장음표시 사용
61쪽
nis essent anaptissima promerita, nauicula iam deprehensa, atque undique. circumuenta a latronum potestate liberaretur . Cum irritae sunderentur preces , & magis, magisque feralis illa machina propinquaret, audet e vectoribus unus ascendere carchesum , & e corbe brachium viri castissimi , quod secum asportarat, praedoni bus subeuntibus ostentare minabundus : increpare temeritatem altissima voce, aerumna eri- .
tium, malam pellem, nisi porro consistant , aut . alio conuertantur, intentare. Res prosecto mirabilis est, & . litteris, monumentisque grauissimis commendanda memoriae posteritatis. Non tam illae minae suere, quam stamina, non Vectoris illae suere vociferationes, sed horribilia caelo personante tonitrua. non illud hominis innocentissmi brachium, hostibus brachium is fuit, sed sidus pestilens, quo subito sibi vide- .rentur amati; sed Remora pertinax aliqua, cuius arcana retinerentur vi, prorsusque ab incoepto facinore distraherentur. Consessim quippe di- ris illis , atque imprecationibus inclamantis ccarchesio nautae, velut iniecto. freno nauisium tam immane, tanto conuolans impetu resistit et eodemque ventorum, & maris habitu tenorem. seruante, illud haeret immobile , dromon e conspectu repente, nec opinato, Xauerio nimi'riam velificante, pruripitur. Hoc inquam tam donaritim Badiae apposite, ac tempori
62쪽
cum euentu tam admirabili peruenit ad nos eum illae sociorum inde perlatae litterae legerentur quae laponicae Insulae Religionem, vel nascentem , vel adultam uberrimo incolarum sanguine consecrari quotidie significabant. Rep tauinuis enimanimo, illius esse sementem bra-
cliij primam , quae postmodum a sacerdotibus nostris illuc subinde prosectis, diligenter exculta tam amplos demum attulit matura iam fruge prouentus , ut ipsa propemodum Ecclesiae rumpantur horrea manipulis martyrum. O Insulam vere fortunatam . is campos Elysios. O sertilit tem cum aureo illo Christianae Religionis sae- eulo comparandam. Audiuimus, cum illae recitarentur Epistolae, Christianorum iam in ea Insula numerari millia omnino quingenta, ubi nullos plane reperit , cum in eam primus Euangelij praeco peruast Herculeo illo labore Xa- uerius . Audiuimus, a Tyranno proscriptis, atque ad necem designatis omnibus , qui Chrissio nuncium eiuratione publica non remitterent, non modo ex singulis ordinibus exstitisse permultos , qui requisiti, & postulati sanistam , rectamque Seruatori fidem, obita sortiter morte seruarint ; sed hominum etiam amplius viginti millia sit a Iudices voluntate conuenisse;singulosque Religionem se profiteri palam affirmasse , paratos, procinctosque, ad eam oppetendam ,
interitus formam , quam suo illi iudicio decreuissent.
63쪽
uissent. Audiuimus , 4ncrebrescente quotidi magis, S adhuc petaurante diritate tyrannidis pueros impuberes , ac puellas ad exquisitissima
ferri, flammarumque cruciamenta cum auiditate decurrere . Audiuimus, moerore tabescere, quibus casu aliquo parceretur, laetitia gestire , ac triumphare , qui raperentur ad mortems ἀδudiuimus, matresfamilias, aut praemittere tiaberos ad lanienam , aut angi animo, ac dolere , quod non praemitterent. A udiuimus,ipssis quoque agrorum cultores, S urbium plebeios, que Ii dolenter, ac lamentari, quod cum viri primari; scriptis codicillis Christianam prosterentur Religionem, ac sua darent nomina quaesitoribus , S. emissarijs Principum; ipsi praeteriti essent, & ab ea depulsi gloria , quam omnibus
ordinibus eadem pietas vellet esse communem . Audiuimus inquam haec, & cum audiremus, iterum ea nobis videre videbamur primaevae Religionis tempora, cum orbis terrarum uecen
tos ipses annos, rannide, ac foedissima superititione vexatus , ubique Christianorum sanguine redundauit. Vinina tamen audiuimus , quone de saeculis quidem . illis beatissimis accepimus umquam in maiorum annalibuSFuere snimirum aliqui , nec sane pauci, qui in coetu frequenti, acuto graphio sibi venis incisis, strum, nomen, & Religionis . castissimae genus describerent sanguine, quod in acerbissimis crucia-
