De melancholia et morbis melancholicis.

발행: 1765년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

quid praeter naturam intus retentum, nunc de nium aliquod ex illis incommodis quibus millenis subjacet; cujus in opinionis gratiam fatendum est quod non rara nullo ratiocinio refellenda afferant experimenta. Et huic quidem sententiae favet caeteroquin omnia spasmodica in utroque morbo agnoscens, vir gravissimi ponderis Fredericus HostaannuS. Et certe si simplex ibi spasmus adduceretur, nec ingurgitatio aliqua atque in farctus adesset, vix explicari multa possint, quae in hoc morbo quotidie adsunt, ab Antiquis observata , Re Centioribus non praetervisa sunt. Cur haemorrhagis naturales reperculsae Melancholiam accersant Cur ex intermissione venae- sectionis elancholia Eph. N. C. dec. a. n. q. U. X. Cur febres tertianae quartanae male curatae in elancholiam deflectant, teste Syden ham, Cur apud Galenum, de atra bile cap. 2. haemorrhoides temere curatae idem effecerines Hinc duplex

opinio Medicorum hodie viget eorum scilicet qui Melancholiam pro simplici solidorum sentientium vitio habent; aliorum vero qui in ea essicienda sanguinem crassum, viscosum, terreum

Circa aut ense-portarum , aut uteri ostia haerentem admittunt. Ne loquar hic de sepulta hypothesi eorum qui animae hi circa diaphragma haerentis , mutuosque inde natae activitatis, tum ad superiora, tum ad inferiora reffluxus sibi fingere amant. Ne in ulla eorum secta de atra bile inji- Ceretur mentio , sepultaque penitus foret Antiquorum circa illam opinio, si, Naturae observationibus, Physices theoria, si quis alter

242쪽

doetus Boerhaavius earn e tenebris penitus non eruisset, eique novam formam dedisset, vir qui

ratiocinii Mobservationis limites mira ingenii vi perspexerat a). Inde ergo patet ab exposita prius Antiquorum doctrina, prout a Fernelio enarrata est, Cum iis omni ratione virum Clarissimum consentire.

Unde etiam mirum mihi visum fuit, quod in au reo Aphorismorum libello, f. IOO2. unicam tantum Melancholiae deam suppeditet, adeoque cum Statilianis videatur consentire, dum putat atra bilem inde efformari, quod dissipatis in toto sanguine mobilioribus, uniantur immobiliora, ita ut sanguis fiat crassus , ater, pinguis, terrestris. Sed satis sit, semel existentiam triplicis atrae bilis admississe virum, quem juretraecepto rem omnes fere Medici salutant, ut altiori indagine res digna sit. Notabilis autem hic nec BoerhaaVium, nec ullum e Recentioribus putavisse humorem me lancholicum inter humores naturales recenseri posse cum in rerum natura Conditione fana existere non posse sit demonstratum satis per plurima, quibus nec ipsi Antiqui suffragium recusare

possint, argumenta. Ea petuntur a natura sanguinis quae in transu-centibus vasis inspecta, nullatenus parte melancholicas sic dictas oculis deprehendi sinit, nisi eo

nomine intelligas terrestres partes , quae nullatenus nisi Chymia demonstrari possunt, nec sejunctae eXistunt. Ἀ Institutiones , g. 789. . 2'. Lotura

243쪽

'. Lotura sanguinis qua demonstratur posio rubram sanguinis partem a reliquis separari solidistimas vero sanguinis partes non rubescere ne dum nigrescant, sed contra coagulum ad albedi nem nitentem posse adduci. 3ψ Inversione quiescentis cruoris qua demonDiratur contactu aeris , eas quae in fundo vasis nigrescunt partes,rutilum rurSUS acquirere Colorem,

tum etiam quod sanguis multa aqua mersus nihil nigri oculis exhibeat. 4'. Analysi sanguinis qua demonstratur par te omne cruoris rubra iisdem coniflari princi piis ad ignem admotas , aeque inflammari,

seque crepitum edere.

sse. Comparatione chyli, lactis ad sanguinem , in quibus elementa sanguinis singula repe-Tiuntur ne tamen aut Videre, aut sentire licet unde possint elementa Melancholia formari. 6' Demum phoenomenis morbosi sanguinis qui in omnibus ab atonia morbis ne dum nigricantes parte eXhibeat, contra rubris saepe de fraudatur. T' Vero cum caeter humores a sanguine distincti sua receptacula habeant, partes saltem in quibus evidentius videantur , nulla est in Corpore humano humoris atri sentina Lien enim

qui in ejus gratiam olim factus videbatur, ipsi adscribi non debet, licet ejus usus, si vera loqui

fas est, ignoretur In sententiam ergo recentio. rumina in parte ibimus in dum fatemur atram bilem vitiati corporis esse sobolem , eam a foro medico exulem, in antiqua nocendi jura restituere conabimur , ut tutius facilius curari possit Se-

244쪽

a: DE MELANCHOLIA, quaces hac in parte magni Boerhaavit, cui contradixit vir summaei meritae apud Anglos autoritatis, eruditione atque doctrina florentissimus Thomas Sim sonus. Qui dum veraciorin sedulior observator est quam qui phoenomena neget, ob servationes tamen, ad institutum de morbis asolidis pendentibus tractatum , detorquet.

