceterarum artium tum iiii is docendi ratio, ita diserte ac luculenter explicabant, ut Ulixis Homerici narrationem Alcinoo ac Phaeacibus minus suisse iucundam Putem. Admiscueras etiam eis plurimum nativi epist. I, I, IO. t Odyss. IX - XII. cs XIII, 1 sq. '

73쪽

A. M. ML REI Iillius leporis et αυτο ρυους urbanitatis, qua Pra sens sermones tuos condiebas, ut, eas legens, inh- tum non spectare te ac tecum confabulari vid Ter. Accessit a voluptatem meam, quod patruus tuus V. C, quieas mihi usque in Quirinalem, ibi enim nunc sumus ipsemet attidit; ostendi truthi etiam eas, quas ad alterum pataeuum Scripseras: quibus eadem prope, quae in meis, sedLatineex pressa Coritin antur. Tuindemi agnovi, quid te adduxisset, ut ad me pupulari sermone scri-

heres. Neque enim illud in movit, in quo jocaris. Phormioni exemplum; sed id potius secisti, 'ιλοτιμουμενος παρ hμῖν ἐπὶ τν εν ἀφροτ ροις

τοις ἰδιωμος Πν ευ πειl. Quod avtis1cium tuum Cum iam detectum esse videas; censeo, ΡOsthac ad me quoque Latine, si videbitur, scribas. Quod tamen ea Iege a te peto, ut ne propterea minus crebras aut minus Iongas litteras des. Quidvis enim malo. quam earum fructu carere. Gaudeo

....

inesum ineum de iis, qui istic ius civile profiten

turi vanum fuisse, et eos scriptores, quos ego tibi dilaudare consueveram, etiam istic vigere. Felicius hac in parte tecum actum est,quam Cum quibusdam aliis συμ ροιτηταῖς tuis, qui, ut a me digressi sunt, inter illos συρ ρετωδεις ac βορ ρώδεις splendidarum ineptiarum magistros ConSenescunt. Ego et tibi hoc nomine, ut debeo, γω

74쪽

lulor et cupide tempus illud exspecto, cum ad nos non illa inani δοκησισο ρέ , sed vera ac soliada jurisprudentia instructissimus revertaris. Nondum audiisse te puto, me hic pandectas publice interpretari, non sine aliqua molestia e rum, qui nollent, consigi oculos cornicibus, et D nes didicere, senes ridenda fa teri *7, Equidem dabo gludiose operam, ut eripiam exanimis hominum stultissimam illam opinionem, nihil injure aut sapienter cogitari posse, quod non ex illis lacunis hauriatur, aut eruditE dici, quod non insulse ineleganterque dicatur. Spero. me his aestivis mensibus, quibus res proserentur, in Tiburtino secessu aliquid novi edolaturum. Quidquid erit, si quid modo erit, sum enim mi risice callipides, ad te mittetur. Interea amabis me, ut facis, scis enim, te id mutuo sacere; et ad me, quam saepissime poteris, scribes. Vale.

Nihil est aut in amabilius aut litteris tuIs dulcius, ad quas ego nudius tertius acceptas statim respondissem, si aut suisset plus otii, aut statim

75쪽

M. A. MD RETI responderi tua interfuisset. Cum etessem paulo, quam soleo, occupatior et, in unius diei mora nihil esso incommodi, viderem, indulsi naturae meae, qui perspectam haberem lacilitatem tuae. Desiderio tibi emtanutuam consues inem no iram, si Vis, me aperte ac simpliciter loqui, ut mea consuetudo fert, et ut nostra summa oo iv Nopostulasi gaudeo; quodque ipsi mihiad- intrabile videtur, ex molestia ipsa tua voluptatem capio. Nam neque tu, nisi me valde amare eam iniquo animo ferres absentiam meam, et mihi nihil iucundius est, quam a te valde amari ἔ-nuno et dicito.verum esse illud Euripideum ἐς κοινὸν ἀλγειν, cum duorum, qui eerte inter Se amicissimi silui, videas, uni alterius aegritudianem esse jucundam. Cave tamen, putes, minus a me sermones tuos requiri, quam a te meos. Hic enim etsi indiluimus omnibus deliciis planeque Phaeacuta ii tam δη vivimus, ubi - - ευφροσυνη μἐν κατὰ δῆμον ἄπαντα, ἁνὰ δώρωτ' ἀκουάζονται

76쪽

nemo tamen est, qui iisdem, quibus nos, studiis

delectetur, ut jam verear, cum istuc rediero tamdiu a Musis et a litteris omnibus peregrinatus, ne quis vestrum, quibus adsidue in libris versari licet, mihi illud δ' occultat: 'Εαρωρωσε

δρονιος ων ἐν βαρωροις. At tu, mi Lipsi, si me auclis, hominem Sinon valde prudentem, ceris quidem insi niter amantem itui, obdura et D II tam cito de Roma relinque in eo in e. Μilii Crede, Iste tib quondam Letιtiam feret labos Conventum esse a te Manutium meum. gaudeo, et taIem re extum, quasem ego tibi euin saepe descripseram: Hoc tibi liquido confirmare pos

