Tarquinii Gallutii Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2.

발행: 1617년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

aureis credo litteris exaratum Epigrammet HOC SIGNO VINCE s. quo declarabatur perdia tas illas, ac perduelles M axeniij copias, eius auspicio signi frangendas , & conterendas sine ldubio esse a Constantino. Ille omen accipit , lexequitur imperata libentissime; antiqua vexiti lla cum Cruce permutat , eoque signo communitus aduersus hostem exercitum ducit. ac ne imultis rem notistimam protrahamus, confligit,

vincit, debellat, Maxentium ipsum Tyrannum ad pontem Miluium felicissimo prorsus euentu fundit , atque profligat. Quibus ex animi sententia Crucis Moeficio sic perpetratis , tanto erga illam amore saccensiis est Constantinus, ut

non alia nota , tesseraue exercitum, ac milites

sitos distingui voluerit . Quin, &eamoni ostiae ipsius imposuit galeae, in publico soro , in templis exposuit a se confestim aedificatis , nec quicquam , quod Crucem illustrare ,

atque extollere supra mortalium rerum apicem pollet, praetermisit . Quamobrem iure laudandum eorum Senatorum consilium mihi videtur , qui, ne tam religiosi fama Imperatoris faeculorum obliuione aliquando interiret; nobile illi omnium suffragio monumentum ' excitarunt , Arcu posito triunphali , qui marmo-xeis figuris egregie saetis Constantini victoriam, eiusque victrices copias, cum peregrinorumra, tum ciuiiun osulis proponetet intuendas . Ex'

242쪽

Oratio XII. et a T

eat hodieque moles illa : ubi videre licet

Ducem ipsum equo insidentem pulcherrimo, innumer bili comitatu circumuallatum , gloriosissimis illustratum titulis , eoque potissimum elogio . LIBERAT isti I . V R B I s .

fecto dignus erat praeconio Constantinus, Auditores, cum non lum Romam a Maxentij tyrannide asseruisset in libertatem, sed tartareum etiam humani generis hostem,Crucis sublato Ggno ex illis exterminasset moenibus, & religionem, Velut aeternae pacis obsidem in toto RG manorum Imperio collocasset Quae gloria, easne dubio longe clarior, ampliorque videri debet , quam Romulus, ac Remus in Urbis ipsi molitione sunt consecuti. Si enim illi Urbem, hanc e nullis propemodum initijs excitarunt primi; Constantinus eamdem corruentem,atque ad ultimum exitium inclinatam sita virtute , ac sertitudine in priorem gloriam, dignitatemque restituit. Si sitis illi legibus essecerunt, ut unus coalesteret intra moenia populas e gentium somnium colluuione coactus; hic, diuinis expositis institutis , mores ciuium improbos correxit, verissimam religionem perpetui iundamentum imperij substituit, & regnum nunquam interi- 'turum, vel condidit nouum, vel vetus instaurauit. Tres ea tempestate Tyranni Romanum Imperium . occuparunt . quorum i primus ii a Ma-

243쪽

Maxentius a Constantino fuerat obtritus; reliqui duo, Licinius, ac Maximinus remotiora vexabant regna , urbes, ac prouincias vectigales , non inimice modo, sed pertinaciter infesti populabantur. Ergo primum arma mouet Imperator in Maximinum, qui non selum belli tractatione , sed etiam supra communem modum corporis robore , ac proceritate pollebat. AD greditur hostes certissima cum spe victoriae s , Crucem illam auspicati stimam, &iam triumphalem praeserente signifero. Quam conspicatus e longinquo Maximinus , ac magnopere nouum vexillum admiratus, eo iaculatores tanto cum impetu iubet collimare uniuersos , ut qui Crucem praeserebat, telorum vi repente consternatus desponderet animum, vexillum per socordiam desereret, atque , ut sagittarum declinaret ictus, in consertissimam militum reciperet aciem . Successit illico desertori e commilitonibus proximus e qui summa omnium admiratione thorace, galeaq; procul abieetis, arrepta confestim Cruce, aduertis hostium iaculis corpus obijcit nudum interritus. O rem, quae consecuta est, admirabilem , omnique faeculorum memoria praedicandam. Is, qui Cruce deposita , suae saluti consulere voluerat, telo repente confossiis interijt: qui vero nudus, atque inermis consertis inimicorum sagittis spoliatum opposuit corpus, illaesiis e praelio, inco-

