장음표시 사용
611쪽
COMMENTARII. 575 immensam lucem omni luce superiorem et, quo se altius attollere conata est, eo se IOD-gius infra id, quod petit, jacere sentit. Apud Aegyptios in adyto Minervae, quo nomine illi sapientiam divinam, id est, Deum ipsum
intelligebant, ita scriptum erat di 'O Siam, quin Sunt, quin futura sunt, quc E fuerunt. Tunicam meam nemo inquam retexit. Quibus significabatur, Deum esse omnia; ejus autem plenam cognitionem neminem unquam Consecutum. Vulgatum illud est de Simonide qui, cum ex eo rex Hiero 'quaesisset, quidnam esset Deus, unum sibi
diem ad cogitandum postulavit. Cum idem postridie sciscitaretur, biduum petiit. Idem cum saepius secisset, admiratus Hiero, cur ita rem traheret, quaesiit. Tum ille; Quo
magis, inquit, cogito, eo mihi r es Mideliar Obscurior. Nam nedum essentiam ipsius comprehendamus, ne nominare quidem eum ullo idoneo, quodque cum re significata adaequetur, nomine possumus. Vereque eum Me curius ille, quem Ter maximum Vocant, anΟ-nymon esse dixiti Neque immerito Socrates ) Cic. N. D. I, 22.
612쪽
Μ. Α. ΜΠ RETI in Philebo cohorrescere se dicit, quoties
Deus aliquis nominandus est, metuentem, ne ei nomen aliquod parum conveniens tribuat. Et Platonici motum, quo animus noster se tur ad contemplandum Deum, σιωπησιν id est, silentium et laciturnitatem qua
dam animi vocanti Et D. Hieronymus pri aeipium psalmi apud Hebraeos 65. ita conve tit Tιbi sagotium latas, Deus, quod eum Silentio tantum et admiratione venerari, non etiam pro dignitate de eo aut loqui aut cogitare possimus. Neque tamen absterreri debemus, quo minus Deum, qualicunque possum orationis genere, celebremus; sed perpetuo, quantum in nobis est, potentiam, sapientiam, bonitatem ipsius depraedicare, ita tamen, ut et agnoscamus et lateamur, omnia, quae a nobis de ipso aut dici aut cogitari queunt, minus nihilo esse, si cum insinitate atque immensitate ipsius conserantur. T. III. .
613쪽
10. IN PRIMAM CICERONIS ΤUSCULANAM
gos Aristoteles et Theophrastus, quo eos Scripserat Plato. Nam Plato quidem, cui omnes dicendi veneres, omnes lepores, omnes sestivitates domi, ut aiunt, nascebantur, ubertate quadam et abundantia orationis non restantum ipsas explicat, sed multa etiam extrinsecus adhibet ornamenta, dum et loca describit et arborem patulis dissusam ramis ot fluvium Ilissum ita frigidum, ut eum Socrates pedibus contingere Vereatur ; et perSO-narum mores ac I ingenia prope comicorum
more subjicit oculis, Thrasymachi considentiam et impudentiam, Hippiae levitatem aEvanitatem, Protagorae arrogantiam et jactationem et similia. Aristoteles autem et Theophrastus, quamvis homines eloquentissimi, eum tamen sibi suavitatem illam Platonicam deesse sentirent, statim a rebus ipsis exordiu-bantur neque illa tentabant, in quibus tanto se Platone inferiores fore videbant. T. III. Ρ. 780 sq. Ac nunquam ponitur aute vocalem. R
614쪽
I, 7. 2 ntigono regi duo milites ex ipsius
exercitu noctu in Iulosa et salebrosa via impediti maledicebant maleque preCabantur. Prope aderat ignotus ipse et eos nullo nego cio ulcisci poterat. Sed eos, quibuscunque modis potuit, adjuvare coepit, donec ex illa aspera et moleSta via evasissenti Tum placide et comiter, Ile, inquit, et Alitigono dem, ut libet, mraledicit c. Sed ei bene precamini, qui Mos ad Vir. T. III. p. 8io. I, 25. Longe aliud est judicio et sententia, aliud voluntate atque animo dissidere. Nam etiam in sententiarum dissimilitudine ac discrepantia animorum tamen Conjunctio servari potest, neque unquam boni viri quemquam, quod a se dissentiret, propterea in inimici loco habendum existima runt. Evertendam Karthaginem Cato. COn- servandam Scipio Nasica censebaL Num igitur eos inimico inter se suisse animo credimus Stultorum et imperitorum ista Cori Suetudo est, qui, quoniam, ut ait comicus i , Terenti adelph. I, a, IO.
