M. Antonii Mureti Scripta selecta. Curavit Carolus Philippus Kayser philosophiae doctor, gymnasii Heidelbergensis professor, bibliothecae acad. praefectus. Accedit Friderici Creuzeri epistola ad editorem

발행: 1809년

분량: 657페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

exercitationibus uteretur, Curas Omnes Pr cul ab se ablegaret, animum sermonibus amicorum aliisque honestis oblectationibus - hilararet: quibus rebus id consecutus est, ut et morborum expers vixerit et diu medicis suis superstes ad extremam senectutem Pe

veneriti T. III. p. 560

. LXXXVIII. Liberalia studia vocabantur Romae, quae apud Graecos ἐ7κυκλια ιαμ sηuατα, id est, Certa quaedam, quae Omnes fero ingenui et honesto loco nati, non illi quidem accurate et exquisite perdiscere, sed deli hare tamen modice ac degustare consueverant. Nam et grammaticis operam dabant, a quibus rectam orationis structuram et syllabarum modum cognoscerent historicorumque ac poetarum intelligentia imbuerentur, et geometriam, musiceu arithmeticenque, quidam . et picturam discebant et praete ea luctandi ι equitandi aliarumque corporis exercitationum magistros habebant. T. III.

in omnibus cujusque generis Latinis veteribus libris scriptum video Hrenesim et phreneti S,

602쪽

Μ. A. MURETI non Phreniticus. Et tamen olim quidam plane phreneticus sive, ut ipse dici malebat, phre- niticus. Cum quendam Varronis versum ita edidissem, ut repereram: renetici, se tem trionum fili. clamabat, Omnes, qui ita scriberent, et Gra ci et Latini sermonis imperitos esse; in me, quasi primus ita scripsissem, invehebatui', vidente me et cum homine ad conviciandum exercitatissimo certamen refugiente. Non debest autem cuiquam aut mirum aut novum Videri, in Voce peregrina, quam veteres Latini sibi utendam sumerent, uuam litteram mutatam esse. Illi, quae erat apud Graecos τλη, non SulWam aut Vlpam, sed Sil iam fecerunt; iidem, littera in diphthongum mutata, S m nam dixerunt, quae illis suerat σκηνm; nequetro Eum, sed tr Ommiam; nequς hyemem, quamvis erat ab sed hiemem vocarunt.

Nilum Melonem, Ganymedem Catamitum, Odyssea Ulixem, Ajanta inacem nominarunt et talantum noluerunt, quod erat τάλαντον, talentum maluerunti Sed apud insanos et iueo, quod semel dixerunt, obstinatos nihil momenta rationum Valenti T. III. p. 98. De brevitate vitae c. ao. Quod hic

de Turannio dicitur, simile quiddam, me

603쪽

CΟΜMEN TARII. 565 Puero, narrabatur de i mercatore quodam

Parisiensi , ceteroqui viro bono , sed νqui tota vita nihil unquam vacui temporis a litibus forensibus habuisset etiamque tunc capularis senex sera omnia 'quotidie pem vagaretur. Quod cum ad Franciscum primum, Galliarurn regem, elegantissimi hominem ingenii, perlatum esset; quietis se aliquid misero homini consecturum et cum omnibus, tum qui quid ab' ipso peterent, tum a quibus ipse peteret, bonis et aequis conditionibus transacturum recepit. At infelix senex ad regem accurrit provolutusque ad illius genua supplex orat', ut sibi una saltem aut altera lis, in qua se exerceret, relinqueretur vitam sibi, adempta illa exercitation , injucundam et insuavem. sore. Bisit rex et homini, qui quiescere, 'nisi inquietus, non Posset, lites suas, ubi se arbitratu suo desa-tigaret, reliquit T. III. p. 116 sq. Naturai. quaest. II , 51. Mihi hoc

contigit, ut paucis mensibus ante, quam Hippolytus cardinalis Ferxariensis, qui ita de me meritus est, ut perpetuo animae ipsius bene precari debeam, ex hac vita

discederet, fulmeu, in palatium ipsius deuia

604쪽

566 M A. ΜΠ RETIdens. ad mea usque cubicula pervenerit. Ibi gladii, qui ad lectum unius e famulis meis Pendebat, mucronem ipsum ita colliquefecit. ut in globulum converterit, vagina prorsus illaesa. T. III. p. 126.

