De melancholia et morbis melancholicis.

발행: 1765년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

PAR II CAPUT . III habetur a lethora, sive gravet pondus humo rum inutile, sive minores sint vires ipsae. lethora quidem a Melancholia morbus distinctus est. Sed si habitus lethoricus non solVatur , nec Naturae vires lethoram moveant graVitas illa Melancholia illa vertetur in habitum. Aliunde

legitimo secretionum atque excretionum ordine interrupto , sensim gliscit intra venas acrimonia, nutritionem atque adeo Vires laedens , pondus augens unde habetur ab eodem Autore altera Melancholis causa a sanguinis acrimonia. Qualis sit acrimonia illa non definivit Trallianus , nec id erat ejus in quo vixit temporis. Sed eo sensu ejus accipienda est sententia ac si diceret quod quaecumque sanguinis acrimonia , si vitium aliud non infert, certe Melancholiam adducet Et huic quidem sententiae pondus addit, dum ait,ab infarcto impactoque sanguine similiter oriri

Melancholiam, cum pondus auctum in parte, totius levitatem atque alacritatem minuere debeat.

Quousque causae illae admittendae sint alibi disquiremus Satis sit nunc Autoris sententiam exposuisse , apud quem pro quartain ultima Melancholiae causa habetur sanguis melancholicus ;id est, plus satis adustus , apores ad cerebrum transmittens. Caeterum melancholicum hunc humorem pro feraci malorum Vena habet, personamque ipsi ingentem tribuit in stomachi, intestinorum, hepatis lienis affectibus; ne extra nostrum institutum erit, si annotemus quod in tantis Autorum circa Melancholiae causam differentiis , ingens tamen sit consensus ut quaeratur eXtra cerebrum causa mali, cerebrum ipsum im-

232쪽

petentis Peumque Vel ipsi Poetae, ut Homerus, notante Aretaeo circa praecordia i Xum esse voluerint. Et revera licet tristissima hujus morbi symptomata ea sint, quae ipsam humanitatis arcem suo quasi domicilio aranquilla pace deturbent, praecipua tamen a Ventriculo, hepate liene pendent; unde imaginata fuerat anathymiasis illa ab his partibus ad cerebrum Vaporque OXiUS inde delatus quo fit ut hoc nomen etiam hoc te

servet morbus Vulgatissimus , aporum nomino infamiS.

Non multa Galeni doctrinae addenda suppeditat nobis Paulus, qui in melancholicorum Classe eos recenset, qui Numine amati sese futura

praedicere Xistimant. raeterea Vero inter Melancholiae seu atrae bilis, iam alteram ab altera Autor noster non distinXito signa , Communem ponit Mab aliis jam notatum Corporis habitum hispidum , nigrum , gracilem tumque distincte primus inter humoris atrabitarii causas , se morrhoidum suppressionem numeravit, jam a Gale no , imo, ab Hippocrate indicatam in Prognosticis. Ne minus tamen atram bilem aliam distinguit , per se quidem atram , aliam X assata flava bile pendentem, quae si atrae bilis pessima species in cerebrum fuerit delata , non Melancholiam tantum , sed in faniam atque furias producet Melancholiam autem, ut Malii qui eum praecesserunt, triplici in loco constitutam spectat. Vel enim per totum corpus agatur illa, et cerebrum impetit, vel circa stomachum hypochondria collecta, tetra anathymiasi animales functiones conturbat.

233쪽

Quae quidem , ut Videtur , opinio ab omnibus a tempore Galeni Graecis, si Trallianum excipias , acceptain propugnata fuit.

Post Melanchol iam , sed distincto titulo , de

Lycaone seu Lycanthropia egit. Qua qui corripiuntur, hominibus infensi vitam intra sepulchra agitant in de cujus signis fuse ab Autore nostro descriptis alibi agendi locus erit quam

