De melancholia et morbis melancholicis.

발행: 1765년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

UM Melancholia nervea a diVerso causarum impulsu pendeat, variis illudat formis , larvamque diversorum malorum amet assiunere , satis intelligitur quantum intersit Medici eam e latebris educere , latitantisque vestigia odorari, tum ne terrorem immeritum incutiat, tum ut Protheo injiciantur incula. Ut igitur certam firmamque possimus obtinere diagno sim, ea apprimis signa investiganda sunt quae ipsam praesentem demonstrent, ea absente desint quaeque ergo ejus sientiam constituant, & ab alia quacumque labe distinguant. Haec vero ea sunt quae tractationi nostrae, ut dia aegrotantium Curationi basin praebent atque fundamentum, ad quae denique reliqua referuntur. Alia signa diverse enitescunt pro diversitate agentis causae haec Vero quaecumque sit causa quae Melancholiam nerveam protulerit , ei semper comites Masiectae e re necessitate esse debent.

Semota igitur Mad aliud caput ablegata causarum diagnosi symptomata quae Melancholiam

ner eam praesentem , aut pro Vario gradu imminentem arguunt, quatuor capitibus comprehendemUS.

Ea sunt, primo , mentis debilitatae error, seu mutata relatio mentis ad objectum quodcumque, sive a sensibus externis suppeditatum , sive

122쪽

ro in MELANCHOLIA, in ipso intimo sensuum internorum promptuario

enatum.

Secundo motuum pariter animalium nova relationi Xternae minus correlatiVa eruptio, ita ut motus illi jam non ex ordine Naturae peragantur, sed inconditi fiant .ita ut aut ideae absurdae responsent, aut conditioni partis mobilis

mutatae.

Tertium nobis indicium suppeditabunt X-

Cretiones naturales , sine ulla causa mechanica mutatae atque perversae, ita ut mutatio illarum nulli causae possit tribu , praeter nervet systematis mutationem.

Quarto demum ipsa post tonum auctum aute parte sentientis partis , aut in ipso mobili fibrarum genere succedit necessario, divulsis disia tractisque fibris atonia. Quae nobis dissicillimam investigantibus diagnosim quartum praebebit instrumentum. Quibus signis freti jam a vero aber-Tare non admodum verebimur. Licet enim quatuor illa signa non eodem gradu quemlibet melancholicum infestent Tamen certo pronuntiare audemus nullum esse melancholicum Vere nerVeum , in quo non Concurrant aliquatenus , aut saltem in quo non sese mutuo eX-cipiant; exemplo liceat rem confirmare Melancholis in levissimo gradu Constitutae. Vocabar non ita pridem a Gymnasiarcha quo dam ad invisendum juvenem seX decim annorum, quem tristitia sine ulla , ut videbatur, cauSa invaserat. Hinc non illibatam sanitatem suspicabatur Vir vigilantissimus parum ipsi inerat appetitus, tristis incedebat, oculi cavi, arcuata su-

123쪽

bat. De nullo corporis dolore aliter questus. Lecto compositum ac tu lustrabam. Miratus sum sublata praetermodum hypochondria. Sciscitatus an aliquid in naturalibus vacuationibus mutati

esset, eam vim saepe exfluere urinae narraVit Unde

ipse quasi debilis prope in agendi impotentiam

delaberetur. Ipsi melancholicum eum esse deo a-raVi quaenam causa ea in aetate malum insolitum importasset interrogans, tum ille multa de Praeceptore conquestus qui ipsum puerilibus X-

cepisset loris, hinc mutationem Magistri necessariam pronuntiavi. Qua facta simul diluentibus &balneis adhibitis , brevi convaluit. In hac certe historiola levissimum erat morbi

nostri genus. Nullum tamen eorum signorum ab fuit, quae evidentium manifestius in majori morbi gradu elucescunt. Illa igitur nunc nobis attentius lustrare licietum erit , eaque ad dilucidiorem praestandam diagnosim ponderare. Mentis quidem error a quo potissimum prima Melancholire signa petuntur, gradu ita differt, ut in quibusdam casibus vix adesse videatur, ingravissimis vero, aut subito ingruentibus, pro phreniti de vix non habeatur. Levissimus est, nimia sensilitas , cum quis a timendis nimium Multra virilem Constantiam terretur in a moderatione alienus, gaudet nimium serenis rebus, dolet nimium adversis. Tunc mens errat, sed ita levi defectu, ut rationem errori

recte praeteXat. Imo in multis hominibus quasi nativa est haec nervorum constitutio. In hac le-

