De melancholia et morbis melancholicis.

발행: 1765년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

reperitur, foras vel intro revocatum , tremores. cute praesertim arida, sputationesque , aliaque multa symptomata nigra Omitione ad mortem nigris excrementorum se cellibus , aliquando ad salutem judicata , enumerat. Verum id ex observatione deductum ipsi fuit, ex ipsa humoris melancholici natura jam ante Hippocratis tempora famOSu. Nam inter Hippocratis ista te superiores χο artaneos non semel injecta fuit bilis atrae mentio :sic apud Homerum , dum Achillis in Agameamo nem furias depingit; sic apud Platonem in Timeo,

Min lib. κει ι πολίτι κω ii, debile atra tanquam cognita

agitur : in quorum priore loco verssionem bilis in atram lacidam commemorat in posteriori nigros homines , seu potius lurido , tanquam μελαγχλωρους appellat cimo antiquius jam raeti filias Melampodio sanatas Oetae meminerant agitaverantque scenis Orestem. Ne certe re dendum est descriptionem atrae bilis quae in Homero, lOCO Citat , reperitur, ab aliquibus Medicorum scriptis mutuatam esse , quae e tempore

rariora, filiis Medicorum sacra erant, sed ex ipsa observatione Naturae quae ho quidem tempore eo simplicior sese oculis Offerebat , quo minori velata artificio. Hinc homines luridi, oculis Concavis, Bellerophontaeis sollicitudinibus vexa ti, sepulchra, locaque deserta habitantes, forsan pro daemoniacis apud Autorem sacrum , usitata nec Hippocrati ignota , apud Orientales formula pronuntiati sunt. Hinc Nabuchodonosor divino perculsus flagello, melancholicus evasit Verum quod Hippocrati & antiquioribus a primo

222쪽

mundi aevomatura detexerat, a viris Marte facundia insignibus, ad artis leges revocatum est. Tractationem humorum quasi non maXima pars Vitiorum quae corpus humanum impetunt, ab iis penderet, neglexit Erasistratus , vir summi in arte post Hippocratem ponderis. At quanquam de succo melancholico ViX , eaque pauca locutus sit, exprobrante Galeno, ejus tamen existentiam aliquibus in ejus operum locis agnoscere coactus fuit, eodem Autore; ubi scilicet de urinis nigris agens , pessimas alias , alias minus perniciosa distinxit Sed nec solum esse qui quasi & proposito de bile atra non locutus sit, inde patet quod ipse Hippocratis latinus exscriptor Celsus nullam ejus mentionem injecerit; cum alii contra de ea copiose disseruerint, Plistonicus Praxagoras, Philotimus, Sed ex omnibus Autoribus plenius ac melius circa humorem hunc scripserat Rufus Ephesius , ita ut teste parco laudatore Galeno, vix aliquid circa hujus humoris Originem fontes, estectus, praetermissum relique rit. Sed unus adsit omnium loco Galenus. Hic quid de ea Veteres senserint, hic quid de ea ipsi subministraverit observatio , distincte , copiose eXposuit. Primum quidemin ex ipsas Hippocratis operibus, ut jam annotavimus , sedulo vult distingui Galenus inter ea quae nigro solummodo colore

morantur. Ea quidem, per stasim humorum intra iscera abdominalia enata , aut eorum corruptione intra sanguinem delata varia quidem symptomata , eaque pessimi generis possunt procreare,

223쪽

sed non tam certae perniciei, quam quae ab atrabile oriuntur. Si febres petechiales vidit, in quibus . ubi aegris sub initio morbi nigra non prodierant per alvum , Xanthemata nigra sub morbi finem, ipsis critice apparebant. At ea nigra quidem , sed non ab atra bile pendere dicenda erant. Si enim ea ipsis natura fuisset, quod quibusdam accidit, certa mors ea Xcipiebat Tymptomata. At ex ipsa Galeni narratione id saltem Concludendum datur , fuisse aliquam inter nigras hasce materias atque atra bilem analogiam, cum hae in illam irent degeneres. Unde duo jam habentur gradus materierum nigrarum, aut in sanguine eXundantium , aut per alVUm raptarum , qua eX

nostro Autore in tres dividi posse videbimus.