tamen ad Melancholiam referri mentis Conditionem , distincte asserit : nec minoris visa ipsi momenti est illorum conditio qui prae amore delirant. Quam quidem Melancholite speciem esse, Mad quam pertineret , in prima nostri peris Ρarte probavimus. Nec de Oribagio aliisve Graecis posterioris aetatis aliquid novi sperandum habemus , qui Naturam quidem minus quam odi-Ce ante sua tempora scriptos videntur evolvisse; omnesque idem repetunt, nisi forte Actuarius qui de Metri Med. lib. I. cap. 2O fusius atque sapientius aliis disseruit de haemorrhoidum fluentium utilitate ad Melancholis cautelam. Ne praesenti lucidandae materiae mulitim Contulere Arabum Medicorum Principes, sed allata Graecorum principia , peripathetica caligine inVolVerunt contra, Muianibus mereque scholasiaticis quaestionibus intricaverunt. Talis est Aver-

rhois contra Galenum de obscuritate, spissitudine spirituum disceptatiori talis estis sormatio atrae bilis ab Avicenna ex pituitae cum bile mi cela. Qui tamen tres elancholis species ita tinxit a symptomate notabili diversas , ne minus spasmum a Melancholia dividi voluit atquc discerni effectibus, curatione. Hae omnia

234쪽

recensere ex tenebris ad lumen properantibus Vana esset opera , multumque a verae hilosophiae principiis remota. Neglectis igitur hisce , aliisque tum Arabum . tum Arabo Graecorum quisquiliis, quaenam fuerit

Scholarum nostrarum sententia , ubi renovato Graecarum litterarum studio, adjunctaque, Venerationi quam recentioresin quasi nova nitentes juventa , sibi extorserant Autores Graeci, Naturae Contemplatione , nemo melius edocuit Fernelio

nostro , qui summae eruditioni, Naturae studium adjunxerat, summaque facundia, si quando a Veteribus discederet, suam fulciebat audaciam. Hic vero nigrum in sanguine humorem e Naturae ordine , Hippocraticis argumentis confisus , admittebat; sed quem vetabat atra bilem nominari, ne humori per se alibili inde inureretur infamiae nota. Humorum tamen deterrimum Ο-Cat, non quod acerrimus sit, sed quod crassus haerens Mad coagulationem pronus ex ipsa suae natura. At tantum ab atra bile effectibus abludens est, quantum colore similis Atra bilis per

se acris Merodens non unam sortitur originem.

Triplex est scilicet, pro triplici quod cum sanguine Vehitur elemento .. Sanguis enim ipse sic proprie dictus , nunquam in atram bilem transit, cumin natura sua dulcis sit, isXcrementa quae in ipso generantur , per Varia emunctoria ablegando, purus semper remaneat. Prima Vero atrae bilis species e Fernelio nuncupatur , e ipso melancholico humore orta, qui aut putredinis, aut caloris adventitii actione in cinerem conVertiturri cinerem quidem, non quasi lignorum ab

235쪽

igne exustorum , sed quasi humoris summum siccitatis gradum adepti. Altera species est quae Galeno, ut Fernelio communis est Pendet scilicet illa ab exustione bilis illius, cujus prava qualitas jam hostilibus & corpori infensis causis procreata , Vitellinae ipsi nomen meruit Scilicet urente intus causa corporisque incendi , fit bilis, naturalis quidem primum , postea porracea, tum aeruginosa , ac demum a caerulea quae pessima est, in atram Vertitur. Haec vero, ferocior est,&omnibus aliis tanto saevior , quanto natiVa acrimonia caeteros humores ipsamque Melancholiam, bilis praecellit. Haec est famosa illa atra bilis quae ubi primum apparet adeo metuenda est, scilicet aciditate sua dentes stupere cogit, terram cum effervescentia attollit, isdeo animali na-

turae repugnat, ut ejus aut attactum, aut odorem omnia animalia refugiant.

Tertia demum atrae bilis species obscurioris est indaginis , quippe quae Fernelio propria est licet ab Hippocratis operibus ipsis deducatur ut alibi demonstrandi sese dabit occasio. Hanc

vero a pituita deducit Autor noster. Quae quidem origo,ut clarius elucescat triplicem distinguit pituitae formam. Alteram quidem quae eX ordine Naturae dulcis est, nulla pollens acredine, ma-Xime nutritia , partesque lubricandas, muco suo

protegens. Hae si spissescat , vitrea fit , qualis saepe ab intestinis exit cujus exempla maXime praestantia affert Fernelius, o Vitrea forma saepe si glandulis immoretur, concrescit in duri lapidis formam,in grandinosa evadit, tuberculique nomine, non sine magno cruciatu, ali- -