. TARIUS.I, 6. Enponam, quid Plato ideae nomine in

tellexerit. Duo sunt ex sententia Platonis ita Timaeo genera rerum: unum earum, quae sensu Percipiuntur; alterum earum, quae inente et intelligentia. Prius illud ait esse nunquam , Seu er seri; posterius muriquam seri, sernPer ωse. Etenim esse ea demum, quae semper sunt, quae immutabilia sunt, quae

nunquam neque oriuntur neque occidunt; fieri autem, non esse ea, quae amidue m tantur, quae et orta sunt et interitui obnoxia. Iam vero omnia, quae sub Sensum Cadunt, et orta et interitura sunt, eademque Per-

605쪽

CO TU F NT ARII. 56 petito labuntur ac fluunt neque diutius permanent uno et eodem statu. Itaque Veteres

philosophi, Protagoras, Heraclitus, Empedo

cles, cum ad haec tantum respicerent, omnia

seri, nihil esse dicebant, ut est apud Platonem in Theaeteto et refertur in Cra lodictum Heracliti': Οτι πάντα ρεῖ καὶ ουδὸν μένει. καὶ ὁτι δὶς εἰς τον αυτιν ποταμιινουκ άν ἐμμίης. At species et genera, quibus

singulae res continentur, et uno Verbo τώ κα- et suerunt ex omni aeternitate neque uri

quam esse desinent negus ulli mutationi obnoxia sunt, sed semper eodem modo se ha'bent. Non enim homo aut animal aut nascitur aut interit, sed hic bomo atque hoc animat: neque semper verum fuit eritve, Socratem esse animal ratione praeditum; at idem de . homine ex omni aeternitate Verum fuit semperque erit. Neque Semper Verum est, Aristidis justitiam esse virtutem, muenim semper est Aristides; at semper Verum,' justitiam esse virtutem. Hoc intuens. Plato statuit, τα ηαξύλου sola propri' esse atque

606쪽

idcirco esse πρωτας οε πόας και ρολιο α Οὐσίας, Cetera autem ESse tantum κατατινα τῶν καΘόλου. Haec autem universa VO-cabat εἱδη aut ἐδέας, id est, species aut so

idean hominis, αυτοιππον idean equi. T. III. P. a 9 i. III, io. Philoxenus, genere Cytb rius, poeta, scripsit dithyrambos et poema, quod inscripsit δεῖπνον, quo lauta edulia et instruendi apparandique convivii rationem

exposuit. Nunc narrant non tantum ipsum studiosum suisse laute opipareque vivendi, verum etiam curam adhibuisse, ut cives sui hene conditis epulis vescerentur. Itaquo ejus rei caussa quotidie, cum lavisset. 'urbem cim cuibat, comitantibus pueris, vinum, Oleum, acetum aliaque ad cibos cotidiendos necessaria serentibus, et singulorum domos ingrediens inspiciebat, quid cuique in coenam Paratum esset, ac, si quid minus recte condi- ' . tum erat,' ipso de suo condiebati Tum, ita Iustrata urbe, domum reversus EPulabatur. Hic cum aliquando Ephesum venisset ac λ- rum cupedinarium vacuum ossendisset, Per contatus, quid esset rei, cum accetisset, quid

607쪽

COMMENTARII. 569 quid erat obsoniorum, in sedes cuiusdam, qui nuptias celebrabat, delatum esse, ipso quoque, quanquam et hospes et invocatus, eodem ad prandium prosectus ost et Cum Ceteris accubuit. Cumque dominus epuli, eius ingenio delectatus, dixisset: Philoxene, nUn- Vrsid cras quoque nobiscum e utiturus G p etiam, inquit, si, tu hodie, nihil erit inniticella. Adhibitus ad mensam aliquando

a Dionysio tyranno, cum ipsi quidem Dionysio ingentem mullum, sibi autem multo minorem appositum videret, suum a patina sublatum ad aurem admovit simulavitque, qua

