De melancholia et morbis melancholicis.

발행: 1765년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

observatio virorum a propria cindigena flamma exustorum sed aliquatentis Cum ariditate coincidens, summam solidorum tensionem .in. flammatoriam liquorum densitatem complectitur, ita ut ad minimum motum tota machina

quasi in cadescat in litisicis duobus ejusmodi

sitim inexhaustam vidisse memini,cum alvi enormi depressione, ita ut umbilicus quasi dorso adhaerero Videretur. Iracundias , aftectus animi vividos inter hujusce litis eos causas recensuit Galenus regionibus vero aestuosis multo magis quam nostris, familiaris videtur. Unum Malterum vidi ejuvenibus nobilibus Gallis , e Melita insula reduces, quibus hoc malum impendebat,in plures eo mulctatos reperies post bella aestiva Italica ubi in aestuante coelo illos indefessus labor exhausit Verum raro morbus ille sine aliqua acrimonia, X earum praecipue genere quae ad alcati acre Volatile Vergunt, CompleXUS atque compo situs , non incedit, rarissimeque simplex apparet. Ad veram tabem nerveam praecipue pertinet

marasmi tertium genus, quod a siccitate pendens Galenus descripsit Qquod ex ipsa rei natura petita Metaphora, ex morbo senium, nuncupaVit. Scilicet seniorum solida quasi ad ultimum nutritionis fastigium evecta'. induruere in eum soliditatis gradum adepta sunt, ut jam roris nutriti impulsioni cedere dediscant. Hinc actiones, flexilitate destitutis organis , languent , unde ab ipsa duritie robur deficit, mobilitas impeditur, Wquasi incatenatur. Fit rugosa macies , demum quies illa perpetua licerniis mente &

202쪽

corpore eXhaustis , XOptanda , quae mortem senilem constituit. Marasmo melancholico inducendo Concurrit idem mechanis mus , vel deest o Vacuationes nimia ros alluens nutritius , aut ob animi affectus alimenta vel non admittuntur , Vel admissa non ConCoquuntur aut crispatae erethismo perpetuo solidae partes illius influxum recusant admittere. Unde sens1m opima corporis Constitutio elanguescit, inania ad reparationem instituta vertuntur in perniciem.

Ρatet inde quod ad marasmum illum producendum omnes fere causae possint conducere

quae nerVeae Melancholis favent; sed praesertim

illae tabem mature inducunt, quae corpus quasi perpetuo erethisino stringunt, ita ut vinciantur Walligentur functiones omnes , nutriti praesertim , dum fibrae tensione sua ariditatem, imo &rigiditatem aemulantur. Cum vero a nimii Vacuationibus inducitur Melancholia, suo defraudatum alimento Corpus contabescit citius quam ab alia quavis causa , sive morbi natura AEVO

praepostera artis auxilia huic causae dederint ingressum. Moeror atque moestitia Cum perpetuum erethismum inducant, etiam praecipue digestionibus ossiciunt, nec minus invidia quae aliena felicitate colliquescit; unde ipsam rugis Macie horridam pingit Ovidius Puno Verbo , omnes animi affectus qui dum mentem invadunt , corporeis functionibus vincula injiciunt , primam causa rum classem complent, nec minus eumdem effec- i

203쪽

tum edunt meditationes nimium protractae, ab iatra me praesertim a sensibus , ut aiunt Patres nostri vidisse se Mallebranchium fere diaphanum

prae macie. Unde etiam fere omnes doctrinae as-1ectae macilenti sunt. Sed duplici titulo maciem illam inducit, me lancholicis familiaris timor alimentorum, Uem non in uno nerve Melancholia laborante vidia Miserum memini me vidisse , quem hinc fames urgebat, illinc angebat timor , in utramque partem infelix, sive huic , sive illi obsequeretur affectui. Vigiliae immodicae quae, ut Hippocratis

Verbis utar, maXime siccant, inter maciei nerveae Causas , cum raro sine animi anXietate ingruant, numerandae sunt, quae Wvires absumunt in solida tensione perpetua fatigant. Ades enim causa somnos auferens , qualem in infelici Phoenissa Poeta depingit, quae aut OculiS , aut pectore nunquam concipiebat somnum. Hinc tingitur viola amantium pallor , quos languidioribus oculis agnosci vult Anacreon. Ad alteram causarum classem reseruntur humorum deperditiones quaecumque, ut in uVenibus atque amasiis , cum foedo visu omnia semen profundere cogunt, aut scortorum amor,

succis exhaurit incautos discriminis inscios. Huc etiam refertur nimia perspiratio , unde macilentia quasi ingenita est locorum aridiorum in-Colis saepe nerveo modo invadit eos qui a Borealibus locis advecti in haec loca, nimiis laboribus indulgent. Contraria prorsus actione litisici evadunt, quos acris aliqua materies intus penetrat,