64쪽
. tibus vellent ad extremum usque vitae spiritum, retinere . quam syngrapham non dubitarune Tyranno legendam ultro proponere ; ut ab ea illum spe deijcerent, quam de Christianis ad superstitionem perducendis conceperat ani mo vanissimam. O nouos inuictae fortitudinis apices, & mentis auctori Deo deuotae magnanimos characteres . o pacti , conuentique pulcherrimi litteras inauditas . is piae conbitationis ingeniosissim symbola. δ hieroglificas notas nullis Aegyptiorum artificijs exaratas . Sed O beatos etiam secerdotes illos, quorum exculti doctrina populi tam longinqui, ac barbari coeperunt tam excellentem contemnendae
mortis scientiam, tamq;' nouam profiteri philosophiam. Fuerunt quidem haec illius Xatierijsemina, qui caeteris in eo sitscipiendo labore praetuli ; sed sunt etiam eorum vigiliae face dolum , quos Societas ab Gomo littore ad Insulam usque Iaponiam toto plane tractu haud minus frequenter habet dis sito ad docendam Religionem , & rectam fidem, quam Lusitano' tum inuicta natio illarum iam orarum omnium maritimarum,& totius Oceani domina, ad me diterranearum gentium sitstinendos impetus,excursionesque pyratarum auertendas , ubique
collocauerit in praesidijs suos. Quem sane fructum ut hic tandem aliquando claudatur oratio , unde cepit exordium ruiem inquamd fitD
65쪽
mictum, aliosque multiplices, quos supra commemorauimus, quoniam expectat a munere vestro, non Societas modo, sed Christiana Res publica ; non tam vobis hodie , quam Ecclesiae gratulamur uniuersae istam delati sacer iij dignitatem ὀ tum ea sit, quae publicae felicitatis procuratione seperat Reges , acceptae vitae beneficio parentes vincit 3 institutione doctrinae prae,ceptoribus an- . in tecellit.
66쪽
ATIO III. ΕΡVT ANTI mihi quam dissicile sit in hae Collegii nostri quasi Panegyri, ubi,
quemaamodum accepi, wties ante me verba feceruntriam approbatione tam multi
accomodatum auribus argumentum inuenire ., felicissimi esse poetae videbantur: qui tametsi materiam nanciscuntur obuiam, atque aliorum saepe carminibus decantatam, numquam tamen' in re versantur, de qua cum audientium volu-
pee dicere se posse diffidant. id enim ita atorum, aut tam saepe tractatum sit, quod fietis de integro fabulis, & egressionibus amplisc tum, si ibito rerum eluentu tamquam nodis inexplicabilibus impedirum. , inductis repente DijseXpeditum per machinam , ijs, qui adsint, i d a guntve
67쪽
puntve & nouum videri non possit λHanc ego liberam excogitandae rei facultatem , eonamentandique licentiam cum viderem eximie tributam este Poetis, Oratori denegatam, haerebam animo PP. nec facile reperiebam qua
ratione sic actum agerem, ut visis qui iam saepe spectassis, idem actus insistens, & nouus esse
videretur. Vnum aliquando venit in mentem , quod in omnium quidem oculos continenter i currit, sed tamen ita est ad rationes nostras. affectum, nobisque coniunctum , ut id iucundissime vestris accidere debeat auribus, & excipi signasicatione voluntatis aliqua singulari. Quid enim' An non ipsi cum haec repetita certis anni rei
poribus vota, cum hanc veteris instaurationem sacramenti, cum hunc variorum ordinum ex nostra Sodalitate conuentum nomina deserentium sua contemplamini, oculis propemodum videtis ipsis quandam celebrari lustrationem, & ce sum ; ubi solemni cerimonia expietur exercisus, ubi milites recenseantur,& copiae t Quotannis hoc inquam aspicitis, ac sortassis etiam de illa o nostrorum militum recensione luculenta cogitatis Et tamen nihil suturum esse iucundius animis vestris scio , si me de hoc argumento utcumque dicentem attente quod seletis, S perhuma- . niter audieritis. Sit igitur hoc caput, hic excursus, hic exitus,& sumnia totius orationis meae ;nihil aliud esse sacramentulat, & vota,quae mm
68쪽