si quiddam ex eo percontaretur. Quaerenti caussam Dionysio, Ego, inquit, . O rex, poema quoddam do Galatea scribo, quiare qumrebam ex hoc Pisce quiddam de Nereiadibus, quo Poema meum exornarem, sed ψωjunionem se curum ait, quiam ut illa Perintatem cognoScere Posuerit, e grandiore illa, qui tibi amositus est, si queseram, illum mihi facile ea, quin MOD, ex icGtia m. Conversus in risum Dionysius, piscem, qui sibi appositus erat, ad Philoxenum misit. Ab hoc tamen ipso tyranno conjectus est in latomias, cujus rei haec caussa a Plutarcho

traditur libro de fortuna et virtute Alexa

tDiuitiaco by Corale

608쪽

dri Dionysius ipse quoque poemata scribebat eaque, cum inconci una et illepida e sent, optima videri volebati Cum igitur tragoediam quandam scripsisset, eam Ρlhiloxeno inspiciendam dedit, ut conigeret, si quid

sorte corrigendum videretur. Ille vero una litura totam emendaviti Indignatus Dion sius compegit eum in illum carcerem, quem modo nominavi. Unde tamen postea liber tus, cum iterum Dionysium audiret sua poemata recitantem, adulantibus et plaudentibus ceteris, exurgens ipse, Mute me, itaquit, demto in latomias; illic enim intatem degere SatiuS rat, quam tum mala Poemata audire. ,

V, a. Graeci sua lingua vocant clem, quem Latini jugulum, id est, os, quod a summo humero ad imum collum pertinet, et eodoti nomine vocant claoim. Unde iocus elegans Philippi, Macedonum regis, cui cum laesus in bello jugulus esset, modico, a quo Curabatur, assidue nuruorum aliquid poscen- orat. II. c. a. p. 57o est Wyttenti. T. II. P. II.

609쪽

enim in manu tua meam clarim. Hoc Latine

friget, quia Latini ad significandum jugulumclapis nomine non utuntur; Graece autem

propter illam nominis ambiguitatem elegantis,4 sime dicitur. T. III. p. 56i. V, 5. Locrensibus Ieges tulerat tale cus, qui, cum intelligeret, nihil tam periculosum esse in republica, quam, abrogatis Vetustis legibus, novas serri, statuit, ut, qui Movam legem rogare vellet, collo in laqueum inserto, id saceret, et, si quidem lex iusta et honesta ab eo serri videretur, id illi impuno

esset, sin minus, Dacta laqueo gula interireti Rem totam graviter et luculenter narrat Demosthenes Orati adversus Timocratem Est et apud eundem oratorem de legibus non temere antiquandis novisque condendis locus

insignis in ea adversus Leptinem sin. Y. IIIp. 589 sq. Vix existimo, ullo in genere saepius a

610쪽

5 a 31. A. MU RETIIibrariis peccatum esse, quam Cum unam eandemque vocem haud ita longo intervallo his saepiusque positam reperiebant. Facile enim tum eveniebat, ut, properantes et oΡeri suo non satis intenti, modo voces, modo versus, interdum etiam paginas totas transilirent. Innumerabiles propemodum locos, si opus sit, proserre Possum ex Hippocrate, Platone, Aristotele, Polybio, Plutarcho, Athenaeo, Galeno, Laertio ev aliis optimae notae scriptoribus, in quibus per ejusmodi oculo-Tum errorem factae sunt maximae ac foedissiamae labes. T. III. P. 405. 9.IN Ι. ΕΤ II. LIBRUM PLATONIS DE RE, PUBLICA COMMENTARIUS.' . II. p. 25 o. Primum hoc principium est, ut

nihil Deo assitigamus, sed eum, qualis re VE-Ta est, talem etiam exprimamus. Sed hoc majus et dissicilius est, quam ut humanis viribus praestari queati Dei enim essentiam capere humanus animus nota potest: solus Deus capax est sui, solus persecte novit se et in se omuia. Caligat humana mens ad illam

SEARCH

MENU NAVIGATION