Tarquinii Gallutii Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2.

발행: 1617년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

plane diuinum uiortalibi is, e caelo redditum existimarent. Celebratum fama philo phum discipulos suos tam inusitata philoQphandi lege instituisse legimus, ut illi, ratione omnino posthabita , satis haberent ea cum voce magi- 'iro subscribere. Ipse dixit. Fuit id quidem nouae cuiusdam authoritatis indicium: sed tamen, quia tirones erant, hospitesque philosephiae

qui praeceptorem ita venerabantur,non mediocriter imminuunt eam gloriam, quam alioqui mereretur is, qui sic obtemperantes haberet auditores suos . Inuenit postremo, inuenit Christiana Respublica Philosephum , cuius autholitatem , & dicta omni disciplinarum ornati genere prudentissimi homines, non ratione disqui: unt, sed animi dimissione , ac linguae silentio reuerentur . Centum,& triginta superioribus annis in orbe tetrarum Christiano principes rerum sacrarum Antistites numerabantur . Illis minores, quos' Episcopos appellamus , mille, atque septemdecim: qui numerus homini haec ex consilio reputanti, haud sane a mediocris videri debet. Sed tamen etiam addendi sunt alij longe plurimi, quos selis occidentis amplissima Regna nouissime reperta, atque ad Christi religionem perducta sibi vindicarunt : ubi septuaginta templorum millia excitata fuisse accepimus , & Christo, .Virgini maximae, caeterisque Caelitibus, ut pia sert

212쪽

tristianorum consuetudo , dedicata . De I siilis Otientis, ' de Sinis, de Iaponijs extremo penitus orbe diuisis nihil dico praeterea, quia cum haec disputo, 'illud in summa contendo neminem in singulis hisce prori cijs rei Christianae praesectum esse, qui philosephus , ac religionis magister esse non putetur , & st . Eo tamen ita omnes eius se distipulos profitentur, qui Petri locum obtinet in ' Petri sede, ut stimama animi consensione, ac una plane 'Voce ex

clamare videantur, ac dicere. Ipse dixit Venio ad alteram orationis partem: hoc est ad eam potestatem , qua Romana Petri sedes, non modo in alias minores, vesut in Colonias ab hac ipsa ductas, ac filias, sed in viros etiam Principes, Imperatores, ac Reges praedita esta quos creat, quos in selio colloeat, quos reducit. quos depellit, quos deterret minis, quos fulmine percellit, quemadmodum eorum Nome ritum est, & Christianae Reipublicae ratio postulat. Quid vero hac ipsa potestate fieri potest, aut excogitgri diiuinius, Auditores λ Equiadem sic intelligo ; posse Reges non suffragio facere, sed authoritate iubere, tantum esse, venihil habuerit amplius potentissimum illud Romanum Imperium, quod de se gloriose, ac ma Difice praedicaret. Quid enim est, quod ill

rum nomen , ac famam maiorem in modum

apud onmem posteritatem extollat, nisi admira n 3 . bilis

213쪽

i s 3 De Cathed. D. Petri.

ilis illa potentia, atque authoritas, qua Maceoniae , Armeniae, Asiae, caeterisque Protiin' ijs numero sex, & triginta Reges ademerunt, ppellarunt selemni ritu amicos, aut alio itii v tigales habuerunt. Aligustus, Imperatori m,mnium fortunatissimus habitus est, quod Re-:es terrarum uniuerses, velut Imperij sui partes,c membra teneret in officio, ac potestate

uero beatissimum se , felicissimumque in suo iutauit Imperio, quod Romae, Tyridatem Ar- neniae Regem, imposito illi Regni diademate, reast et in 1 heatro plenissino. Tyberius suame exaggerate , ac supra caeteros amplificasse ivthoritatem existimatiit, quod Reges , aut in estos, aut res nouas molientes nulla militum vi,1ullis armis, sed sela verborum comminatione:ompressisset. Pontificem nos in hoc Romano petri Solio diuina quadam potestate, atque authotitate pollentem, non beatissimum, non

humano celsiorem fastigio praedicabimus, qui tot, ac tam multis bene de Christiana Republica meritis Principibus viris diademata, Simposivit noua, & restituit vetera; contumacibus terrorem iniecit, accidentibus ad genua , vel veniam facile dedit, vel pro merito, atque adseueritatem exempli pedem impressit LonWa sarine Regum , atque Imperatorum series est, qui Pontificum. beneficio Imperia, & ditiones amplissinus obtinuere. Sed Carolus ille, qui Mari