236쪽

quando ejicitur. Haec vero pituitae in statu naturali constitutae eveniunt, at si in hanc illamve partem deflectat, duae novae exurgunt in pituita

dixtirentiae Paltera , qua acescit altera , qua in salsam indolem commutaturi Convertitur Acescit pituita a causis praesertim Xternis in escen-centiam per se invehentibus , quibus inhaerere hujus loci non est; sed, ut verbis Autoris mei loquar, pauco calore quo sensim omnis diffluit humiditas, sponteque quod superest concrescit atque coalescit Patet inde quibus illa elementis ad Melancholiam referatur , seu potius ad atram bilem , eam quae a bile vitellina pendet. Salsa

ero pituita a causi eXtemis praesertim originem trahens , Ut redini subjacet, quo in teter rimum chorem con Vertitur, atrum, Ut caetera omnia quae putredine Colliquescunt, licet etiam adscititio calore Concrescant. Patet ex his quam latum atrae bilis dominio Campum aperiat Fernelius, quantas tum in morbis acutis , tum in chronicis partes huic Concedat. Quae quidem sententia, paucis mutatis ad usque inventa Harvariana, detectasque vias

lacteas, in Scholis, apud Medicorum ingenia viguit , donec post subreptam hepati sanguifi

Cationem, noVseque introductionem Philosophiae, cum reliqua Veterum Physiologia evanuerit. Testis mihi hic adesto fusior prae caeteris inter Vigentes opiniones judex acerrimus Sen-nertus. Hic Melancholiam apud Hippocratem non humoris nomen , sed moibi contendit; nes-Ci qua fretus autoritate , cum non semel inter humores naturae inquilinos succum nigrum Hip-

237쪽

pocrates recensuerit. Postea vero cum Melancholiam pro morbo habeat, plurimas ejus causas

recenset.

Causam quidem essicientem phantasma tenebricosum cum Capivaccio appellat, seu potius spiritus crassos, opacos infucatos fuligine quadam a vitiatis quidem primario functio ibus naturalibus , quaquaVersum tanquam a centro radicatim distributa. Inde vero Vel cerebrum primario assicitur, vel partes omnes per consensum cordis affecti vitiantur paut elancholia sit hypocondriaca, liene , hepate ventriculo per se ariectis, malumque hinc inde dividentibus. Ad.dit tandem illam quae fit per uteri consensum. Hae porro famosa maxime est notabilis ab ea fit vulvae morbus a Celso descriptus in Circa quam versatur integer libellus Hippocrati adscriptus de Virginum Morbis. Cum tamen Consensum hunc ut maXime notandum describit, nullatenus excludit quos Arabes admiserant ad elancholiam inducendam variarum partium Onsensus cita ut alia sit quae ab omento , alia quae mesenterio , ab intestinis demum alia pendeat. Imo Sennertus dum varias simplicesque intemperies recenset, dolorem capitis ab atra bile tanquam auSa pendentem descripsit maleno Arabibus consentiens dignus Certe qui legatur Autor, dum parvi momenti Causas parvipendit, iis vero pondus addit quae, maXima observatione dignae, mi praxi plurimum occurrunt. Si amorem insanum frequentissimam Melancholis Causam recenset. Et quanquam diversis titulis , ad Melancholis genus tamen re-

238쪽

tia, DE MELANCHOLIA.fert, hinc Tarantismum, inde hydrophobiam.

Patebit certe ex his attendenti concordem vetustiorum Medicorum doctrinam sedulo examini subjicienti, quod apud Antiquos , imo

qui ante Harvae aetatem floruere recentiores,

lienem Cum per se,& ex sua natura pro succi nigri atque Melancholiae receptaculo haberetur, par te in morbo nostro inducendo maXimas agere debuerit. In quo quidem Fernelium atque Sen-nertum consentientes habemus. Et eo quidem genere Consensus , qui per se eo majorem mereatur attentionem , quo a sola observatione magis depromitur Lienis enim morbi apud Hippocratem icterus niger, magni lienes ita symptomatibus ad Melancholiam referuntur , ut nisi de liene agripso titulo Autor indicaret, de Melancholia agere crederetur. Quod quidem non soli Hippocrati familiare est, sedis Aretaeo qui tabem melancholicis symptomatibus insignem a liene ortam

Commemorat.

