장음표시 사용
61쪽
tragoedias movebat in deploranda caede orbonii adolescentis , Condixi principis s. quem ille subsalso, ut aiebant, coniurationis nomine, clam in Galliam delatum invita et obtestante cum lacrymisu XOre, irrevocabili taciturnitate neci destinaverat. Nec minus detestabatur ii u ontificis captivitatem.
Tantum ne acinus USU ESSU, ut neque manus a sanctissimo sene
abStineret, quem, si nihil aliud, at sua dignitas et invicta inter tot contumelias mansuetudo tueri debuerant Sed hominem prava ambitione captum in alia atque alia praecipitem iturum. Quanto praestantius illi erat , si devictis Galliae sactionibus, quod monilius . vir sortis-
62쪽
simus, in Anglia secerat, antiquam regum stirpem inexpiabili parricidio
expulsam, in sua iura vocavisset lΑ fluxae samae quam mansurae gloriae cupidiorem, regnum sibi et suis Paravisse , quod pertinaciter diu oppugnatum, brevi ab hostibus discerptum videat. In tantam invidiam ex magna gloria inciderat Napoleo, quum ultima experiri pro imperii defensione constituit. Mense igitur ianuario exeunte anno seculi XIV, urbis procuratione loysiae uxori demandata, in Campaniam Venit. Consilium ab initio suerat eau-harnatum cum parte copiarum X Insubribus ad Lemannum accire, qui subinde ispaniensibus cohor-
63쪽
tibus auctus, quae Lugduni co stiterant , impetum in Helvetios saceret; sic enim ore, ut foederati,
qui per Vogesos in Alsatiam et
Sequanos fidenter irruperant, Veriti, ne a tergo intercluderentur inde gradum referrent. Sed ea res tunc frustra suerat; quapropter cum validissimis ubique hostibus erat certandum. Perpaucae autem Vires, neque in unum consertae, Napoleoni supererant. Ad Septemtriones Magdonaldus amurco prosectuS, Cum parva manu Maceriis consederat inter Vitricum et Catalaunum ad Matronam sumen, medium tenebant Neyus, Victorius et Marmontius dextro lateri in Tricassibus imperabat Mortierius , summa Vero
64쪽
militum vix septuaginta millia hominum excedebat. Sic ille, qui vincendo consenuerat, id belli genu gerere cogebatur, quo non ita pridem utuso sus ante se sugiens, usus fuerat. Sed regio suminibus
et suminum divortiis irrigua , ad id bellum erat aptissima ; is vero dux, qui neque vigilantia , neque
dolis et cetera scientia rei militaris ulli imperatorum esset inserior Inde bimestris illa dimicatio casuum plena, utrinque vices sic moderante fortuna, ut tametsi in tanta virium inaequalitate, totius rei exitus praesagiri poterat, pugnantium tamen animos incerta Spe SuspenSOs teneret. Et anceps quidem pugna ad Brenam suerat , quam aliae atque
65쪽
aliae insigniores consecutae Sunt. Cum enim duae latissimae viae ad Parisios pertineant, altera ad Boream, quae Varios Matronae cursus sequitur, altera ad meridiem, quam Sequana praeterfluit, totum illud spatium, quod utroque sumine continetur, alternis cladibus et victoriis lustratum est. Tanta porro celeritate huc atque illuc a flumine ad sumen, ab urbe ad urbem, diurnis nocturnisque itineribus serebatur Napoleo , ut prius foederati ex castrensi Gallorum acclamatione, quam a peculatoribus adventantem reScirent. Properabat dux, properabant Xercitus, equites laxatis habenis, pedites publicis cursuris impositi pugnae locum casus deligebat tunc
66쪽
novitii cun veteranis de virtute certare , aversum , adversum hostem
aggredi, irruentium globos cuneatim disiicere, pellere simul et pelli. Nec vero Napoleo a medio aberat
conflictu, sed voce et manu laborantibus subveniebat, nutante Confirmabat. Quin plus semel a Supervenientibus districto gladio se explicuit, et cum expeditissimis munimentis hostium successit. Idem Survillae, sic locum nunc Galli nuncupant, tormenta ex editiore tumulo curaverat quo viso milites clamare, ne se tanto periculo obiiceret, quibus ille adridens u atqui nondum, inquit, id telum usum St, a quo inteream D. Tantum erat in militibus erga suum imperatorem studium,
67쪽
tanta in imperatore erga milites popularitast Nemini dubium videbatur, quin talis dux istique milites regionem
ab externorum armis essent vindicaturi, si universa Gallia consurrectionem in ipsos secisset. Spem quippuindiderant res nuperrime gestae. Hic enim ad Sequanam prospere pugna tum in Senonibus suerat illic ultra Matronam, hostes, qui Meldas iam oecupaverant, ad Montem mirabi-lam, ad castrum I heodorici , ad Cronium et Laodunum, graviore ictu perculsi sugatique, Augustam SueS
SOnum Se receperant. Augereauio
autem Lugdunum appropinquanto cum subsidiis, quae in itinere collegerat, tantus timor foederatos in
68쪽
Sequanis invaserat, ut sugientium currus ubique conspicerentur. Sed post tot rerum conversiones sessa
erant corpora, languidiores animi; Gallos insuper terrebat ipsum Napoleonis ingenium , qui praeceps ad
certamina, neque Victor neque victu unquam esset quieturus. Eo
praeterea imperante, illud acciderat, quod in plerisque civitatibus, ubi omnia antiqua sunt, vitia et servitus, ut quisque rem a miliarem uti propriam publicam uti alienam curaret. Quapropter rustica multitudo, emeritis iam stipendiis, satis habebat, si pauperculum larem a praedatoribus defenderet, plebs vero urbana vel in opificiis inclusa, vel mercaturi intenta , omnia bello
69쪽
potiora ducebat. Nec solum urbanum vulgus, sed ipsos duces tunc belli fastidium ceperat, quibus nimirum communi Marte diu iactatis, nondum obductis vulneribus, eadem alea iterum esset adeunda. Hi Napoleonem adire et nonnulla de pace interdum iacere, quae laboribus nem imponeret dein, inclinatis iam rebus, orare , liberius etiam
monere, ne rustra pugnando, tot decora per Summam Virtutem parta, seque et suos in discrimen adduceret. Hos ille mutilo et hianti sermone Xcipere solebat, poStmodum, si diutius instarent, breviter imperatis quae in praesentia fieri vellet, nullo addito verbo, a se dimittere Ii ver , etsi reluctantes Na-
70쪽
poleonis spiritus pluries fuerant experti , exurum tamen animum Suum Sperabant, ne tanta belli mole obrueretur. Quid enim torpente ad tantum periculum Gallia, ipse cum dimidiatis exercitibus posset y Nec enim unus aut alter populus imminebat, sed quotquot uropaei nominis sunt, aliis in aliorum stationem succedentibus. Omnes autem terra marique navitate superabant
Angli, totius expeditionis auctores et architecti , quorum opera prae sertim tot copias ex interioribus terris emiserant Russi, et cum iis Sueci, quos Bernardottius in continentem Germaniam transmiserat. Magnum sane fortunae documentum, cum is qui pro libertate miles