214쪽

nomen inuenit, omnium est nobilissimus ; λLeone Pont. III Augustorum solemni di bdemate donatus ,&Regno. Memoratur xime Pipinus eiusdem Caroli filius ab eodem Pontifice creatus Italiae Rex. Memoratiiu inuictus ille Stephanus, quem Sergius Pannoniae Regem eo plane tempore secit, quo tempore Poloniae Duci eundem honorem , eandemque Regiam appellationem enixe petenti discrim ,& qua praeditus erat authoritate, denegauit . Perhibetur Demetrius, primus ille Ruthenorum Rex a Gregorio v I I et perhibetur Alson-sus , primus item Lusitaniae Rex , ab Eugenia , III renuntiatus . perhibetur Brenna Vien . nae Princeps ab Innocentio factus , alijque pene innumerabiles, quorum delectum ipsi a multitudo eripit orationi meae. Ex hac tanta ,singularique potestate, illa quoque manavit authoritas , qua Regibus inter se dissidentibus pace publica conciliandis tam saepe Romani

Pontifices ad parandam orbis terrarum tran quillitatem utuntur, ut communes controuersim.

rum arbitri, ac Principum moderatores a Chlius o Parente optimo dati mortalibus esse videan tur. Nihil attinet veterem ex annalibus me moriam repetere , & quos superioribus saeculis

amicitia , & foedere coniunxerint , enumerare .

215쪽

aoo De Calbed. D. Petri.

me beneficij particeps fuit , cum toties circ- senantia Regum arma , toties ad intestina bella instructae potentissimorum Principum copiae , toties impendentia Christianae Reipublicae smata, Romani Pontificis authoritate, ac sitidio, pacificatis inimicatorum animis , a nostris ips rum ceruicibus, ab omnium capite sint propul- . sata . Qii id vero de stipplicio , poenaque dicatur , qua sentes Imperatores , ac Reges, ex illo Tribunali prominciata sententia, saepissime affectos suisse veterum monumenta testantur lEtenim Imperatorum primum, qui Christiana sacra susceperit, Philippum suisse legimus in . annalibus . at hunc ipsem criminibus obnoxium acerbillimis,i ElemniChristianorum conuentu Pontifex Ecclesiae Fabianus eiecit. Video

elarissimum sane fuisse Arcadium Honorii fratrem , & alioqui religiosissimum Plincipem:

sed hunc etiam aliquando a rem,piaque viuen di ratione procacius aberrantem ideo grauissima sententia, quasi telo percussum ,& fulmine ab Innocentio primo. Postum eadem de Anastasio dicere, de Leone is aurico, de caeteris, non selum perfidia, atque impietate notatis, sed Romanorum etiam graui Pontificum censura ἡ piorum numero per silmmam ignominian a expunctis,& e Christianae Reipublicae finibus, exterminatis . Quin infinita prope serie recen

sentur a multis Imperatores occidentis solis, ac

216쪽

Reges, in quos Romani Pontifices seueracia olim exercuerunt. Sed ne illius contumaciae recordatione , qua Pontificum in se seueritatem ipsi prouocarunt , huius orationis laetitiam foedare videantur, alioriun commemora tione , qui summe , magnificeque Petri Solium honorarunt, omnino praetermitti debene , ac silentio praeteriri. . a Occurrit enim animo , qtri honorem quendam incredibilem , ac j prope diuinum Pontifi- .eibus habuit inter Reges , atque Imperatores amplissimos Iullinus.cuius non selum apparitione Ioannes Constantinopoli. exceptus honoriresieentissime dicitur,sed habitu corporis supplici , . detraeta capiti corona , positis humo genibus. adoratus. occurrit Iustinianus: qui Constanti-.num , Pipinus, qui Stephanum, Magnus Carolus, qui Leonem , Ludovicus Pius , qui Se gium , Henricus , qui Paschalem, Fridericus , qui Adrianum, alij que , qui alios Pontifices eo dem plane honoris genere sunt venerati. Sed omnibus omnino anteferendi duo videntur esset . Galliae Reges humanissimi,Ludovici : qui Alexandro in Galliam venienti obviam longe progressi,vellati stipatorum ossicio iuncti sunt,& dextra, laevaque , Pontificis equum tenentes , ad Basilicam usque venerandum illum Hospitem tum;

217쪽

diox De Calbed. D. Petri .

