장음표시 사용
151쪽
mitationibus , ejulatibus , prurituque a scalptu assiduo partium pudendarum. Hoc paroXysmoeXacto, pudor moestitiam dejectionem animi, sui odium relinquit, oculis interea languore quodam irritationis tamen indicia prodente, affectis. Hic est uterinus ille furor, qui mulieribus Odorem praecipue specificum spirantibus , aliquando accidit, si menstruatio irregularis aut suppressa sit, a cupidine praesertim, si Viro maturiS, nuptiae, quaSardenter eXOptant, recusentur; si absens maritus
eas nimio mactet jejuniora qui morbus saepe no-pinas inter Vina choreasque , ubi fescennina stimulos addit animi affectibus licentia, adoritur. Utrique vero sexui finis amoris infelicis idem nisi quod in tenella mulierum cute decoloratio multo major est in vivida earum temperiemulto dilucidius pingantur animi affectus, at febris eadem, arasmus idem, sed menstruis retentis, multo majoribus insignis progressibus. Superest ut dum noscendas quaerimus causaSquae a mente in Corpus seruntur, affeci ionemque praeter naturam in nervis&sine materia concitant, de illis tractemus, quae Vehementi admiratioue hominem ita detinent, ut ipsum prorsus immutent. Illae autem proprio, sed parum latino nomine enthusiasmum , seu fanaticum stuporem constituunt
cujus effectus Graecis dicitur Eoia i , quasi uni
objecto homo alligetur, ad reliqua omnia immobilis de quasi sopore detentus. Cum autem ejus effectus multiplices sint, maximaeque angustiae illos circumstent , qui de ejus diagnos dicere instituunt, cum periculum sit ne divina cum humanis temeraria arrogantia Confuta
152쪽
i3 D E MELANCRO LIA, dantur , liceat hic rem altius ex abstrusioribus Physices principiis indagare. Turpe enim foret periculosum Medico in talibus falli, effectus
Naturae perversae ordine nascentes, pro portentis venditare nec miniis foedum aut impietati magis risum movens, fraudem non patefacere, si aliquando sacris se vellet nebulis obvolVere. Rem autem sic accipi ante omnia obniXe rogamus, ut dum superstitionibus, atque atum minis
animo tentamus eX solvere, nemo credat nos sacro-sanet e Religioni vim illaturos , quae per se firma ab impiorum conatibus firmior exurgit. Quod vitium procul chartis atque animo prius abfore, si quid de me possum promittere, spondeo atque VOVeo.
Enthusiasmus , sive, ut nostri loquuntur,ia natismus quo mens , rebus extra sensuum captum positis, ultra modum percelliturin obstinatius occupatur, non tam religionum quam animi aegrotantis vitium est nec est unde ulla aut idololatrorum aut haereticorum secta, Vera atque sancta Religioni fanaticos , ut solent, Xprobret Cum
nulla sit secta quae non suos habuerit habet etiam saepe fanatici aliquid atheismus ; nec defuere insani qui vitam in ejus gratiam pacisci non dubitaverint. Nascitur autem enthusiasmus a repetita vehementi circa praeconceptum objectum attentione atque admiratione, qua fit ut aliqua
insit felicitas in illo conquiescere. Hinc mens prona ad eum fertur, dumque ei inhaeret, quasi aliorum objectorum vinculis solvitur. Hinc no- us sensuum organis , indeque toti Corpori, quod
sensilitate potissimum regitur, inauditus, incogni-
153쪽
tus,& vix Ρhysicis comprehendendus legibus, habitus inducitur. Differt itaque a superstitione quatenus haeCquantumvis inter Melancholia nerveae causas recenseri possit, a metu vix differt illius contra basis est atque fundamentum admiratio. Mens igitur in enthusiasmo prima perculsa est , amatque errori suo adhaerere Stupet, id est, uni intenta atque assi Xa dearum fonti, ad caetera quaecumque capessenda impar evadit. Quod vero circa caetera illa amittit, relanditur in amatam ideam, quam alte infixam omni modo versat huc illuc, quo gradu invalescit illa, eodem remittunt quae ab ea aliena sunt Ubi vero malum intenditur , agitur Corpus a mente , consensuquo facto responsat motibus mentis Sensus hebetacunt qui nihil cum fanatismi objecto habent
Commune, acuuntur in illis qui aliquam cum illo Connexionem obtinent. Inde vero pro manant omnes fanatismi effectus Corporei. Ad quos propius intuendos tres illorum gradus constituemus.