Hinc laetum est,ut cum saeculo proxime elapso Asellius, Bartholinus, Vestingius Wallaeus novis

Anatomiam inventis illustrarunt systemaque Venarum lymphaticarum atque lactearum , chyli re-Ceptaculum atque ejus ductus inVenerunt; quae apud Veterum opiniones non ad Naturae judicia sed ad opinionum commenta fuerant evicta, convellerentur in sulaeque e foro medico ejicerentur. Hinc hepar a recepto antiquitus ossicio chylum per Venas mesaraicas recipiendi atque in sanguinem efformandi detrusum fuit lienique nihil relictum fuit praeter pondus inutile , dum ei sacra exequias Bartholinus Symmetram quidem

239쪽

partem, hepatique quasi aequilibrantem Erasistratus olim Aristoteles crediderant; quod, quantoperein corporis conditioni sartium inspectioni repugnet , intelligere facile est. Ab hacce ingenti veteris doctrinae ruina , quae circiter circa saeculi praeteriti dimidium, scientias omnes auXit amplificavit, in diversas abiere sententias quicumque de liene scripsereri circa ejus usum saepe ex opposito dissentientes. Eos hic agitare nostri ossici non est, clonge extra propolitum eXspatiaretur. Liceat tamen annotare fere omnes in id Consentire, ut cum Antonino lien recte fisco regi comparetur cujus crescentibus opibus, privatae minuantur, privatis contra opibus crescentibus decrescat fiscus , cujus sub optimo Impe

ratore causa semper mala est. Si enim lien cres-Cat , Caeterae corporis partes marcescunt,in certe

aliquando immensi voluminis fit, ut jam qua frona liene cinctus ambulet aeger a Q hypocon-driaco interea melancholico aegro. Η in ejus quicumque sit usus , maximus est; nec ad eXcrementum recipiendum comparatus quod jam senserat in Contra Veteres, alioqui Galeni acerrimus vindex , scripserat Riolanus. Paracelsus interea, caeterique fere omnes Chymici lienem acori formando quo digestionem perficeret, destinaverant. In quo quidem aciditati atrae bilis formandae commodum ingens emergebat. Sed repugnat natura lienis humorum cognita Conditio. His ergo omnibus expurgatiS, nec jam risuum atque laetitiae autore liene, restat a Vid. Plaut in Pseudolo.

240쪽

α: DE MELANCHOLIA, id concessum quod plenici Melancholis addictai

sint. In quo Consentit cum Veteribus Boetha vius qui lienem pro pulmone hepatis habet. Instaurato vero naturalis Philosophiae splendore eXperimentorumque DC arti, nostrae praelucenteri non ideo tamen dilucidior Melancho liae causarum habita cognitio. Hel montius sagit latorem ad cerebrum in praecordiis latitare finxerat Vapores a ventriculo emistas illisius Sy-

dentiamus vero sapientior, attentu maXime multiplici horum tractuum formae , Varietatique ita insigni, ut nullum non aemuletur Melancholia morbum , clim a Causi quibuslibet in Corpus impingentibus excitari possit, nullatenus tamen eam a mechanica cauSa pendere pronuntiat; sed aspirituum taxia omnino esse repetendam, qui in materiae confinio positi, intimius Entis immaterialis cum corpore Commercium constituunt.

Hinc nulla secundum ipsum inter hystericum atque hypocondriacum affectum differentia, nisi a

sexu quem idem essentia, diversuS nomine, Orbus occupat. Non consentiebat, tamen Hygmorus aliique hujusce aetatis Scriptores , qui, quamvis spirituum ataxiam pro immediata morbi causa agnoVerint, sedem tamen hypocondriaci morbi in ventriculo, hypocondriorumque confiniis statuerunt. Scilicet morbum fieri putant languente solidorum praesertim ciborum coctione propter aut hepatis, aut lienis, aut pancreatis obstructio nem; sive etiam ob vitiatam humorum in hisce partibus aut crasin aut secretionem hystericos vero insultus a male morat utero repetunt, quem fatigant nunc menstrua male erumpentia , nunc ali-

SEARCH

MENU NAVIGATION