204쪽

quasi ad imas usque medullas perfundit, vitiatur inde ros nutritius, vellicanturque fibrae, ita ut arescant,in ipsa nutritionis defraudatione contabescant. Talis videtur esse miserrimus Britannorum casus, qui adeo frequenter melancholice colliquescuut sed utut non possit dici morbus ille Ver nerVeu S, tamen a causa tam cito dissiabili pendet, ut nunquam illum in Anglis, ad Galliam advectis, mihi videre contigerit, sed qui tali morbo in Anglia laborantes , ad nos naVigarunt, jam

ubi advenere, curationi adeo proximi sunt, ut nullo alio auxilio indigeant, praeter rectam rerum non naturalium administrationem. Sed quod- Cumque acre est ad meram nerveam Melanchosiam referri non debet causa enim in illa phtisi existit, a Melancholia prorsus diversa Sic etiam maciem quae a fame, nimiis laboribus saepe saepius ad arasmum usque deducitur, hic inter causas nostrae litiseos recensere supervacuum est. Mali enim evidens causa est qua cessantecessat etiam malum.

Sensim fere sine ullo symptomate malum ingruit saepe ad usque Xtremum aguntur aegri nullo alio symptomate , quam iis quae ad nervorum affectionem pertinent. AEgris fere omnibus enormis ad frigus impatientia adest. Intus quasi frigescunt. Vidi quorum dimidiam Corporis partem in hemiplegiae modum frigus assiceret. Vidi virum cui tegumenta capitis Xterna quasi glacie et calorem non acciperent , ipso saltem ita conquerente ; nam aut ad thermometrum, aut ad digitum frigus nullum sentiebatur. Interea sese miser caputque indusiis ita onerabat,

205쪽

ut risum spectantibus moveret Mirum est quantum vel furente Syrio ament vestibus vestes ingerere pusillanimes, iraetextus varios vesaniae aggerentes. Nullus enim est vere nerveus homo qui Vereatur, ut misericordiam Xtundat , mendaciis vel turpibus historiam malorum onerare. Tabes nerVea cum non Conjunctam habet febrem , plures per annos immota in eodem statu

remanet. Si febrem sibi adsciscat, huic serendae Corpus impar , quasi in cineres cito dilabitur. Sed sine febre etiam potest eo devenire, ut facies Hippocratica luctui atque terrori ingenito commixta horrorem spectantibus incutiat. Jam nec mens

nec judicium sibi constant sed imbecilles da

tui senum in morem decrepitorum delirant. Concoctio flatibus & ructibus conturbatur , Urinae ut plurimum impense fluunt,in ubi jam in hoc statu constitutus est morbus , aut per se in mortem abit, aut in alios , sed prompte funestos morbos delabitur. Ubi scilicet finis imminet, nulla funCtionum in tanta rerum ruina recte peragitur sed evidentius alimenta in vas inanimum b, χο x, ut Verbis Galeni utar, infusa, mutari nesciunt in sponte Corrupta lienteriae forma , cum detritis naturae reliquiis acuantur, abeunt.

Qubd si aliquid chyli penetrat altius, jam rubor inde enasci in sanguine non potest , sed viribus

elanguidis exundat latex aqueus is in hanc aut illam partem irrumpit vel cellulas inflat adi-posas , brevi anxietatem atque sutracationem lethiseram advocaturus. Hinc saepe ad finem tendens morbus noster , litiseos suppuratoriae so

mam induit,in tussium ingenti reduplicatione

206쪽

fatigat aegrotantes , adeo ingenti pulmonum Iabore, ut aqua Stygia tacti videantur illi. Nulla enim in toto corpore arctior est liquidis via, neCulla ubi praeceps sanguinis motus tot in farctus reperiat ipsa laticis perlabentis velocitate, infa

De Parabs is Hydrope qui nerveam assectionem

excipiunt.

CONVULsIONIBus quassati, distractione nimia ultra modum tensi, quasi perpetuo labore fatigati, tandem ad atoniam nervi deducuntur. Quae atonia non modo laxiores reddit, sed si ultra modum progrediatur , inhabiles ad tensionem facit. Minuitur scilicet distra sitione perpetua partium fibras constituentium adhaesio , indeque fatiscere necesse est proprietatem illam tonicam qua gaudebant, inua ad varias Corporum impressiones vibratiles oscillabant. Hinc ut fatigatus quilibet vel cursu nimio , vel actione quavis insolita , tremore afficitur in musculis delassatis, ut in motu vacillat, sic in sensu hebescit pariter melancholici longa defatigatione nerveato num amittunt,4 in Veram paralysim degeneres

feruntur.