244쪽

Oratio XII. a a

lunai', discesse . secunda hae parta ictoria Constantinus, in Licinij cassia tam felici exul

eantem euentu promouet exercitum . ,

cum propinquantes copias, inprimisque nouum illud utilitiae signum aspexistet, probris, ac contumelijs concionabundus Crucem incessere non dubitauit. Sed poenas e vestigio dedit a sortibus illis Constantini militibus toto cum exercitu sustis, ac profligatus . Quid hic tot, tantisq; rerum miraculis incensiis faceret religiosissimus Imperator Ubique locorum excitari Crucem iubet , in turribus , in soris , in Basilicis, in virorum principum aedibus, in domibus priuatorum et ut nobis, qui post eam consecuturi aetatem eramus, sui gloriam Imperij, suaeque monumentum Victoriae commonstraret. O dia uini consilij rationein abditam , & inexplicabilem sapientiam . Illa tam ominosa, tam turpis, S detestabilis, illa tam infelix, & famosa Crux, tam amplas, tot , tantosque apud mortales uniuerses honores aliquando nahciscitur λ Illud patibulum, ad sontes pessima nece dedecorandos olim inuentum , nunc ad stinandos, ac debellandos hostes, ad Urbium, & Basilicarum ornamentum adhibeturi Agamus ergo perDeum immortalem Audit. ει tam sanctum salutis 'nostrae monumentum, tam certum immortalitatisis

ac sempiternae gloriae pignus, hoc inquam Christianae militiae vecium salutare, ea, qua

. ' e 3 sine

245쪽

sane debemus, animi pietate , ac veneratione. prosequamur. Si enim Romanae Legiones militaria signa, veluti quaedam Numina venerabantur; aequius profecto est in hisce Christianae militiae calliis salube rimum hoc inuicti vexillum Imperatoris cum significatione religionis amplissima, con tinenter in

246쪽

DE CHRISTI

CRUCIATIBVS

animo recolendis. ORATIO XII LV ΑΕ ab optimo rerum omnium parente, ac Sematore liberalisssimo accepimus olim,& quotidie capimus beneficia , tam multa sunt, Auditores , Vt , quando parem illi gratiam reddere non possise mus , memoriam quidem certe accepti muneris gratissimam continenter, almae in omnem aeter nitatem conseruare debeamus. Circum*icite rerum hanc uniuersitatem,caelum, sidera,maria, terram ipsam, fluminibus,oppidisque distinctam, omni animantium, volucrumque refertam gen re, pulcherrima herbarum,ariarumque varietate conuestitam: omnia Dei optimi Maximi beneficia simi. omnia diuinae in nos testimonia beneuolentiae,& certissima gratuitae charitatis

argumenta. Quid vero de nobis ipsis dicatur, qui toti , quanti quanti simus, Dei beneficium sumus Nulla nostri corporis est pars, nulla vis

247쪽

a 3 1 Christi erueiat

mimi, nullum vitae punctum, quod diuinaberalitate vacet,& benignitatis illius infinita magnitudine definitum, ac circumscriptum non sit. 'Sed tamen inter tam multa diuini amoris in humanum genus ossicia, nullum inuenitur, aut ae-simatione maius, aut liberalitate prolixius, aut maonitudine admirabilius, quam quod ad nos ab

ipsIChristi eaede cum profusione illa sanguinis

uberrima eorriuatum est. Quo facilius credo probatum vobis iri consilium meum : qui huc ascenderim ad tantam diuinae in nos. prolixitatis gratiam, non dico pro dignitate laudandam ;sed animis vestris breuitate quanta potero maxima huius orati is obij ciendam. Tria sent, quae iaciunt,ut hoc ipsum, quo de loquimur beneficium, caeteris longe praestantius , atque admirabilius esse videatur et rei magnitudo, quam accepimus, benefacientis voluntas, eorum, quihus ita benigne factum est, humilitas, atque abiectio . Nam, ut ab hoc postiemo primum exordiar, quo gratia supra modum exaggeratur 1, quod tantum in homine pondus, aut m mentum si, ut eius causa fuerit a Deo vita ipsa profundenda cum sanguine λ quid inquam homo sit, nisi miserum animal ,. omnibus Obno

xium calamitatibus, immo vero calamitatum omnium complexione coagmentatum ' Tanto. igitur beneficio dignus erat tam vilis homunciol

patum dixi : dignus erat hostis , ac perduellis ,

248쪽

ον alis XIII.