615쪽
COΜΜENTARII 5 nisi, quod imi faciunt, nihil recte feri putant, idcirco a . se ne levissimis quidem in rebus dissentientes ferunt T. III. p. 815. θ
IN TACITI ANNALES . COMMENTARIUS. . . In Cornelii Taciti annalibus explicandis 'sang
rationem tenere constitui :i'ut in iis, quae quotidie interpretanda sumam, Ρrimum quiadem ea, quae ad historiam pertinebunt, a curatissime ac subtilissime persequar efficiamque, quoad potero, ne quid illorum intellia gentiam vestiam, Si me attente audietis, ess giat; ea deinde, quae ad Verborum elegantiam, quibus hic scriptor lectissimis et ad id, quod vult, exprimendum accommodatissimis perpetuo utitur, quae ad Structuram ac Conformationem orationis, in qua nemo unquam dili gentior suit, quae denique ad eIoquentiam sarcere putabo, indicem e umque VOS Commonefaciam; postremo colligam et excerpam ex eo praecepta ad prudentiam praecipueque ad civilem prudentiam pertinentia, quorum i credibilem quandam vim his libris contineri, Omnes Summo Consensu, etiam, qui alioqui cito iniquiores sunt, confitentur. Quod iii semper eundem ordinem tenere non ueros
616쪽
certe tamen horum trium nunquam ullum sciens.
omittam. Ita nullus 're abibit dies, quo non ii, qui mihi operam dabunt, et veteris historiae
scientiores et Latinae linguata intelligentiores et aliquo ad instituendam vitam praecePto auCtim res instructioresque discedant. Cuius rei ut gustum jam nunc capere aliquem liceat, agedum, principium hon, quo reddendam rationem Con
silii sui 'iamque sibi ad id, quod instituerat, prae
muniendam Censuit, mecum una musiderate.
I, I. Urbem Romam et ceti usque ad illud Postquam Bruto J Exponit, quae caussa su rit, cur, Romanam historiam scripturuS, e tremis potissimum Augusti temporibus sibi mordiendum putaverit. Caussa autem haec est, quod res Romanae ab urbe condita usque ad id tempus claros ac luculentos scriptor nactae esserit, a quibus memoriae proderentur; at ea, quae Subsecuta erant, satis cum fide nemo scripsisset, id autem a se facilius posse praestari, quod ,' quae res aliis Scriptoribus, ne veram et incorruptam historiae fidem retinere L obstite-
vant, earum sibi nulla impedimento esse posseti Reges habuerri Ita, quod antiquissimum in terris nomen imperii est, idem in urbe
primuin suiu Regnatum autem est iu urbe
vanos in IV. aut, ut alii, CCXLV.
