Tarquinii Gallutii Sabini e Societate Iesu Orationum tomus 1. 2.

발행: 1617년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

a 3 6 De Innoeent.

simamus, qui ea fit aggressus, & perpetrarit, quae nemo audere possit, nisi ante omnem a se se nitim extirparit humanitatis. Id prorsius esse, quemadmodum dixi, ea, quae a me de hoc ini- - , quis limo Tyranno per palles enarrabuntur , apertissime , ut equidem spero , planissimeque in . ldemonstrabunt. Sed tamen haec exponere faci- te non postum, nisi prius Herodes distinguam varios , atque multiplices, qui fuerunt olim in Hebraeorum illa ditione percelebres: ne simili-ttido nominis animum perturbet Auditorum ; aut existimet aliquis , vllum ea insignitum umquam appellatione fuisse, qui nostrum hunc vicerit aliquo genere crudelitatis . Id ergo primo loco memoria recolamus, & quantum possumus e veterum annalibus intelligere , recordemur , Auditores : tres potissimum Herodes illud obtinuisse Regnum, quorum fuerit insignis animi crudelitas aduersiis homines , impietas in Deum , scriptorum litteris , monumenti sique 'nobilitata. Caeteris ortum , & nomen deditis , de quo haec illituta ei a nobis oratio, Antipae, Iudeae Procuratoris filius : quem a Romanis eius appellatum Piouinciae Regem accepi - mus primum , & ijs donatum insignibus Regni, quae immam apud exteras nationes admirabi litatem obtinebant. Quos enim Senatus , Po- spulusqtie Romanus ex initi tuto veteri, Elemni- lque more appellasset aliquando Reges, ijs sella . i

272쪽

οratis. XV. 23

mittebatur ebore distincta , vestis purpureata,

sceptrum aureum, aliaque ex. eo genere assi menta complura , quibus a rerum dominis tra-

. clita significabatur potestas , & denunciabatur uniuersis,eum Regem haud posse ab aliquo violari, quin ipsa Populi Romani dignitas, &mate1las violaretur. Secundum ego illum video Herodem fuisse sceleribus nobilem , qui ab hoc principe in lucem editus, & cognomento appellatus Antipa, cum ditionem parentis accepisset a Romanis imminutam, eam it libidinose , cludeliterqtie tenuit, ut Ioannem Baptistam mortalent illum inter homines Deum, suaeqtie accusatorem impudicitiae capite diminuere non dubitauerit. Tertium denique appellauerim eum , cui cognomentum Agrippae factum est, prioris nepotem Herodis , poli rioris filium : qui ne videretur a maiorum impietate , ac balbarie degenerasse, Iacobum: A- pqstolum , qui dictus est Maior , 'ccupauit, &inseremit gladio, Petrum caeteriorum principem , atque ai,tesignanum in vinculis habuit. Neque vero quartum suisse Agrippam item Herodem ignoro et Uud quem luculentam illam orationem dicitur habuisse Paulus, Christianae Reipublicae magister sapientissimus . Sed quia nullo est pa ari notatus crimine, cum ijs a n e percensendus haud fuit , qtir sunt ea gratia sc enumerati, atque distincti, ut suis ir

273쪽

Σ32 De Innocent.

s flagitiis, quae minora videntur esse , faciant huius Herodis immanislimi carnificis crudelitatem , S saeuitia ha ampliorem . Ad huius igitur propria, singulariaque scelera Herodis ali- .

quando veniamus : quae tanta, tam multa sunt, ut quo se potius ad exordiendum conuertat oratio,prorsus ignoret. Non enim in externos liam,

aut in vulgares homines,quod fortasse serendum in ea bellua fuisset, eum saeuijsse, ac Tyrannidem illam acerbissima exercuisse accepimus,sed in consanguineos , atque amnes , in amicos , &necessarios, in domum ipsam suam, S quod caput est, in Lacerdotes, atque in rerum sacrarum Antistites grauius, quam in profanos vi Ios, aut in hostitim urbes , S regna, fuisse gras satum. Ne multa . Aristobulus Mariamnae coniugis frater erat adolescens,Auditores,genere natus clatissimo , egregia serma , gratiosissimus item populo, suaeque gentis Pontifex designatUS . -IS , cum in salsam affectati regni sit spicionem apud illum venisset, fello die longe celeberrimo magnificentissime ab eo exceptus , conuiuio eu . Cum ergo nihil Aristobulus siu- spicaretur ; inuitauit te largius , ut, ct conuiua

rum dignitas, S Regis imperium, S publica

gratulatio postulabat . quin remotis ad extremum mensis, quod N aeitas es hi, S inuitaretur ab Herode; posita veste, in subiectm piscinam descendere non dubitauit: ubi cum lude