Ρrimus debilior erit in quo occupatio mentis reliquorum negligentiam parit. Secundus erit in quo auctum malum jam ecflasses facit. Tertius demum eorum est, in quo ecstasis cum oblivione omnium conjunicta , in furoresin convulsionem desinit. Primus gliscentis enthusia mi gradus qui necdum morbum constituit, sua habet symptomata ad postremorum graduum diagnos conferentia. Virtutis amor mendax af ectu animi potiusquam ratione enutritus , huic occasionem sussicit. Hinc voluptatis imaginariae illecebris enu-
154쪽
1q6 DE MELANCHOLIA, trita perfectionis dea mentem invadit. Tum in ea brevi quasi ad centrum unice attendit homo. Brevi sordet amicitia. mo illensus opinionum in odium vertitur. Societati leges rum puntur. Vix ipsa curatur Religi , nisi quatenus Cum dea amata concors, ipsi accommodatur. Vilescunt ea quae patri , liberi, amici sibi vindicant officia. Illi soli sudant objecto, ut perfectionis quam sibi tingunt, apicem assi equantur. Non delirant, sed ad omnia negligentes , morosi , nisi
Cum de re amata cogitant. Oculorum fiXitas, torvus MimpeXus aspectus , frequens Culorum ad coelum conversio , debilitatem animi arguunt.
Diagnosis quidem diis citisin vix Medico necessaria , cum hucusque nihil Medicinae agendum sit , sed turpis est error Mimpietatis facile reus
haberetur, qui Veram pietatem cum Melancholia hac sacra confunderet. Utrimque solitudinis amor reperitur, sed illinc adest in hominem pietas , hinc Contra misanthropiari hinc ferocitas immisericordia , illinc flecti facilis indulgentia.
Pietatem condecorant actionum tenor unus,
ad justitiae normam librata Maccommodata agendi ratio, Contra nihil fanatismo inaequalius, cum vehementia ardentis animi extra se ferantur Fanatici.
Sed serpit malum, cin secundo gradu fert
indubitata morbi signa. In eo enim jam Vera adsunt deliramenta Mens scilicet occupatain VeXata deam qua divelli non potest motam corpori inurit stabilem. Verum ipsa illa dea ut ut alte assiX , non tamen aeque semper animo insidet ;hinc necessario morbus inaequaliter, fiVe perpa-
155쪽
roxysmos angit, unde duplex semper in eo status distinguendus est, sive , quod idem est, aeger
spectandus nunc paroXysmi tempore , Ubi vere delirat, nunc eXtra parOXysmum ubi tolerabiliore morbo aegrotat. Et primo quidem si X tra paroXysmum spectentur aegri, omnes in illis at Oniae estectus videbis Hebetes, imbecilli, oculis errantibus , incertis in quasi infantes apparent Pasi nunc praecipiti, nunc lento incedunt,in saepius quam caeteri
mortalium, in lapides Mobstantia impingunt. Distracti ab omnibus, vix audiunt loquentes, quasi temulentos crederes. Unde aliena indigent saepius industria. Imo de cibis vix cogitant, etsi pertinaci saepius laborent jejunio quod ferre vel ipsa sua negligentia, prae caeteris Valent. Haecce Praeternaturalis .atona infantia ab ingentibus animi concussionibus .ex lata jam dudum apud Vates cujuscumque sectae Copnitain pro sacra habita est. Fibris enim omnibus in idem objectum arrectis atque intensis , succedere toniam necesse est, quae ubi in habitum Vertitur, imbecillitatem ad alia omnia Minfantiam inducit. Hinc eam reperire est non tantum in superstitiosis affect ibus, sed in omnibus illis qui mentem alligant. Hinc saepe eam videmus in omnibus qui objectum aliquod perdite amant, Mab eo ut ita dicam, carminantur Geometrae metaphysici qui toti sunt in rebus extra Naturam positis, Poetae qui imaginationi praeter modum indui.