Paralysis illa non in hemiphlegisse modum invadit, sed in ipsa sua origine aliquid convulsivi

habet, pristina mobilium nervorum indoles, vel in ipsa sua impotentia, sese spectandam praebet. Raro absoluta atque perfecta cum mere ner Vea est, occurrit; hinc peraguntur saepius actiones

207쪽

1b hominibus illa paralysi astectis, sed convul-svein quasi per saltum. Virum novi pluribus ab

annis hoc malo arfectum post convulsivos habitus, laboresque assiduos eo redactum , Xacta in laborioso magistratu aetate. Hic antequam cujusvis musculi possit motum in fines propositos

determinare , tremore uniVersali corripitur , qui in parte mota ad usque conVulsionem progreditur; nec abest aut oris difformis Ortura, aut

maxillae motitatio, unde blaesus balbusque incautis,in ridiculus pueris Videatur. Saepe vero hac paralysi unus aut alter uiaculus assicitur. Vidi foeminam in qua delloidei musculi actio deerat prorsus , auXiliantibus , sed male , reliquis quanquam fatendum sit raras esse hujusmodi paralyses perfectas, nullus fere est convulsivum habitum passi is, qui non plus minusve aetate provectior tremat, quod, quibusdam prosapiis gentilitium est. Verum nullibi Completa magis paralysis haec emicat, quam in ingenti intestinorum tractu, qui

post violentos colicos dolore nerVeOS , aut metallicos, saepe paralytici eVadunt,in in tympanitidem figurantur. In hoc morbo laxatae intestinates tunicae jam aeri claustra non imponunt,unde distenduntur enormem in molem intestina vere paralytica. Illa autem paralyseos natura semel posita. facile est intelligere quod si in una parte adsitatonia , quod naturae reliquum est pariter labaiacit hinc desunt circumeunti per vasa atona sanguini, fulcra atque adjumenta. Unde tardior ejus regressus , frigusque enorme, quod his ferme om-

208쪽

19 DE MELANCHOLIA, cibus aegris commune est, metuendam reddunt stagnationem indeque gangraenam, quae saepe sicca a rubedine in livorem , indeque in sphace losam atram nigri cantem maculam, sensim serpentem, abit; cum brevi collecta sanies spontaneam concipiat credinem in toti Communicet viciniae. Promptior est atque facilior atoniae illius in hydropem transit US. Ea enim est sanguinis natura ut partibus gravitate diversa donatis constans , solo motu fluidus remaneat, qui si desit, aggeruntur simul solidiora liquidiora vero in cellulas adiposas, aut Cava quaecumque elabuntur. Hinc hydrops adest, nulla alia praeter nerVeam atoniam famulante Causa. Adest etiam redundantia tenuioris liquidi

quam ipsa chyli cruditas suppeditat. Sed in hoc

illudue cavum quasi deducit causa, quae hanc illamve partem plus defatigavit. Ita familiare est illis qui longis stlimatis convulsivi paroxysmis

conflictati fuere, ut hydrope pectoris, intereant; debilitato praecipue vasorum pulmonarium t Ono; quod etiam iis evenit qui Cor atonum prae longis palpitationibus habent. Ita etiam non tym

panitidem solum, sedis ascitem longi colici dolores produXere. Si etiam apud Naturae Curiosorum Ephemerides legitur exemplum hominis quem assiduus mentis labor in hydrocephalum injecerat, duplicata sic debilitatis atque atoniae

causa.

Finis primae artis.

209쪽

DE MELANCHOLIAE

MORBIS MELANCHOLICIS.

- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - -

PARS ALTER A.

De Melancholi Humorali.

UANTUM VI veteres Medici re vera intemperiem sine materia existere, eamque quasi in intimis Naturae penetralibus radicatam , posse innumeris Calamitatibus ansam praebere agnoverint, tamen ubi de Melancholia mentionem injecere , eam inter morbos non solum ab humorum vitio repetendos, sed etiam ab intemperie humoris Naturae assinis in inter elementa Corporis constituti, saepe saepius ortam insteVeraVere. Ut autem quousque eorum lia in Parte assertis fides adhibenda sit, melius intelligatur; quid de Melancholia censuerint tum in statu naturali, tum in aegroti corporis declinatione , ante omnia exponendum incumbit inde quid sit, is revera existat succus ille melancholicus, eXpendem

210쪽

i; DE MELANCHOLIA, dum est quod cum firmata ratione experientia adstruxerit, effectus ejus causas , sempto mata, rationem qua degener ire possit humor ille ex eodem filo deducemus unde non diagnosis tantum, sed & prognosis in propter quam instituun- tur caetera, ipsa curatio possit aliquem certitudinis gradum , qualis Medicinae conceditur, adi,

pisci. CAP. L

SEARCH

MENU NAVIGATION