Quae sit ergo atrae bilis natura, quis sit cara ter, e Galeno nun perpendendum est, cum

ex ea in summo suo statu spectata quasi sponte

fluant ejus proprietates. Ea quidem a nigris teriis sponte exeuntibus primo in eo differt quod sit ααχυμερῆς, id est, quod partes habeat Crassas in divulsas , adeoque homogeneas. Qui quidem caracter ad eo tantum pertinet humores , qui multiplicem jam in corporis ossicina laborem seu ut improprie loquar, coci io 'rem experti sunt. Altera vero univoca ea quidemi jam Hippo Crati recensita proprietas est ut acescat illa ita ut aciditas illa non stupore tantum dentium sed etiam terrae subjectae effervescentia deprehendatur. Nec vero simplex haberi potest, aut nativa aciditas , sed corruptela quadam , a natur1 prorsus disti dente Contracta Menata; cum Virulenti id prae se ferat, ut nullum sit animal quod

224쪽

ctos DE MELANCHOLIA.eam impune aut Orare aut accedere possit, quod ne corruptillimis quidem humoribus accidit. Hinc non mirum si tam Venenatus humor omnia tuo iniiciat halitu , subjectas Ver partes ita erodat, ut balorum Libstantiae non parcat.

Hinc quatuor habemus signa atrae bili unice Con Venientia, eique in eXimio gradu assignanda,

Crassarum partium, acris, acida , erodens Hinc

si paucissima situ si vires Naturae valeant illam

contestim, illico , quasi impetu facto expellere ad minus nobilia loca amandare , fit an-th ax pellima inflammationis species , aliquando proserpens . corrumpen omnia; aliquando tamen viribus Naturae mitescens. Si lente eadem Congeratur, locis praesertim glandulosis, fit cancer Ii mitior illa sit, occultus primum,postea aperiendus si gravior sit Mad summam evectus sae. vitiem , apertus ab ipsa origine , brevique ad funestum finem perveniens. At si materies haec non hunc aut illum affectat locum , sed per universiim diffundatur corpus, Utque agenti naturae a Centro ad extima deferatur , jam non simplicem eruptionem Concitat , sed nunquam veneni sui oblita, duros, acriter prurientes, cutis ipsius subia

tantiam destruentes Varos eiu cit uno Verbo

elephantia sim procreat. Quid si jam in morbis

acutis lues illa calore praeternaturali aucto , Ut Autori mei Verbis utar, in motum aria cerebrum impetat, qualem censebimus esse debere phrenitidis speciem, quae medicina deficiente, Va-1isque erosis cito perimet, stillis interea sanneis prorumpentibus. Quid si in pulmones, in

225쪽

hepar in ventrem dysenteris more deseratur Nec jam de ejus signis multum insudat Galenus, cum sua atram bilem ferocia satis apertam atque manifestam faciat, At vero illam , gradu saltem licet causis multum non abludat, summe a Melancholia simplici differre edocuit. Tanta scilicet inter utramque est differentia, ut Duretiverbis utar , quanta inter ferrum candensin e

Jam igitur satis patet quanta intercedat inter melancholicum humorem , succum nigrum qui saepe naturalis est, atque atra bilem differentia Galeno quidem annotata, sed jam ab Hippocrate sat1s indicata est nam , ut ait Duretus in Coac. q. Xcretionum quae fiunt dominatum orbi nulla est tam mortifera quam bilis atrae. Est enim bilis atra pessimum eXcrementum, triaque habet adjuncta quae naturam labefactant,

Lienosi contra qui simpliciter melancholichlaborant dysenteria superveniente sanescunt, Aphor. 48. Iect 6 aph. s. sedi. q. . Hinc Melancholia simplici insaniam posse generari negat Galenus Comment ad hor. i. 6. . Si non illa perusta fuerit. Imo vero acutior Hippocrate , plure atrae bilis fontes indicat Galenus , dum nun ab λυκω

dum a melancholico humore perassato sumiteXOrdium , aut demum dum originem debet bili simplici flavaeque , aut, ut verbis Hippocraticis

Utar est αβακορεως ο His Hanc ultimam ut ferociorem admittit,in magis urentem atque O-