617쪽
LibertatemJ Pulsis regibus, regioque o mine in perpetuum sublato, ob Constupratam per vim a Sexto Tarquinio. Superbi filio. Lucretiam, quae animae quidem suae exitum, populo autem Romano aditum ad libertatem eodem pugione patefeciti
Et consulatum J Duo autem consules i stituti , ut ne amplius summa rerum omnium Potestas Penes unum esset, tum ut in altero
perfugium foret, si quid alter moliretur i justi. Creati annui, ut modestius et innoce
lius imperarent, Cum scirent, Se quoque, e acto anno, Privatos lare, et a se administrati magistratus rationem postulatum iri. Ex illo igitur, quam diu viguit respublica, sum- 'mum in urbe imperium consulum suiL Quod si quae inciderunt mutationes, breves tamen illae fuerunt, usque ad imperium Augusti quodque his verbis exequitur Tacitus: Dictaturm ad tempus sumebantur J Objicere fortasse poterat aliquis: Quid consules modo nominas Z Nonne respublica et sub dietatoribus interdum et sub decemviris et sub tribunis militum fuitῖ Respondet, illa omnia brevia et extraordinaria fuisse. Quis et D to primum anno ab urbe condita dictator ereatus fuerit, inter auctores ambigitur; et Lia
618쪽
M. A. ΜΠ RETIvius' ipse in tanta discrepantia negat id pro certo constitui posse. Hures tamen in hoc Consentiunt, Creatum esse anno nono ΡOStreges exactos. Primum alii M. Valerium Volusurn, alii T. Lartium iaciunt. Creabatur fere periculosis reipublicae temporibus. R gia plane dictatori potestas aut etiam major. Inconsulto enim populo animadvertere in C . iusque civis Romani caput poterat, neque ab eo antiquis temporibus provocatio erat, quam etiam a regibus fuisse, ex libris Ciceronis dorepublica notat Seneca epistola CIX. Postea tamen etiam a dictatoribus provocari ad populum potuiti Antiquitus magister populi dicebatur. Creabatur e consularibus et ab altero consulum viva Voce sine populi suffragiis. Interdum tamen senatusconSultO Ρe missa populo ejus creandi potestas. Equum ascendere non poterat, nisi prius rogato P pulo, ut id facere licereti Id temperame tum quoddam immensae illius potestatis sui LCreato eo, aliorum omnium magistratuum
Cessabat auctoritas. Soli tribuni plebis man bant, qui etiam aliquando dictatoribus intem
Cessisse memorantur. Terminabatur sexto
mense, nisi, ita postulantibus reipublisae v II, I 8.
619쪽
cessitatibus, prorogaretur. Ideoque ait Tacitus, dictaturas ad tempus sumi solitas. Duo soli dictatores perpetui creati, L. Cornelius Sulla et C. Iulius Caesar, quorum ille, cum amplius XL millia civium occidisset,a nusus est dictaturam deponere seque publico si uoulla custodia credere; Caesar, qui ob id Sullam litteras nescisse dicebat, cum et eam re tineret et regium nomen , . spe te reCusantis,
flagrantissime ambiret, anno post oppressam rempublicam tertio et dictatura simul et auima spoliatus est. Quales Romae dictatores, tales propemodum in Graecia Aesymnetae. Neque X. Miralis Potestas J i Anno ab urb
condita, ut Livius III, 55. numerat, CCCI, ut alii, CCCII, cum jam consularis imperii, quo
plerique superbius et immoderatius utebanturi plebem pertaesum esset, creati sunt ex sena tusconsulto decemviri legibus serendis cons lari imperio sine provocatione, qui tum ex patriis institutis ac legibus tum ex moribus ac legibus Atheniensium ceterarumque Graeciae civitatum, quas legati, ob eam rem trie nio ante in Graeciam missi, tum primum a tulerant, jura describerent, quibus postea in Perpetuum senatus populusque Romanus uteretur. Editae tum ab iis decem tabulae. Quia
620쪽
u L MUR ET Ihiis cmn duas adhuc de in percrebuimet; eati in annum quoque sequentem decemviri , qui illud quasi corpus juris absolv Tendi Grata, ut solet, ea mutatio plebi suiLquam diu sct docemviri comiter modestequo gesserianti Sed ubi, dulcedine dominationis abrepti, superbiam ao libidinem, prope perpetuas immodicae potentiae comites, nou exe Cere tantum, Sed et ostentare coeperunt, jamque eos in Perpetuum sibi imperium contia nuare velle constabat; eommota plebs non prius tumultuari desiit, quam, rejecto decemviratu , respublica in pristinum statum restituereturi Praecipua tumultus caussa App.
Claudii libido, qui cum, Virginiae, ingenuae
ac pudicin viminis, insano amoro correptus,
nihil precibus, nihil pretio, nihil minis per
ficere potuisset; i allegato M. Claudio, cliente suo, qui eam in servitutem postularet, ausus etiam adversus omne fas contraque legem a se latam vindicias in servitutem dare, Patrem , virum. lautem, eo necessitatis adduxit,
ut medio soro, in ipsius Claudii et universi populi oculis, filiam unice caram jugulare ipse manibus suis maluerit, quam pati, ut ipsius pudicitia a quoquam minueretur. Ut igitur regibus Tarquinii, sic decemviris Appii