tum ; o Petri Solium e caelo delapsum , atque ad regendos diuino quodam imperio mortales , Romae ,hoc est in ipse mortalium omnium coetu collocatum . ciuis Barbarorum in postremis terrae partibus situs, nullaque condocefactus

religione , quae pium illud ossicium Principibus imponit, haec audiens aliquando , non a animo secum i pse reputet, atque omnino constituat, aliquem esse inter mortales Deum , cui populorum moderatores, ac terrarum Domini tanto studio , tanta cum veneratione, ac pietate sint obsecuti Ueteres illi Fabritius, & Cato, Romani sapientes , existimarunt, sibi gloriosius este , Regibus imperare, quam Reges esse. quantum vero nos este putabimus Reges habere , non obtemperantes modo, sed accenses , atque apparitores, sed prouolutos in genua, sed osculum pedibus horrore quodam, ac religione persusbs imprimentes ' Id profecto tantum est, ut nulla ingenij, nulla eloquentiae vi possit satis , S pro dignitate ab ullo mortalium explicati . Modum igitur orationi faciam Auditores :& quando de tam ampla dominatus dignitate , cuius hodie principium , exortumque colimus, plura dicere, neque huius temporis, neque meae lacultatis angustiae patiuntur , admirabile Petri Solium, id quod in rebus diuinis honorandis mortales facere seliti sunt , imposito mihi

silentio veneLabor.

218쪽

CONSECRA TIO NEPANTHEI.

A XIM E vellembeam multi hodierna die supμtero adicendi copiam, quae huius initio anni, primum illum . nostra Sodalem palaestra a ex hoe loco de Basilicae.

Vaticanae consecratione disserentem vestrae sapientiae . commendauit, Auditores. Sum enim de inauguratione Panthei, deque Bonifacio Pontifice Maximo verbasa, iurus, qui a Phoca Romanorum Principe templum illud amplissimum impetratum,siimmo cum publicae rei, ac religionis castissimae commodo rite sancteque Caelestibus dedicauit. Per multum quippe Christianam Remp. ijs debere intelligo Religionis nostrae magistris, ac Ponti; l ficibus, qui Ethnicorum delubra, & monumenta solenibus expiata cerimonijs Liberatori Chri sto , Uirgini Maximae , Martyribus sortissimis , Caelestibus uniuersis aliquando consecrare comi Rerunt.

219쪽

perunt. Neque vero id dico ad eorum culpandum ardorem,ac studium, qui Deorum templa sublimibus elata fastigijs, immensis ad saeculorum omnium ferendam aetatem substructionibus innixa,disturbare, ac demoliri, amplissimas aras, ac signa pulcherrima huertere , comminuere asmembratim quodammodo concidere non dubitarunt . Quin laudatione grauissima dignos existimo , cum fanorum illa demolitione falsae religionis imaginem ab eorum animo, ac mente, qui Christianis sacris initiati tum essent, molirentur abducere. Etenim consilium susceperunt suis consentaneum,acc5modatumq; temporibus, hoc est ijs, quibus ita Ethnicorum superstitio in urbibus recens ad Christum traductis cum vera religione vertabatur,ut periculium esset ne illa templorum, S limulacrotum magnifica species,iterum eos iri Deorum ealtra reuocaret, faceretque libertatis deleriores , quos paulo ante viderant in Dei ciuitatem adscitos, atque in sempiternam asseri ris Christi libertatem vindicatos . Et profecto inhil facilius erat, quam ad eos Deorum lapi des iterum offendei e , quos declinassent, aut eum. superstitionis ignem rursus excitare, quierinplis illis veterrimis, tanquam cineribus dolosis suppositus este videbatur. Fuit igitur aries ille pietatis ad Christi landandum Imperium, Ethnicorum templis sic admouendus; fuit exiistiabile illo st atini initio bellum indicendum pro' sapia

220쪽

oratio XI. . los

fanis eoru ,& eontaminatissimis senis,ne Religio nem purissimam,castissimamq; vix exortam in uinarent, aut eam suffocarent sementem,quam Pater ille familias incredibili labore secerat , α suo ipsius sanguine continenter alebat. Dissicile adeo est dicere, quam ingentes, quam infimae

toto terrarum orbe Templorum moles opere magnifico extriictae,dinitae tum fuerint,& sum mo cum Deorum dedecore, vel incendijs a sumptae, vel ruinis undique deformatae. Erat

enim Gazae opulentissimum illud Iouis rete sis in Palaestina Gmplum, quod eius gentis lingua Maman appellabatur. Erat Apameae Iouis item magnificentissimum, erat Carda agia ne Caelesti. Afiicae Deo consecratum;erat Serae pidis Alexandriae, aliaque innumerabilia , quae victura cum sacculis videbantur, & a structura mirabili, ab opulentia, a magnitudine, a maiestate incredibili miraculi nomen obtinuerant . Nullum tamen ex his nata Christianorum Reli gio, atque a Constantino illo Magno quasi fide publica per Colonias, ac piovincias immisi is , passa est integrum, & fundamentis imposivinia iuperesse . Nam in densam illam, ac veterem Templorum syluam pietatis nouae quasi secures molita , a fastigio euertit uniuersa, singula silo aequauit, & velut aratro inducto memoriam illorum omnem aboleuit. Qv id vero de Urbe Roma dicendum est , quae nouam Religionem,

SEARCH

MENU NAVIGATION