장음표시 사용
81쪽
quempiam in ossicio retineat Atqui infelicior aliquando me erit n.
Postea conclavi inclusus, omnes aditu prohibuit. Sic ruentibus undique rebus, violatae amicitiae dolor primas ab eo querimonias elicuit. Vix unus et alter dies praeterierat a legatorum prosectione, quum iidem Bellaqueam redierunt. Duo autem graviora quam antea serebant, et Senatusconsultum, quo Napoleo imperio privatus fuerat, et Oederatorum verba, qui ipsius stirpem non amplius regnare paterentur, sed ut victores a victo puram renunciationis sormulam exigerent. Accepto Senatusconsulto, Napoleonem aiunt indignanter Senatores risisse, qui servili nuper in se animo , turpius
82쪽
manc regibus 8Sentando , Seque et
Galliam dehonestarent. Negabat id profundae avaritiae hominibus licuisse, quos publicis opibus saginaverat, diuque Xsulantes ad sumnios honores in patriam reVocaverat;
negabat potuisse Senatum de regno decerneres, utpote qui servandis non subvertendis legibus esset institutus. Sed multo minus serenda videbantur foederatorum imperia, qui se opiliana virga tam arcte vellent circumscribere. Cogitanti vero Succurrebant insperat plerumque victoriae casus. Quid enim si ipse cum suis qui supererant, ineXSpectato adventu consopitos arisiorum spiritus excitaret 8 An non prae ultionis sit , hostem iam sibi minus
83쪽
praeeaVentem , per ora, per templa , per domos, erro et facibus ex composito adorientur 3 Iam vero, conflagrantibus semeliarisiis, quam credibile est cunctas civitates in idem eonSenSuras quod si siet, illa externorum colluvies uno temporis puncto, in devicta sibi Gallia scrobem inveniat is Hanc spem alebant nuntii de proximo ulti ex Hispania adventu, qui Tolosam ad Garu
pinquabat. Sed qui omnes consilii celeritate ad eam diem vicerat, in tam acri momento eadem modo probabat, modo damnabat. Atque illud primo obversabatur, culpae sibi versum iri, si nullis serme belli praesidiis, in irrevocabilem casum Se da
84쪽
ret. Ubi namque aerarium solvendis militum stipendiis, aut quo, Xinanita tot populationibus regione, rumentatum adiret An uti adventilius dux suis magis quam hostibus metuendus, rapto viveret, et ab urbibus depulsus, agrestium casis infestas manus inferret 8 An sactiones, quas olim edomuerat, iterum excitando, civile bellum commoveret 8 Quae cum animo XhorreSCeret, simul ne prorogati belli auctor unus omnium haberetur, imperium sine ulla conditione deposuit.
Si ille nihil pristinae magnitudinis praeter nomen retinuit. Quod ubi rescitum est, rem alii aliter interpretabantur Gaudebant qui pacem unice spectabant: qui contra
85쪽
gloriae quam pacis erant cupidiores, Galliae vicem dolebant, quae
nuper imperiosisSima, tunc regem quantumvis suum, ab alienis acciperet. Interea , evanescente Bellaqueae aulicorum turba, solitudo in horas sebat, cum unusquiSque Properaret perquam cito relinquere quem iam deseruerat ortuna. Non idem amplius rotarum et equorum strepitus audiebatur, non idem erat ConcurSu abeuntium , redeuntium sed infrequens per noctem CXCubiarum clamor unum aut alterum appropinquantena renuntiabat. Nec
id solum, sed qui Napoleonem mane Salutatum Venerant, vesperi arisiis hostibus permixti , iurare non dubitabant. Quin et suerunt qui magno
86쪽
aere accepto, ipsum postridie insami scripto lacerarent. Quae cum legeret Napoleo, amarulento risu adstantes percontabatur, num iidem essent, qui tam praecipites in obsequium fuissent. Quamquam vir plane castrensis , nec tam ad questus quam ad contemtum proclivi , praeter Veteres commilitones, hos vel illos
parvi pendebat, quippe qui Gallicis
motibus diu iactatus, humanae persidiae, ne dum levitatis experimentum ceperat. Decreverunt foederati locum Napoleoni adsignare, ubi quoad ei vita
contingeret, cultu et Domine imperator, re captiVUS, innocue regnaret.
Diu multumque deliberatum fuerat de tribus insulis, Corcyra, Corsica
87쪽
et Ilva, sed ultima prae ceteris placuit, quae in usco mari contra maritimam Senarum oram poSita et undique patens, minus apta machinationibus videbatur. Nec vero Ouditionem abnuerat Napoleo, cui principatum adepto, nusquam privato vivere in Europa licuisset. Constituto utrinque per interpretes die xi Lal. maias Bellaqueam reliquit. Erant
in aulae cavaedio praetorianae Veteranorum cohortes, OStremo honores duci suo redditurae, et una Cum
illi sidelissimi expeditionum socii,
quorum nomina in commentariis retulit alnius , Napoleonis scriba ad manum, quem Secuti sumus. Ubi, descensis gradibus, in medium venit, ordines primo, uti solebat, circum-6
88쪽
iens, postremo consistens , silentio ab omnibus acto, haec verba dicitur
habuisse u Vester modo imperator Supremum iam vos alloquar, commilitones Spectata virtus sidesque vestra documento Sunt me cum tali milite reluctantem fortunam vincere adhuc
potuisse, nisi certamini sinem imposuissem. Sed satis datum et haustum sanguinis sit non ultra vos periculis obiiciam , neque externum bellum regnandi causa diutius productum, aut civile susceptum mihi exprobrabit posteritas. Gloriosius erit depositum quam retentum imperium, si ipse ultro exsulando Europae quietem, Galliae pacem reddidero. Vos interea , si nunquam imperatoris vestri poenituit, liberis et nepoti -
89쪽
bus narrate quae sortiter simul per tot annos gessimus audiant a vobis Araxen et Nilum, quo SuperaVimus, horrentia sub frigoribus regna, quae intravimus, Gallici nominis famam in ultimos barbariae fines propagatam. Sed patriam pro qua vitam libenter profudissem, in primis observate et
colite. Quando ita seri cursus rerum humanarum, hinc decedam .sed locis Seiunctus, animo, qui extra ortu nam est, Vobis adero, meamque causam uti de Ora Vestrae Perpetuo devinctam arbitrabor M. Quae cum
Commotius dixisset , praebita sibi signa , et aquilas antea victrices, tunc victas, osculatus si sic, inquit,
VOS Omnes Osculor, commilitones.
90쪽
metis. I unc milites edito clauiore imperatorem Salutare, illacrymari, et undique effusi, dexteram et genua complecti. Sed ille, cunctis rustra quaerentibus, evanuit. Talis suit Bellaqueensis illa discessi , quam pictura, muta Sed adeo eXpreSSa r centioris Galliae poesis, variis deinde coloribus exhibuit. Ρer eos dies Maria Aloysia XOr, Vindobonam proficiscebatur. Relictis Blaesis, primo in Aurelianenses, dein in regium suburbanum prope Parisios cum admodum paucis se con tulerat. Nec enim multi in adversis Supererant, Sed conticescente priore illa Gallicae aulae estivitate, ipsae elegantiores seminae non tam ad X-ternum comitatum, quam ad inti-