eupauimus semel, conceptis iterum verbis tam saepe repetere, nisi copias hasce nostras expia- tione luitrare, ac militum, qui purpureum IEsuvexillum secuturi fiunt, arma, & nomina re
Neque vero, quod exercitus, copiarumque similitudinem traxerim ad nos, mirabitur alius, nisi qui nostrae Sodalitatis parentem ignorat, dc incredibilia tanti operis exordia non recordatur Nam si prima illa , e quibus haec est excitata Societas,repetere memoria velimus initia ; quis tam ampli nominis auctor occurret, nisi quem in acie vix puberem , non parentum auctoritas, sed ipsa naturae compulit inductis: quem in scaltiis, non tam institutio imbuit, quam singulare qtioddam ad bellum, atque arma factum educauit ingenium λ Superuacaneum est hoc loco multis indolem hominis commemorare; ac dicere, quanta cum dignitate, militaris vitae munera tractaret omnia , quanta emar securitate res aseduas, ac perdifficiles inuaderet; quanto cum is ardore quicquid semel aggressus esset, quanta cum animi constantia persequeretur. Pompelone quam hostium tinpressionem, quam tet rum, tormentorumque sistinuerit tempestatem ,& vim , quanta cum negligentia sui venerit in hostium potessatem vulneratus,legistis,audistisq; saepenumero , & res notior est, quam ut a me
debeat vobis in hac oratione pluribus inculcari .
69쪽
Illud vestierse dici de tanto capite potest . quae alijs abselutae iam artis, ac exercitationis diuturnae lacinora silint, ea Ignatio tirocinia fuisse, ac prima militiae rudimenta . Quorsiim ergo tantam eius animo belli tractandi cupiditatem insevit Deus, nisi ut tam egregios impetus ad noua quaedam praelia, pugnatque transferret Et paruit Dei sarentis imperio confestim Ign tius, ubi mimum e praesidi; s illis ad nouum i morum genus intellexit se diuinitus euocari. Quid enim sequebatur aliud , cum vix inita noua ratione vivendi, vestem cilicinam induit , &sparteo lane se cinxit loricam haud dubie sumebat nouam,& militare cingulum induebat. Qu id, cum selidam noctem ante aram Uirginis
Magnae traduxit insemnis i quid agebat, quid
moliebatur P An non ea vigilia , cuius patientia initiari selebant in Hispania sacri milites , planesgnificabat, de nouo se militiae genere cogitare' Quid cum socios undique coegit, cum hanc e tam distratas hominibus conflauit Sodalitatem bellicum haud dubie delectum habebat, milites
conquirebat, & scribebat nouos, quorum diseiplina , & virtute Christo , Imperatori Maximo terrarum ipsum orbem debellaret . Operae pretium est , ea, quae dico in illa duorum vexillorum commentatione pulcherriin, quam ipse in 'suarum Exercitationum libello scriptam reliquit, non tam animo relegere , quam oculis intueri.
70쪽
uos enim esse putemus eos, qui repudiato sni- qtii limo Inserorum Rege, vexillum Christi sequuntur ad absolutissimiim orbis terrarum imperium affectantis viam Sodales videlicet illi lunt, quos exercitationibus diuinis ante condocefactos , ad Iesii Regis iustissimi castia euocabat Ignatius . Quid multis opus est verbis i S
cietatis officia, veluti per partes intueamur: hominum tam multos ordines, ad unius omnes intentos imperium , in quavis terrarum plaga viuendi rationem pene fortuitam, vestem a vulgari non discedentem, peregrinationes assiduas , excursiones in pagos, decet hones in longinquas,& remotissimas terras , expeditiones ad Turcas , ad postremos usque Barbaros, in Iap niam, in Indiam , in Brasiliam, in Sinarum illud Regnum muro vallatum, L scopulis, susceptas nuperrime prosectiones. Haec inquam , aliaque id genus innumerabilia, si diligentius in hac Sodalitate videamus, exercitum haud dubie dicemus hunc esse, partibus abstantum, di perseditim sitis ; copias instructissimas armis, & militari lege sapientissime temperatas. Scio , Religiosas familias uniuerta Ecclesiae
copias esse militares, atque armamentaria quaedam ijs expressa diuinitus, quae Diuo Francisco Caelitum nobilissimo de vitae genere deliberan- 'ti per vissim dentonstrata fuisse accepimus. Quin