qui tanto pretio e seruitute nuserrima , e teterrimo carcere liberaretur Si enim pro amicorum incolumitate in discrimen se dedistet benefice tissimus ille nostrae libertatis assertor , magnum id sane fuisset, sed res tamen non careret exemplo . Nunc vero, cum pro insessissimis hostibus mortem obierit, tantum id videtur esse , ut quia

adium est, propterea fieri posse credatur. Quod si rem ipsam secundo loco spectare velimus , qua hoc beneficio mortales accepimus,nihil unquam maius, excellentiusque, non dico inueniri, sed ne fingi quidem , aut comprehendi animo posse intelligemus. Erat prosecto nobis aditus ad sempiternam selicitatem obstructus : ruebant uniuersi ad exitium voluntaritura , hoc est ad ea Inferorum incendia, quae nulla temporis vi, nullis omnino fluctibus extingui queunt. Errabat aselitudine multatum exilio genus humanum, &quia nullum tantis malis remedium apparebat, suam , ad quam natum erat, beatitudinem de

plorabat. Adsuit repente Deus ipse , Mens illa

beatissima, concretionis expers, immortalis, aeterna, incomprehensa, bonorum omnium com-- prehensione ab lutissima: nostram hanc induit

naturam, hoc est, aerumnas in se traxit uniuersas , mortale suscepit corpus : ut haberet videlicet clypeum, quo tela in nos contorta penitus exciperet,atque a capitibus nostris suo funere

propulsaret. Ea excepit ille quidem obiectu cor-

249쪽

poris sui quicquid aduersum nos obij ciebatur ;lid quantum sit exceptile, operaepretiuna est ad

extremum ex eius animi voluntate, ac liberalitate, qua tantum in nos beneficium contulit, diligentius intueri. Etenim qui selo imperio poterat reos e catenis eximere, cum voluit suo sanguine, summisq; cum cruciatibus illoru poenas ,

S supplicia luere, declarauit profecto non se rem tantum ipsam , sed summa cum liberali tribue te animi significatione voluisse . Quid enim hic ego dico de angore illo, quo ante supplicium ipsum corporis, lacerari voluit pulcherrimum animum situm i quid de vinculis , quid de lictoribus crudeli ssimis, a quibus comprehensus, o Iigatus,tractus,impulsus ,distractus, omni genere crudelitatis indignissime acceptus est i Sistitur ad Pontificem quasi sacrilegus,reijcitur ad Praetorem ut seditiosiis, mittitur ad Herodem quasi compertus maiestatis . Num ipse interea iudicium declinat φ Num hominum arbitria fastidit ' num prouocat ' num appellat i immo verone sustuarium quidem, & virgas seruorum re- spuit, quibus alij ne subij cerentur, liberum Romanorum nomen implorarunt. Quid virgas, quid sustuarium dico, cum etiam iniquissima Pilati sententia damnari ad patibulum voluerit,

atque inter maleficos turpissima confectos morte recenseri l Nullius est tanta vis eloquentiae , . tanta ubertas ingenij, ut ea, qua par eu, verbo

250쪽

Oratio XIII. ass

mm grauitate possit, vel Hebraeorum detestarisaeuitiam, vel amentissimi Praetoris inconstantiam exagitare. Liberandi rei, quem innocentem , immerentemque plane cognorat, sitsceperat ille quidem salubre consilitim, ipsique iam

operi manus admouerat, cum eum oblitum sanguine , asperrimo diademate confixum , plagis undique cruentatum, lacerum, semianimum ex moeniana inimicorum oculis obiecit , ut eorum

aliquando sitis extingueretur . Sed non modo tithil profecit, verum etiam accenses semel ad . crudelitatem animos illo spectaculo vehementius inflammavit. Fluebat undique sanguis,uu nera, & vibices toto corpore apparebant, oblia gatae manus erant, caput hamatis, aculeatisque confixum dumis, nec aliqua in eo pars cernebatur , quae, non dicam dolore, sed plaga vacare videretur . Crux tamen, crux inquam aerumnose illi, atque infelici,populi clamore comparabatur : & quia innocentem efferati animi vident quem quaerunt ad necem ; innocentis poenas, sito, filiorumque luendas sanguine , incredibili animorum contentione deposcunt. Iure profecto ad vos improbissimi viri innumerabilia mala ex isto sonte redundarunt . Euersa Hierosolyma ingenti mim ciuium strage, matres in longa urias obsidione fame propemodum

enectae, suos ipsae filios deuorauere . Expositia Vespasmo Iudaei in catasta vilissima,vno pe-

SEARCH

MENU NAVIGATION