Sum, eum virum bonum esse,-et Simdiosissimum benefaciendi quam plurHnis. Quare auctor tibi sum, ut te, quatituri Potes, insinuos in diius consuetudinem. ciigitabam de eodem oleo et opera ad Ρlautum nostrum scribere, sed alio vocor. Interea salutabis eum meo nomine et, ut coepisti, reddes quotidie tua consuetudines doctiorem. Cras ad eum scribam. Bene valc

77쪽

A. M. MURCTI

Coxneli, cuius ex disciplina adol cens tam rarx exempli prodiiti Euuidem antea et mauni s ciebam te ex scriptis tuis et amabam pro iudicio, cluod amantissime de emendatis a ine Terentii

fabulis seceras. Nunc vero, mihi crede, tanta aC-

Cessio propter Lipsium facta est, et ad opinionem

de te et ad amorem erga te meum, nihil ut maxis

CuDiam, quam . Occasionem mihi aliquam dari

declarandi tibi re et lactis, uuanti apud me sis.

Cujus rei si libebit pericu in sacere, buaeso te, si qui huc venient, quos tu ames, Ρraecipuequis qui habeant aliquid simile Lipsit, ut eos mihi

potissimum commendandos putes. Nam eadem

opera et ego mihi videbor abs te beneficium a cipere et conabor essicere, ut ipsi quoque eo ri mine aliquid se tibi aliquando debere lateantur.

78쪽

ALEXANDRO RIPARIO.

Dulces lute tuae, ut omnia, quae a te prosicia Scuntur, etsi in eis multa peccaveras. Sed, ut filioli balbutientes libenter audiuntur a patribus, Suntque eorum etiam ipsi errores voluptati, sto mihi ista tua in litteris insantia iucundissima est. Eas ipsas ad te remitto mea manu emendatas. Scis enim, ita inter nos convenisse. Tu, mi Alexander dulcissime ac suavissime, sequere in gno animo eam viam, ad quam et tua te natura fert, et ego tibi hortator atque impulsor fui. Magnam de te spem meo testimonio apud paremtes tuos concitavi: quae ne et eos et me sullati omni tibi cura ac studio providendum est. Valo,

Nonis Iulii. Tibure. MDLXX. I, 58.

e priores litterae tuae ad te pervenirent, Caroli incuria lactum erat, cujus tu quoque neglige tiam nosti. Nunc una cum his meis utrasque tuas accipies simulque hoc intelliges, quod tibi gratuleris) posteriores multo meliores esse prioribus: ut, si ad istum modum pergas, magna mih ves sit, te Praeclare responsurum exspectationi

79쪽

meae. Vide igitur, si me amas, quod et facis et facere certe debes, ut, omnibus aliis rebus neglectis, quantum quidem Valetudinis ratio patietur, urgeas studia tua: multa legas, multa ediscas, multa audias, Dequenter cum iis Veriere, quorum familiaritate ac consuetudine melior acidoctior sieri potes. Fac, cogites, gravissimam esSejacturam temporis ; praecipue autem ista aetate, qua tu nunc es, hora nulla tibi perire sine magno dispendio potest. Saluta mihi praeceptorem tuum, Cui meas ad te litteras ostendas licet. Eas quidem, quas tu ad me missurus es, nemini pro sus Ostendi volo: cas enim mihi gratiores iaciunt ipsi errores tui. Vale, mi dulcissime Alexander

Oblitus eram scribere, heri in mensa injectum esse sermonem de Comoedia: qua OCCasione multa de te quoque dicta sunti Valdo tibi tunc aures tinnivisse oportet. Omnino spero fore , ut huc tibi ad me veniendum sit.

erge, ut facis, mi Alexander, amare Iitteras, eis te oblectare, in eis omnia et seria et ioca tua col- Iocare. Non magnus abor magno tibi olim honori futurus esti lata via, quam tu nunc ingre-

80쪽

deris, multi humili et obscuro loco orti ad amisplissimas dignitates pervenerunt. Atque etiamsi nulla ejusmodi praemia litteris proposita essent: ipsa tamen doctrina amanda est per se; neque quidquam in homine ingenuo tuIPius est ignoratione earum-rerum, quarum scientia sine Ii teris comparari non potesti Voluptas, quae ex turpibus capitur, celeriter transit; dolorem a tem in auimo diuturnum relinquit: at Iabor, in rebus honestis collocatus, ipse quidem effugit; memoriam autemsui in animo relinquitplenam honestissimae et solidissimae voluptatis. Haec cogita et vale. Postrissi M. Iul. Tibure. I,

Etsi nihil erat, quod scriberem, ac praeterea mi Tum ine' quoddam scribendii odium tenebat; nolui tamen verberonem hunc u uin sine meis ad te litteris istuc venire.' Amo te Piotidie maingis, quod, a te litterarum studia eodem modo amari, confido. Sed velim, ad me diligenter scribas, quo te nunc scriptore oblectes, Cicerone, an Terentio, an, quod malim, utroque. Dareetiam operam debes, ut in iis, quae ad me scribes, iis loquendi. generibus utare, quae in illorum Scriptis notaveris: ut ea ipsa res sideri mihi faciat

SEARCH

MENU NAVIGATION