124쪽

ros DE T LANCHOLIA vissima nervea sensilitate, natura seu uris est, ad vitae institutum refertur. Sic viri probitate insignes, revi malitiam durius coarguunt. Mia ρροποι

fiunt. Reformidant acrius paupertatem divitiarum cupidi pro dulcibus amoris illecebris Telotypiam mutuantur amatores Litterarum studiis dediti corruptam scribendi normam praesenti aevo incusant, nil nisi praeterita laudant aut amant. Hi omnes saepe laetitia extra se seruntur. Sed cum nil aequale habeant, importunus cito adest ad moerorem reditus. Gliscit sensim malum .dum error errorem parit, brevλveritas illusioni locum cedit , cujus effectus est ut omnia majora aspiciantur quam fert ipsa Natura, it comparatione rem expedire liceat non aliter quam Cum sonoris locis voceXcepta indeque reflexa, gravissimum sonitum producit; sed melius adhuc conferri potest primus nerVese sensilitatis auctae gradus cum puerilibus pavoribus quae sibi per noctem fingunt visa aut eXaudita rerum monstra. ΙIle autem mentis error, sine ulla febre, sine ulla issione mechanica atque organica functionum , pro Varietate causae , nunc lenius saeviens

quasi in habitum versus, per se durat nunCPer paroxysmos recrudescit, tuncque multo ferocior est. Sed sempor sua simplicitate ab aliis deliriis distinguitur Vix enim rationis usum adimit,in ad se revocatus homo non modo se delirasse non confitetur , sed praetexere Causam rationalem delirio quaerit, quanquam se plus justo sensilem agnoscat. Interim enitet semper aliquid quod statui naturali etiam evecto non concordeta

125쪽

Sive quod illa mentis concussio iisdem horis revertatur quotidie, sive quod spasmi aliquid secum invehat; sive etiam quod semper circa idem objectum versetur, aut demum quod a praesentia alicujus objecti advocetur, non ab aliori quae omni singula aliquam mentis laesionem signi

ficant.

Ubi vero discordes fibrae objecta X terna, non jam qualia eiunxit Natura , sed aliqua deformata labe animo objiciunt, non dissicilis quidem est diagnosis, sed morbum tenaciorem ivagi in-

Veterascentem, aut a graviori causa Ortum , designant. In genere omnis affectio animi quae nimio-pere animum ccupat, error est mentis , sed si

nimius est , si ad desperationem usque Mimnimodata animi desponsionem fertur, ar bsurdus es se incipit , jam de statu sano hominem

prorsus dejicit, necnon res eadem tenenda est, si circa levissima ingens ille affectus versetur , si Circa res prorSus inanes iere vanas animus delire ita occupetur, ut prorsus imaginatio con turbetur. In earum autem causarum quae delirum prorsus hominem essiciunt, impressione , antequam de morbi statu aliquid pronuntietur notandum est, sedulo attendendum est an non causa Velie mens subita hominem conturbaverit, im-n in insanire fecerit; adest enim tunc Melancholia nervea , sed quasi acuta, brevi deservescens, facile persananda. Quotidianum est ubi astectus aliquis fortiter mentem perculit, quod , quasi continuata vibratione resonaret adhuc undulatio, mens circa illam deliret sum-