gent, illi omnes si extra sui laboris pomoeria spectantur, simplicitate infantili laborant. At omnia mutata sunt prorsus diversa in
156쪽
summa imaginationis Vectio, summae corporis quieti conjunci a , saltem si ad eX terna tantum attendas. Mens qui ad menteria referuntur sensus interni, ita valide occupantur, ut quasi ab externis fiat revulsio, tensioque concentrata deliciat caeteris functionibus 11 in ec statici cestro perciti hominis facies quasi attenta, admirabunda, stupens oculi fixi , immobiles , artus languidi,
motui obsequentes X terno non sine quodam quasi catalepticorum renixu Ut nulla est ad externa attentio , sic doloris sensus parvus aut nullus 4 forti incussu Pulsus magnus, latus , aequalis , respiratio tarda, suspensa , aliquando anhelanti similis in animi affectibus responsans clinguae submurmuratio, imo interdum Voces inconditae, verba aliquot in ecstasi ad finem properant , quae animi conditioin respondeant; tum vero
ubi jam solvitur malum , facies fit ut in insanis ridenti similis , rubicundus atque floridus vultuqqualis est e somno emergentium , indeque quasi ex alto sopore evocati ad sese redeunt. In levioribus cstasibus aliquando obambulant, sed incessu mechanico aliquando gestibus quasi convulsi vis ideas exprimunt, quae omniae pilepticis, in quos saepe mutantur , familiaria
sunt. Interea colores sese vidisse odores se persensisse perhibent quos cognitis nequeunt On- ferre quorum usum magno mercarentur. Hi Vocati olim cerriti, laruati, quibus aut Cereris iram , aut laruarum seu furiarum crudelem praesentiam Xprimebant , quasi ab eorum impetu atque ferocia homines a ratione dejicerentur. It
157쪽
Ver prae Concepta opinione obcoecati sibi a numine referunt dicta factaque , in quibus etsi saepius fraus insit, eam tamen non hic semper locum habere certillima exempla probant δε ad faciliorem relationibus fidem tribuendam indu-Cunt ea quae hominibus, vel minime fanaticis, per somnum Venere. Ecquis enim aliquando cum somno deditum, vigilante imaginatione, corpus traditur, multa non
vidit audivitque , quae vel in corpore post somnum sui notam reliquerint. Certe aliquos vidi ab insomniis aliquando in febrem delapsos, aliquando sentientes dolorum vestigia, ab imaginatione sola impressa , ne loquar hic de vulgatisubmis titillationibus, quas foeminei gratia Vultus immundo visu in genitales partes afflat. Hinc antiqui λαρε, - i, Nec sacri Codices dubitare snunt quin aliquando Deus per insomnia hominibus locutus sit. Ecstasis porro est aliqua omni species , sed non sine convullione Warrectione organorum in unum vigilans conspirantium, hinc saepe dantur ecstases seu delirium admirabundum in febribus. Dum vero solvitur ecstasis,in quasi ex alto ad
sese redeunt aegrotantes , male tum de eorum ingenio atque naturali indole judices. Sunt adhuc extra se ipsos constituti, ne sui juris , ut cum Hippocrate loquar. Non am incondita proferunt aut delira , sed quae ad acquisitum tonum referantur. Unde quidam vaticinari videndur.