245쪽

In quo probamus admitti desere Melanchosiae AC atrae itis exi entiam. IN GLEcΥΑΜ penitus inuasi oblivione deletam de Melancholia, atra bile doctrinam , etenebris erutam fuisse inuasi redivivam in me. dium a Boerhaavio prodiisse, modo ex tanti viri operibus demonstravimus. Si porro aliquid in

Physicis valeret autoritas , cognita atque X perta aliunde observatoris sagacitas lamor veri, deducendae conclusioni suificeret. Verum ut summorum Virorum dogmata trutinae severioris examine pensitanda sunt, licet etiam rem Observaritionibus fulcire atque demonstrare.

Sanguis , fluidum illud vitale , elementis iiDdem ita constat, ut essentia quidem ejus nunquam variet sed diversa sint illa pro varia Vitae Conditione , in proportione , numero , facultatibus. Nec minus certum est partes naturae diversa imo repugnantis , quae illum Constituunt, motu solo in liquidum uniforme conVerti, quiete ero Motio statim concrescereri scilicet quae eiusdem naturae sunt elementa quasi attractu uniuntur sejunctis illis quae diversam sortiuntur naturam.

De partibus quidem illis fusius disierere hujus

loci non est , cum ad propositum parum conducat illa Tractatio in aliunde inter Theoriae nostrae principia, ea quae in controversia sunt, admit-

246쪽

aa DE MELANCHOLIA, tere non sit animus Satis sit hic ea indicare quae vel simplicissima ratio, chymicis adjuta principiis, ostendit partem scilicet aliam solidiorem esse

firmitatem affectare, aliam contra fluiditatem servare quam ipsi nulla ars auferre possit illam adeoque terrestribus , oleosis, crassis constare principiis, hanc contra tenuioribus, leVioribus, facile exhalandis , adeoque aquosi ; quarum miscet cum prioribus motui solo debetur. Hinc etiam sequitur diversam es se debere in variis hominibus utriusque liquid proportionem, cum altera Xhalationis , altera condensationis Madunationis capa sit, hinc praedominari posse nunc parte terrestres , crassiores , nunc aqueum liqui

dum.

Ρraeterea vero hic etiam motus effeci Ebus me. Chanicis atque per totum, quantum est, Vitae Cursum perpetuis, attendendum est. Etenim Chymia per universum Naturae ambitum demonstrat, liquida quaevis rapido motu circumacta, si heterogeneis constent partibus , adipisci ex ipsa

motus continuata serie acredinem quamdam, quae ea ad ultimum Corporum omnium finem approximet alcalescentiam scilicet volatilenia Diversa quidem sunt quae ad hunc finem progredientibus addunt se phoenomena Sed finis idem. Unde

mille eXperimenta probant plus Vergentiae ad putredinem esse in eo sanguine qui multum Xercitatus est, quam in eo qui tardiori motu incedit; ut in cadaveribus animalium cursu confectorum quotidie venatores deprehendunt.

Verum favet etiam exhalationi expressioni liquidioris sartis, motus nimius Punde fit ut

247쪽

minus a motu dilutus sit cruor, magis ergo solidis foetus sit partibus , eaeque ut Compingente motu crassiores fiunt atque densiores , si elementis constant tenuioribus, plus sese invicem approximantibus , adeoque sub eodem volumine magis ponderosiis. Huc conferenda sunt ingenio

sistima Medici Angli Brom Langristi experimenta , quibus Vir agacissimus deprehendit

statuit Variam pro arietate motus sanguinis densitatem, sive motus ille a cursuin exercitio pendere visus sit, sive a quocumque motu febrili, inflammatori , morbi accito, C. Ιmo si ultra progredi sit animus , Cum certum sit a circulatorii otii essicacia pendere Conversionem chyli in sanguinem , imbri quadam tenus eadem a causa pendere sanguinis in varios humores mutationem, non patebit minus quod eodem quo generatur motu sanguis, eodem etiam deteraturin destruatur. Et licet multa sint humano intellectui superiora , ut ea sunt quae rubedi

nem sanguinis , bilisque flavedinem Comprehendunt tamen maXima par eorum quae ad oeconomiam humorum spectant, inde deducuntur. Solida porro eorumque motus in tant me-Chanism maXimas partes agunt, cum ab illis ac io omnis pendeat. Sed quae ab hujus actionis diversitate sequuntur mala, aut saltem corporis diversitates, saepe saepius variis humorum qualitatibus acceptae referri debent. Humoribus scilicet caracterem ac formam imprimit ipsa soli. dorum constitutio , quae si firma sit , pravas ut plurimum a rebus non naturalibus mutuatas dispo sitiones emendare valetra aliquando tamen in

