Caroli Boucheroni De Priocca, Vernazza, et Valperga Calusio

발행: 1838년

분량: 346페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

mos lusus et familiaritatem delectae, invisos iam sibi honores non minore studio sugiebant, quam antea UBesivissent. In eo secessu a patre primum rescivit sibi procul a viro parumper agendum esse, quem P0Stea reviseret. Aiunt patrem tanta solitudine permotum, humana sortes insilia desevisse mox illectum adspectu nepotis, in quo lineamenta Lotharin a stirpis agnoverat, eum Setorve, ut pueri interdum solent intuentem, Omnibus blanditiis permulsisse. Discedente Maria loysia, Laetitia Napoleonis mater, et Orores et fratres una cum avunculo,

alii alio abierunt, ut regnatrice nuper domo nemo amplius in Gallia

92쪽

Vixdum Ilvam insulam attigerat Napoleo, quum Ludoviciis xvii Parisios pervenit. Nunquam pOSt Ver-SUm regnum tanta et tam subita rerum commutatio facta suerat. Nam

etsi apoleo militum magis quam gentis suae voluntate imperaVerat, is tamen, quod nullo hereditario iure, sed propria virtute e gremio civium emerserat, tamquam SurculuS libertatis habebatur, quum Ludoviciis in fratris ditionem ut in suam Succederet. Id autem mali ominis videbatur, quod arcessitus ab hostibus esset gallico adhuc cruore persuSis, quibus adeo in regni pretium multa concedere invitis populi cogeretur. Nec minus erat pertimescendum, ne qui exsul diu suerat, et X terno -

93쪽

rum hospes, nova damnando, quae

celerior ingeniorum et rerum UrSUS invexerat, ad vetera incommoda rediret, quae Galliam des Orma Verant. Quid vero si uti credere par erat, si atris et propinquorum caedem ultum veniret Annon vel ipsa regia dignitas postulabat, ut quamvis

aequissimus, domesticas iniurias persequeretur 3 Quod si semel ad civilem sanguinem durare , qui iam sore calamitatum sinis Miserrimam profecto Galliam esse dicendam, quae modo sub libertatis nomine a repentinis tyrannis oppressa , modo Sub Napoleone frustra tot gentium victrix repudiatae nunc regum stirpi ad ultionem traderetur lliae plerique omnes adoleScen -

94쪽

tiores, qui noxis opinionibus imbuti, nihil ferme de Borboniis praeter nomen audierant. Qui tintra Ludovicos avebant, genti suae gratulabantur

quae e tam saeva tempestate et

rerum omnium naufragio, in eius tutelam ut in portum securitatis plenum , se reciperet Persacile his erat Ostendere principatum prae ceteris civitatum formis, Gallorum moribus congruere. Quorsum enim evaderet strenua illa, sed immodica et volucris Gallorum natura , nisi sub aequabili reguli imperio, intra iustos fines contineretur Itaque ab ultima vetustate, et ante et GSt Francorum impressionem, quum Victi victoresque simul coalescerent,

Gallos regiae dignitatis suisse studio-

95쪽

sissimos. I res autem Stirpes numerari, quarum unaquaeque rebus pra clare gestis seque et Galliam honestaverat. Et primam quidem a Romanorum armi regionem vindicasse, secundam ulterius Caroli virtute, albterius consilio et magnitudine insignem fuisse , tertiam demum eam esse, sub qua Gallia expurgato ab hostibus solo, et in unum corpus coacta, insperatum antea robur cum flore urbanitatis attigerat. In primis vero Henricio popularitatem laudabant, cuius memoria in medullis populorum adhuc haereret, necnon et Ludovici xiv magnificentiam, quo regnante, Gallicum nomen potens bello et inclitum se tu ingeniorum, ad summum gloriae pervenerat. Ut

96쪽

autem esseratos mores et luctuosissimas prioris stirpis tragoedias callide

praeteribant, sic etiam seneScentis regni incommoda, quae ab aulicis flagitiis prosecta, Galliam eo addu-Xerant, Ut neque antiqua ferre, neque remedia Sine maximo periculo posset Xperiri. Tunc nimirum exortum est hominum genus Ompeianorum admodum simile, quos Caesar et Tullius iisdem paene verbis describunt. Nam

ut illi in privatis iniuriis persequendis, quasi publica causa adducti, nihil

de victoria remittendum aiebant, Sic exsules cum Ludovico in Galliam regressi, omnia turbare quam cum victis pacisci maluissent. Dolendum sane civilium dissensionum hunc exi-

97쪽

tum esse, ut qui vicerint, ultra et praeter a vincere contendant. Quod tunc visum est , quum ii , qui non sua , sed aliena virtute patri ' reddebantur, nescio quae iura vetustate intermortua et vix barbarica aetate serenda, tam acriter indicarent. Et quia obstabant opiniones et cultus ingeniorum, Studia, quae erant in h0nore, oppugnare nitebantur. Florebat tunc Gallia praestantissimis artium inventis, unde commodior laxiorque vita profluxerat. IIaec illi, quos movebat ostentatio siti, adducto supercilio passim insectabantur, simul explosas iam doctrinas excitabant, quibus recepta eVerterent. Nec

id solum, sed quae gloriose quadri- lustri spatio pace belloque gesta

98쪽

suerant, invidiose elevabant ut adolescentuli, qui nunquam hostem ConspeXerant, de Napoleonis aliorumque ducum victoriis contemtim loquerentur. Sic inter eos, qui vetera unice laudabant, et numero potiores qui novis rebus mordicus adhaerebant, nullus concordiae locus relinquebatur Galli enim sub conciliationis Specie, non Secta a flumina , quae commixtis aquis, Suum tamen retinent colorem, diversos et hostiles inter se animos gerebant. Fieri non poterat, qui in tanta partium contentione Gallorum res misere distraherentur. Non castris ut antea, Sed veteribus et recentibus

odiis inter se dissidebant superior

autem pars eo acerbius victoriam

99쪽

exercebat, quo diutius a spe vincendi absuerat. Et civilis quidem Ludovici sapientia ab omnibus serebatur, qui vixdum pedem in Galliam intulerat, ut temporibus inserviret, simul ne a subditis conditiones acciperet, regiam ipse ο- testatem edicto circumscripserat constitutis ex omni Gallia oratoribus a populo delectis , qui de annuis tributis et serendis legibus decernerent. Sed praeterquam quod istius modi edictum a regni administris

passim conculcabatur, solliciti adimodum animi erant ob assiduos XSulum conatus , qui bona, quae Praeteritis proscriptionibus amiSerant, contra ultimas pactiones a novis possessoribus vindicare nitebantur.

100쪽

Res erat maximi momenti Summoque utrinque studio agitata, et quoniam id pacis firmamentum videbatur Ρarisiaco foedere cautum uerat, ut quae publica de interposita, Vendita emtaque suissent, rata in posterum haberentur. Verumtamen et

regem quotidianis aulicorum querimoniis perfacile vinci posse credebant, et in tanta opinantium varietate inventi suerant qui negarent recte retineri quae per vim olim suissent ademta. Cum his

SEARCH

MENU NAVIGATION