Im .si fides adhibenda Aretae Cappadoci,
rem pro physica sui temporis enodante , Vaticinantur saltem ut ipse vidi, majora vociferantur
158쪽
s14 DE MELANCHOLIA, grandiora, quam quae reliquum sinit vitae institutum. Alii sunt scilicet homines, tono fibra-Tum terque quaterque majori quam quo frui hominibus datum est indeque enascitur eo major oppositio, quo dum discussus omnino est paro- ysmus , onus idem ille magis depressus est imbecillus. Unde fit ut non solum alios sub va. ticinii specie , sed etiam seipsos decipiantri nec dissicilis est error, cum enthusiasmo eorum addat adhuc stimulos, tremebunda, quam ipsis VoVent
adstantes, admiratio. Ubi vero major est ecstaseo gradus , tum res non adeo quiete transiguntur , sed adeb potenter mens agitat corporis molem , ut immani tono Concitentur fibrae mutatur penitus totus homo, Ut non Vultu , non color unus remaneat. Quatit artus anhelitus, rideae quasi injussa voce feruntur a menti impetu, ne jam naturali sed hor- T da voce profunduntur , qualem humana m
jorem sibi ffingit superstitio , talem nobis eXpresia sit, plenam rabies Deo Sibyllam Virgilius,
qualem, dum fera corda tumentem pingit, enthusiasmum videtur adhibuisse, qui minor in Ρoetis, major est in Fanaticis. Memini me non sine horrore talem audiisse vocis sonum in hysterica u- encula, quae gracilis, delicatula quoties pa-yOXysmo corriperetur, non aliter Vocem emittebat, Γνας; Mυθα, diceres. Tali voce oracula pandebant Antiqui daemoniorum Mystae, convulsi vis avitati motibus. Convulsio vero haec non sim PleX, aut cui mens reluctet Favet huic contra prae concepta divini affatus opinio , tum Madstantium favor atque obstupescens Veneratio.Imo
159쪽
si convulsio haec cessare properet, renoVat ipsam circumstantium aspectus , ipsis etiam numine ple-ΠUS, terrore percitu , horrore rigens, imo cquasi ipse convulsivus. Nemo enim adeo ferreus est, qui tali totus non contremis catac OVeatur spectaculo. In fortiori malo ferri duritiem aemulantur mus.
culi me discuti potest simplici frictione spaiamus. Ictibus opus est vehementibus , ut haerenti concilietur sanguini circuitus, ut ad sensum reVocentur nerVi. ulmones, conspirante mus- Culorum Costas arcuantium actione sub dura te Liudine immobiles suffocationem intentant Mim medicabilem stagnationem , nisi fortiter contundatur thorax Auxilia haec expetunt,4 addunt iis pretium cum non sine voluptate, mortifera aliis praesidia, sentiant; scilicet in nova a corporis conditione sensuum omnino diversa est ratio ,
in corpore arcuatam testudinem referente mechanici effectus a cognitis abludunt. Vertim quanquam hic Xperientiae rati consentiat, tamen quantum corpus possit Mamaturae
ordine in a seipso abludere , liceat notis eXemplis illustrare, quibus pateat voluptatem, imo delicias aliquando in absurdis , imo' in horrendis latere, ubi depravata est, mutata organorum Corporis harmonia, unde quasi novo instinctu mali, animantum brutorum more , in illa miseri feruntur praecipites Chlorosis melancholica mania appetitum Vesanum, corii, Carbonis gypsi, aliorum similium otia i quotidie cim,visi sentinsani, qui non sine voluptate propria Vorarent
160쪽
miram inde Voluptatem afferret titillationis im- pDrtunita , quam adeo fortem Vidi, ut cruentis manibus , sanguineque in riVulo manante , non tamen a scalpendo posset averti vir summa ratione praeditus, qui cum diu ligatis , ut ipse oluerat, manibus se Continuisset , in convulsiones agebatur. Vidi alierum seXagenarium Virum, omnibus virtutibus, lanimi fortitudine non mediocri instructum hic dum fortiter sibi suram scalpit , remuntque sub scalpentibus digitis gaia
trocnemit, en ad pedis distantiam prosilit a tenso Conuulsoque eretro semen , deficiente simul anima Dolorinc certe haec sunt nec tamen averti possunt homines, quin inde aut Voluptatem , aut quod idem est , malorum solatium quae
Quid loquar de amantium morsibus', quos quinta nectaris sui parte Venus imbuit Deli- Cias ex dolore petunt, imo Mabsit a Physicis auribus scandalum, scio non defuisse mulieres quae fassae fuerint, non immunes a deliciis fuisse qui adeo Naturae adversantur, partu doloreS. Quid ultra iis immoremur, cum nulla fere sit exquisita sentiendi forma , quae non fortem simul dolorem invehat, quae, nisi vehementi alia sensatione vi potest a mente delirante avelli Forsan inde lux afferetur enodandis lethalibus quibusdam praesidiis , quibus solatium medicinam sibi quaesiere hodiernis convulsionibus affecti ipso nomine, rei naturam prodente. Rem autem ita se habere, vixque supernatUralipotentiae tribuenda esse, quae vel nostris usur-