126쪽

ma cum vehementia, done prorsus resederit, Quod serius aut cyus fit pro impressionis vehementia, aut pro debilitate mentis affectae. Sic cum fugax Atheniensium orator , pugnae S mortis metu perculsus , Vitam supplex a vepribus pallium apprehendentibus Xposcit, praemetu furit. Eadem . dicta sunt de gigantibus quos minaces in ira meticulosus noctu videt via tor Spectra , monstra omni generis , lemureS, portenta Thessala a debilitate mentis traXere Originem, decere insaniam. Sed morbus hinc merito arguitur fortisin vehemens , non tenaX Memini me vidi e puellam plures per dies delirantem, cum oculis torVis attonitoque Vultu, quod nocitu inter somnium sese in tartara praecipitem, a laco daemonibus vexatam somniasset. Vigilanti, nisi quis adesset, licet de vanitate somnii piae mulierculae Constaret satis , illico convulsiones aderant in ad minimum strepitum trepidationis motu Correpta , ejulabat. Id quidem paucorum dierum tranquillitate omnino pacatum fuit. Sed eadem decem post annos alia de causa in insaniam abiit, meramin vinculis coercendam, qua etiam nunc laborat insanabilis.

Morbus quidem ille levis est Dianatur facile, sed saepe sub ipsa sensorii communis arce quaedam remanent vestigia, quae refricata Veterem

Te vent insaniam. Novi hominem, quidem bellis assuetum , qui cum plures vidi et homines uno fulminis ictu interemptos, totus in preces vota timidus solvebatur quoties Xcuteretur fulmen Alium scio in quidem summae in anima Constantiae, qui vivida olim electrica concussione

127쪽

Commotus Vehementer Wmechanice convellitur sine ullo mentis terrore , quoties fulgura aut tonitrua atmosphaeram incendunt. In hisce casibus latet causa morbi intus in corpore ViVac, exterioribus corporeis conditionibus excitanda. Sed delirium nostrum melancholicum sensim sine sensu increscens , morbi melancholici varias sortitur periodos, nunc perpetuum & sine intermissione, sed tun nunquam Vehemens, quod gravem causam nerVOS Vellicantem arguit eorumque tonum in intima sua structura pessumdatum. Nunc quasi OV accedente cauSa renovandum, quod levius est, sed non semper facilius sanationi quam quae graViora. Nun , quod pessimum est, perpetu occupat, sed per pa-roxysmos identidem recrudescens aliquando

imo saepius circa unum objectum aut amori S aut odii quasi concentratum aliquando Circa Varia quaevis fertur versatile in Innes seque ideas oc- Cupat. Hae Certe omnia deliriorum objecta ni. hi in genere morbi, imo ne in specie immutant. Causa certe tantum occasionali differunt.

Verum delirio melancholico semel posito, dubitari potest an a causi spasmodica pendeat, an ab humorali origine. In ea quidem diagnos formanda lucem nobis afferent ea quae in altera

hujus operis arte de hacce deliri specie dicenda erunt. Interim tamen notetur attendendum esse in hac disquisitione, IV ad causas quae in utroque morbo diversissimae sunt,in quae non possunt confundi, si jam progressu morbi facto

perpendantur; 2'. ad locum quem morbus uterque occupat, multum a se invicem discrepantem

128쪽

11 DE MELANCHOLIA, saltem plerisque in casibus 9 R. ad concomitan tia signa quae mechanicam laesionem in delirio humorali designant, existuntque etiamsi nullum existeret Melancholis indicium Dum contra in nerveo nihil non intacti nervis exceptis reperitur, ut sanitas illibata perstet in hoc morbo, in humorali contra Melancholia omnino laesa sit.

Sed ipsa deliri forma differt etiam in utroque

morbo aliquatenus , cum multo tenacius sitin inunica dea multo magis fixum in humorali, ita ut ab illa se vix patiatur avelli, unico igitur iafectui victimam sese tradat aeger, nunquam inde

dimovendus aut precibus, aut ratione , Contra

Vero qui nerveo tantum delirio laborant .intervalla lucidiora habent, sese saepe aut delirare, aut saltem delirasse confitentur. Ιm plane resipiscunt, quod raro omnino Contingit iis quos atra bilis vexat cogit insanire. Tertiam forsan deliri speciem constituunt affectiones illae invidibus delirium nec mere ner-Veum reperitur , nec tamen ab atra bile pendet.