226쪽

dentem. Consentiunt Cum Galeno Duretus, Fernelius summi certe vir , sed quos forsan nimis

Galeno assentiri insimules. Verum ne Videantur

summi viri in hoc vitium incidisse , sentiaturque simul quantum feritati humoris atri Hippocrates ipse concesserit, notabimus quod ipse edicinae Princeps, qui nunquam de atra bile judicium faustum institui voluit, bonis aegri rebus nigrum sanguinem prodire posse concellit Aphor. .sedi. q. Unde etiam recentioribus quibusdam de atrae bilis existentia disputantibus , annotare jubebimus magnam inter atrum sanguinem per alvum prodeuntem, atque bilem atram statutam esse

differentiam ab ipso Hippocrate, mi ipsa quidem prognosi , in qua ne mediocriter versatum fuisse Hippocratem, vel obtrectator pessimus negare positi, modo artem nostram, vel summis labris attigerit. Non ergo dubitamus eos qui a Galeno recen-sti sunt atrae bilis fontes , pro fluentibus e genuina Hippocratica doctrina habere. Unde e. lancholia , si credamus Hippocrati, humor simple atque naturalis habebitur secretus quidem in liene , sanguinem ab eo repurgante, Unde ΟCtioni inserviat Atram ero bilem pro humore Corrupto , aut a pituita salsa atque putri, aut ab exustione humoris melancholici Oriundo', aut demum pessimum tum me ferale exordium sumente ab incendio atque perassatione bilis aeruginosae, quae per gradu S plures a merain sincera ad hanc ferociam evecta est vinde ab ea sive cere brum impetatur, sive torreantur hypochondria, sive eaodantur intestina nil nisi certi stimum exitium ,

227쪽

exitium , spe omni abjecta, expectandum sit. Quae quidem doctrina a Galeno accepta, transataque ad nos ex Arabibus , a Ferneli atque Sennerio aliquid ornamenti accepit; sed nullam in doctrina mutationemri de qua Vero praecipue legendus est, ornamentum Parisiensis Scholae Duretus, dum eam per singulorum morborum phoenomena

atque prognosin acri studio prosequitur.

Nec certe attente legenti Duretum una eademque atra bilis forma apparebit. Quotiescumque enim in morbis acuti apparet, signis vehementissimis ferocissimus humor mortem prae foribus stare satis indicat Aliquando vero in morbis chronicis non certe mansuetus, sed aliquandomitior apparet. Nam nec elephantiast, cujus non accurata tantum, sed elegantissima apud Aretaeum habetur descripti , ne Cancro, cujus furiae vel constantissimum virum solvi cogant in lacrymas , illico mors adest. Unde non adeo erodens dici possit humor. Certe sit Galeno , cujuS X-

scriptor est Duretus , fides adhiberi debet, ele menta atrae bilis , ab atra bile disterunt, formaturque aliquando in loco in quem decubuit jam malus sed nondum pessimus humor; ibique mora

splendens, Mater in acerrimus evadit.

De Melancholia Patra biles plurima Mop. tima disserui e Rufum Ephesium autor est Galenus cillius quae scripta Xtant, minus posterorum Cultu digna sunt, quam quae perdita requiruntur Aetius tamen ab eo exscripsisse se quae de Melancholia narrat, testatur. Nec tamen Autor ille fuse adeo ac Galenus de eo humore, ejus

que malignitate loquitur. Quidquid enim de a Tom L O

228쪽

α1 DE MELANCHOLIA, lancholia ait de succo nigro potius quam de atrabile intelligendum est. Non eum quidem pro naturali succo vindicat , sed tanquam insani delirii

causam habet. Praeterea ne Verbum quidem addit de ejus in morbis effectibus Peum Vero humorem, aut in sanguine X undantem credit, aut ferri atque haerere in cerebro , aut circa hypochondria atque septum trans Versum, aegrum angere, aut tetra anathymiasi tenebras sensuum

domicilio offundere credit. Cessant hinc ergo omnes acrimoniae effectus , nihil nisi spissium atque Crassum reperitur , nihil nisi atoni atque laxi, ut Cum recentioribus loquar unde atram bilem ab ejus nigredine auspicatus, tenebri comparat, nil nisi debile ac infirmum procreare ait 4 spectris