274쪽

oratio ayst

ret natando liberius , a natatoribus sicijs . qui de industria erant in insidijs collocati, demersus est , & sutacatus, Marianana serore inspectante, virique fraudem intelligente penitus , sed prom

pter iniquitatem temporis accurate consultoque distimulante. O spectaculum acerbum, & tu Quossim. Foedatur illico subita morte conubulum ; piscina illa,quae scena quaedam videba--tur esse ludorum, acerbissima rerum conuersionse funestatur; publica illius diei gratulatio in communem omnium moerorem, tristitiamque cor uertitur . Ita ne vero praeceps amentia sereba, xis iniquissime Rex,ut nihil eorum te retardaret, quae Barbarum quemque a facinore , deterrere potuitient ' Nihil inquam te cognatorum , qui futurus erat luctus, ac moeror, nihil tuus ille is .aidentis inius in coniugem amor, nihil epulae communes, quibus saepe conciliantur inimico riim animi, nihil assinitas, nihil adolescentis aetas , & dignitas illa maiestate plenissima , commouebat Sed caecum me, atque amente .: cum haec in illo requiram Herode, qui tanta regnandi libidine 'tenesmur,ut nec humani, parre ceret vilis, nec abstineret a diuinis. Hyrcanum praeterea Pontificem ea tempestate fuisse,inemoriae prodivit historiae, qui bellis captus a P a this, siuccin auribus, foedum, ac miserandum in modum fuerat olim dehonestatus. Cum vero tandem aliquando in ea seruitute consenuit

275쪽

26o De Innoeenti

sis, a Rege Parthorum impetrata venia, Hiero solymam venit; ad Herodem velut ad senectutis,su arum aerumnarum portum, stationemque confugit. Sed longe aberrauit, & deceptione inuolutus est inexplicabili vir infelix . Nullo in loco , ne apud Parthos quidem, & Barbaros , acerbiorem offendit seruitutem, quam apud Herodem . Nusquam procellas, & tempestates expertus est grauiores , quam in illa Herodis domo, quo se a tam diuturnis laboribus aliquando contulerat, & e postremo vitae naufragio certicsimum videbatur habuisse perfugium . Repente quippe, quia summa illi erat, & propter morum innocentiam , & propter Sacerdotium, & propter aetatem apud suos auctoritas, indicta cau- sa , fictisque criminibus octogesimum iam agentem annum, senio plane conseinim , interfecit . Sed nolite putare, hunc esse sillain istius crudelitatis . ad nouum scelus per haec minora facinora gradum habet. Mariamna igli e nobilissimo sescepta genere , fuit uxor, quani non impense modo, quod coniugem decet, sed quod ne i s pellicem quidem faciendum sit, ad insaniam

Vsque, ac impotenter amabat. Eam tamen circumuentam fraudibus inimicorum,& per caluσ- lniam insimulatam, quod poculum sibi compa- frasset amatorium, veritus, ne venenum ibesset

honesto nomini, inauditam, indemnatamque iiusiit ad patibulum praeter morem,& Regni d

276쪽

Oratio XV. 26 I

.reta perduci. Quid inde consecutum esse arbitramini Auditores ' quod ex consilijs imprudenter , ac temere susceptis consequi ne eus . est. Deprehensa enim postmodum innocentia Mariamnae, sera poenitentia correptus, ita caepit intemperijs, ac surijs agitari, ut neque ssemnum caperet oculis, neque cibo recrearetur unquam, & nomen coniugis perinde, ac si uiueret, stibinde, atque identidem inclamaret. Quibus iniunctus diris,lymphaticorum moro .

in amicorum, affiniumque caedem . quos duartamnae genere superstites intelligςbat, ii stitit sine ratione, atque consilio debacchatir sic prorsus ; ut qui ante iam omnibus, occultis odijs esset inuistis, palam nunc a sitis, & defiunciatis inimicitijs,quaereretur ad necem . Turres adeo , S propugnacula coepit exaedificare munitissima , quorum beneficio vitam tueretur suam, quam tam multis videbat expositam insi- dijs , atque in postremo falutis discrimine laborare. Nihil tamen agis Herodes. frustra vallum, S aggeres paras; fiustra propugnatores aggeribus imponis, atq; armatorum satellitio cucuse-ptiis ingrederis. Istae turres,tam immania scelera tueri non possitnt: ista militum praesidia vitam tuam a miserrimo, qui te manet, interitu, non vindicabunt: ista parietum integumenta, silen tio, atque obliuionἡ tuae crudelitatis exemplanctissima non inuoluent. Quamquam iquid

277쪽

De Innoeenti

haec ita commemoro perinde , ac si,elit He rodes intra illa sepimenti continere improbitatem suam λ Prodit e latibulis aliquando se λ pens infesta . & velut illa Lernaea pestis reparatis capitibus pullulat, Auditores. Ingrestiis est in ea munimenta caedibus amicorum , d mesticorum omnium sanguine perfusiis , egreditur auaritia , & cupiditate incensus tanta , ut neque publicis, neque priuatis, neque profanis, neque sacris sibi parcendum in posterum existimaret. Ergo Dauidis antiquissimi, sanctissmique Regis sepulchrum aggreditur: marmoreas demolitur pyramides, & columnas : intrat penitus in specum , ut quos ibi conditos thesauros existimabat, infami sacrilegio interuerteret ad se . Quid hic ego non exclamem, aut quid mirer potius, Auditores φ impietatem ne audacissumam Herodis , an eiusdem auaritiam, atque inexplebilem cupiditatem l Quam enim impium est, essedere. cadauera , euertere maiorum tumulos, hominum violare sepulcra sanctissimorum ' Quae natio tam asipera reperitur , ac barbara, cui non aliqua sepulcrorum non modoratio, sed religio sit, ac superstitio λ Neque senim est neceise innitis hoc loco commemorare, quanto cum studio ab omnibus humentur caesorum in acie cadauera, quantis cum cerimonijs funera celebrentur, quanta cum magnificentia, quantis sumptibus excitemur ubique demortuo