Talis est amentia illa quae a venenis alicujus S determinatae speciei pendet , cujus exemplum sussicere nobis possunt hinc Tarantulae morsus.

illinc hydrophobia.

Utraque morbi species a veneno sui generis omnino pendet, Hicet musices effectus in Me

lancholia nervea nullatenus contemnendi sunt. ut fuse X ponere est animus , cum de morbi nostri Curatione agetur , tamen nullus alius est morbus qui defatiganti saltationi adeo prompte cedat atque Tarantismus. Hydrophobia vero quae a morsu animali ra-

129쪽

bidi contracta hominem in hunc furorem Conjicit, qui eum vel ferocissimis comparandum faciat animalibus , ut liquida quaevis exhorreat, isdillorum aspectum expaVescat, morbum sui en ris Constituit, a nerveo diversum delirio , licet nervi potissimum vehementissime patiantur, quamvis negasse difficile sit, aliquando similem labem exortam ab interiori vitio , tamen cita lethalitas vehemens inflammationis status qui in hocce morbo adest, eum ab utroque facile

distinguunt. Haec de deliri diagnos dicta sun

to , quibus patet quantum recedamus ab illustri Sydentiam , qui inter diagnostica affectionis hujus nostrae signa desperationem atque animi desponsionem numerat. QuamVis enim negaro non sit animus saepissime ad id genus verti delirium, tamen illud non ex ipsa rei essentia in

hoc morbo concurrit.

Secundum symptomatum genus quod huic morbo proprium est, ad ejus praesentiam dignoscendam concurrit, est mutata relatio motuum. seu muscularium, seu tonicorum ad objecta in Corpus aut mentem agentia Motus illi aucti aut pessumdati, spasmum aut Convulsionem constituunt. Spasmum a convulsione, si distinguere volueris , formam mali, non malum ipsum diviseris Spasmum vulgo aiunt constantem tractio nem Alternum motum in ConVulsione agnoscunt. Nobis res eadem diverso vocabulo expressa erit. Nullum porro est Melancholis spasmodicae genus, quod non plus minusve motuum aut vividiorum , aut absurdorum, attento Observatori exhi-

130쪽

i,1 DE MELANCHOLI Α, beat, sive illi mentis errori concordent, sive etiam ab illius actione pendere dici non pollini. Hinc exoritur, si symptomatibus Credas, OVa Melancholiae divisio, alia praecipuum symptoma,

a menti Serrore mutuatur, sine manifesto motu amspasmodicorum concursu , alia Ver motibus in- Conditis agitatur atque convellitur , vix ullo Concurrente menti erroreri nisi quod motuum relatio ad sensus vividior sit; unde illorum actuosam magis impressionem augurati pronum est. Motuum vero irregularium, seu spasmi ad mentis statum comparata relatio, gradum morbi designat iique motus summis inter se intervallis dii ferunt a levissima scilicet convulsione , seu potius Commotione , ad spasmos multiformes Ἀο- tum penitus hominem miserrimo modo concutienteS.

Ρrimum spasmodicae agitationis gradum consetituunt subsultus illi, qui ad strepitum inexspectatum adsunt Cordi palpitationes seu tremores, dolores ad Ventriculum , retractiones artuum qui ad fragorem aliquem Concitantur oremor aut infans pudor ad verendi Viri aspectum aut formidati praesentiam Melancholica enim est timiditas nimia. Tum odia illa quae aut sto. macho nauseam , aut auribus ac dentibus stridorem vel stuporem incutiunt, aliaque hujusmodi plurima quae quotidie occurrunt. Nec minus spaLmodicum est omnia etiam usi a praecipitantius quasi ex temerariae mentis incondita agitatione

peragere , nec sibimet ipsi imperare, sed ad heri aut amici nutum subsilire in impetu agi potiusquam

SEARCH

MENU NAVIGATION