ac terroribus quae caecutientibus in nocte sunt familiares , confert. in humorem a cruditati bus Ortum , male coctum, attenuantibus atque

digestivis aggreditur,longaque oratione insaniam inde ortam describit plumbeum hilotimi pileum, illis qui se capite carere credunt commendat separatque a dementia melancholica Caninam illam atque lupinam dementiam a Marcelloimoin Aretaeo descriptas, quanquam ultimus hic Autor eam Melancholiae acceptam referat, ut qui posterioribus saeculis , de ea fuse locutus est Sennertus. Huic ero Autori longius non insistemu , Vulgaria omnino prosequenti. Melius certe atque plenius .summa simul cum facundia, quae tamen aliquid fortasse de criptionis Veritati, poetico quodam errore detrahat, scripsit Aretaeus. Hic Melancholiam quidem ut morbum sui generis prosequitur , nec atram

229쪽

bus humorum commotus ille , rapidoque motu quo omnia in humano corpore Circumaguntur, venenatos flatu pro universali morborum c ius a

haberi voluit sectaeque neumaticorum addictissimus, omnia ad flatus retulit quae secta a tronos inter Ilippocrater trahebat; quod revera antiquistimus libri de latibus Autor in hanctiste sententiam videatur. Hin etiam Aretaeus Melancholiae causam ad bilem ejusque corruptionem , atque natam inde nigredinem referens. satus eo infectos veneno, ad cerebrum ferri pronuntiat, quo si tu quasi tabifico , sensuum organa

atque motuum pessumdarentur, contraherentque vitium quo omnium concitaretur odium atque

horror. Hin aXioma illud ante omnia ponit in morbi hujus descriptione φυ-Hεες, seu flatulentos esse melancholicos omnes unde etiam per inferiora non sine volvulis atque torminibus plurimos flatus emittunt, per superiora vero ructibus foetidis, evanidis infestantur. Cum vero sic se res habet, omnia circa praecordia peragUntur , ne nisi aura venenata ad sensuum organa defertur. Sed si melancholicis qui per se moesti tremebundi vitam agunt, insolenter nulla de causa accidat laetitia corripi , vertitur brevi morbus in furorem δε in insaniam immedicabilem violen

tam praecipites aguntur. Hinc enim causa morbi, ut aiunt, Caput impetit. Notatu tamen lignum est ne plus Aretae tribuere Videamur quam ratio sinit, quod etsi suae fidelis videatur hypothesi Autor noster, tamendum summi gradu, Melancholiam describit,

230쪽

, i, DE MELANCHOLIA,

hominesque more bestiarum vitam degentes lucifigo describit, eos colore atro aut X atro viridi foedatos pronuntiat. Quod quidem flatulentae anathymiasi dissicile acceptum deberi videtur. At quod nobis tum ad naturam morbi, tum ad Autoris ideam plenius elucidandam aptum videtur, est Comparatio illa quam morbi cum frigore instituit, ait enim arteriarum motus parvi, invalidi, crebri, frigori similes. Quanquam vero Autor noster in hirrho lienis describendo de humore melancholico ne semel quidem mentionem injiciat analogiam tamen naturae servat, ut in utroque morbo describendo, quanta sit assinitassentire facillimum sit. Adeoque videtur ad vo-Cem potius Naturae quam ad praeconceptam opinionem narrationes suas accommodasse.

Non tam Hippocratis doctrinam , quam propriam sibi observationem consuluisse videtur Avitor apud Medicos observationi naturali addictos, summi ponderis, Alexander a patria Trallianus dictus. De Melancholia scilicet agit sed cum caeteria Galeno humorem melancholicum etiam sine Melancholia consideraverint hic altius rem re petens Melancholiam sine humore melancholico perpendi voluit. Et certe quodcumque vitium adsit in corpore , seu leve sit , seu gravis incommodi initium, alacritatem illam sanitatis comitem in divulsam perturbat. Unde qui laeti, prompti , alacreMeramus , moesti languidi, graves sentimur. Habemus ergo Melancholiae initium. Hinc prima Melancholiae species apud Alexandrum Trallianum

SEARCH

MENU NAVIGATION