. Ium

278쪽

Oratio XV

rum itremoriae monumenta. Sed fuerit hoe Herodes impietatis tuae , quae tam incredibilis est , ac singularis , ut non modo maioriun nemini sepulcrum facias, sta iacta iam omni me tu,sacrorumque veneratione posthabita, dem liaris . O impudentiam , O audaciam hominis importunam. Tu contaminatissimis istis tu rum sanguine manibus ausus es augustistimum illud monumentum attingere tu in illum penetrare tumulum rectissimae domicilium sanctitatis i tu eastissimis cineribus os impurillimum is

is uiuos endere tu Regis integerrimi ossa sitia

sedere φ tu cadauerum ornamenta diripere, tu iura omnia conuellere; tu postremas morientium Regum voluntates, & testamenta violare

Quae quam turpia sint, quam iniqua, atqui abi omni ratione puersus aliena. ostendit ea flamma, quae subito e sepulcri latebris exulem omnino diuinitus ,ixe, tuosque in fugam auertit, quos tantae tibi audaciae comites, ope Gadiungere voluisti. Sed auaritia, atque impietate iterum est necesse ad animi crudelitatem reuerti, quae alia istius flagitia nos enumerare non patitur. Tres illi praeter eum, quem cum

Infatabus interfecit, eumque, quem Regni re liquit, atque impietatis haeredem , erant filii minime malo ingenio, patrique dissimiles ; Anm tipater, Aristodulus, Alexander. postremos duos , ut breuissime faciam , occidi propterea..is

x 4 iussit

279쪽

Iussat,quiued suspicatus esset in se conspirare voluic

se: Antipatrum reseria auit ad tempus, ut singulare immanitatis exeiinplum postes itali relinqueret. Paulo enim ante obitum suum, cum in ledio exvltimo morbo decumberet, eum ideo de medio sustulit, quod in selix adolescens, qui tum a Pa- ire habebatur in vinculis, visiis esset aliquam de regno ad se proxime peruenturo laetitia capere. Sed quoniam tam multa stetera paulatim ad

exitum usque perduxerunt Orationem meam ,

dicamus aliquando , de postremo vitae actu , quo tam praeclarum flagitiorum clauditur agmen omnino pro dignitate. Neque enim vitimam illam atrocissimae fabulae partem neglexit improbissimus histrio , qui caeteras tam libidinose, tam auare, crudeliterque tractasset. Accipite igitur extremum facinus, & animo tingite quamlibet immanitatem, Auditores: vestra erit omnium ε expectatio infinito propem dum interuallo vincenda ; quia qui vicerat ante acta iam ivita mortales uniuerses , ad extremum voluit ipsum se crudelitate , aeharbarie stiperare Morbo correptus lethali, mortis imminentis proxime intelligit sibi nun-

cios adesse omnes, ac viatores . Intumescere venter, effervescere vermes ex certa corporis parte iam tabescente , anhelitu crebro praecordia fatigari, spiritus intercludi. Cum denique deposita, complorataque valetudine, animam

280쪽

Oratio XV. 26s

prope iam ageret , ratus quod erat, in odiose versiari apud omnes acerbissimo , videte quid , confiiij ceperit, ut testatam postrema voluntate relinqueret improbitatem suam. E toto Regno nobilissimulta quemque protinus accersit , coactosque iam omnes, & congregatos, in Hippodromum,aut in Amphitheatruiri concludi,additaque armatorum corona, ne qua pateret es

fugium, iubet undique circumuallari. Tum ad suos, qui paucissimi erant ex tam multis ca dibus reliqui,conuersus: Scio, inquit, Iudaeos meum excepturos esse gratulatione, ac festis acclamationibus interitum. Vos, si me auditis, amplissime lanus ornabitis meum , facietisque , ut me nullus plane Regum praeteritorum magnificentius ad sepulcrum elatus unquam fuisse videatur . . Videtis totius florem nobilitatis , &Iudaeorum clarissimos intra sepimenta conclu-sses. horum sanguine mihi par 'tari volo: cum eo comitatu efferri placet ad tumulum. Istorum . higentibus propinquis iusta paretur pompa fit - neri meo.In ipssi itaq;mei exitus articulo ad unuomnes immisiis intro militibus, occidione funestissima deleantur. O Scyllam humani sanguinis insaturabilem, o voraginem , o Charybdim. Itane te furiae vexant tuae, ut eam tibi mortem

minus iniucundam existimes, quae secum totius Regni ruinam tractura sit, & totius excidium nobilitatist Neque vero vela culpae parte pro

SEARCH

MENU NAVIGATION