248쪽

a; D MELANCRO LIA, citur. Hinc nata mala in humoribus dispositio

Vatiumque, quod solidorum tonum infringit Lita ut stata maneat atque inconcusso Hippocratis, tam de facultatibus humanis , quam de partibus. sententia : Corporis humani nusquam principium, nusquam finis. Ut autem Xioma est in hysicis, ea quae ab aliquibus principiis pendent, naturam eorum referreri sic quae sin ipso sanguinis sinu efforman

tur Varia corpori excrementa, recrementaque

si a sanguine acriori pendent, acriora esse necesse est si partibus emcta, conflata sint tenuioribu , tenuitatem formatricem reserunt. Quod de caeteris qualitatibus intelligendum est , nisi tamen mora in propriis loculis atque receptaculis O- vas qualitates adepti sint humores. His vero simplicissimis axiomatibus semel positis , videndum est an it aliqua in latice sanguiniS, aut ejus circuitu conditio quae Melancholiam possit inducere. Melancholia autem quaevis ab alacritate es sanie principium sumit Alacritas qua functi Ones omnes libere, sine ullo gravamine Xer Centur, per iam atque meabilem omnium Vasorum Conditionem, tenacitatemque debitam, sed

fuiditate temperatam in liquidis supponit. Quod-Cum oue ergo aut vasis meabilitatem aufert, aut

liquidis debitum tenorem impedit, alacritatem 1imul tollit. Unde pronum est concludere nullatenus rationi repugnare , aut rerum naturae adversari, si illud detur in humoribus vitium quod

nullum aliud incommodum afferat praeter Melancholium, destructa alacritate , nascentem.

249쪽

IIumorum autem eam conditionem Veteres spissam simul atque acrem Voluere, Ut praecedenti Capite exposuimus in qua quidem non omnimoda adesset stagnatio , sed ingens admotum dissicultas, unde machinae gravamen indu- Ceretur, quo dum omnia cum labore atque dolore Xercerentur , quasi e rei necessitate vita fieret moesta odiosa, plena aerumnarum atque sollicitudinis. Quem statum Veteres adustionem

incinerationem, ut cum Galeno loquar, VOCavere BoerhaaVius Vero piceam, resinosam, terresiatrem nuncupaVit.

Quaerendum igitur est Melancholice humoralis exordium, atque scaturigo investiganda tu sanguinei laticis ejusque partis crassioris spissitudineri cujus statim in ipso limine genus duplex sedulo distinguendum est. Primum ab iis causis

pendet quae dum motum intendunt tenuitatem etiam principiis sanguineis impertiunt; alterum earum est quae liquidioribus ablatis agunt, neCtenuitatem principiis eadem proportione inferunt, qua spissitudinem partibus. Unde etiam diversitas etfectuum summa inesse debet. Priores enim Causae motu universali, tritu partium inter se aucto, simul Moleculas tenuanti ad se in-Vicem approximant, unde densitatem sic dictam inflammatoriam in sanguine accendunt. Osteriores vero spissitudinem piceam viscidam, quam Melancholiam licebit nuncupare, conciliant. Differunt vero ut causa , si effectibus in sanguinem. Prior actiosis donat partibus illum, oleos su iliora Xtrica , evehit, terrea principia

subtiliora reddit in posteriore fixiora principia

250쪽

terrestri donata ingenio minus attenuata sunt. Hinc in prior' omnia Vehementiae igneae , in posteriore nihil actuosum , nihil non iners ω, ut cum Veteribus loquar, frigidum. Quotiescumque igitur actuosa remanent solida , si qua nascitur densitas , erit inflammatoria. At collabentibus vasis , re thisino cessante, quaecumque causa praesens fecerat subtiliora, cito

exhalant , aut in aliquam corporis partem O tione ablegantur, Vel per communia corporis emunctoria auferuntur. Remanet, ut post Otum

chvmicorum distillatorium massa iners, nihil pris tinae residuum habens qualitatis praeter adunati O-nem partium. Fit e igne cinis Ptuncque primum spistitudo iniflammatoria ad Melancholiam accedit si praesertim per nimias tenuiorum quae supererant partium Vacuationes , praepostera me dicina deviam naturam , in abrupta praecipitem egerit.

Jam ergo duplex sanguiuis spissitudo nobis

ad unum idemque Centrum re Vocari Videtur. Eaque est spissitudinis melancholicae essentia, ut tenacitas picea in sanguine nata , dum parte ad se invicem accedentes, aliasque heterogeneas subtiliores ab aditu X clusas supponit , non majorem tamen tenuitatem partium secum importet.

Unde necessario duo corollaria deducere est. Primit: quidem, quod in illa tenacitat ea quealiquid admissa jungantur massae sanguineae difficilius , adeoque facilius iuuant. Secundum vero, quod ut pillitudo inflammatoria facile in Melancholiam transit sic fieri potest hujus in illam transitus. Quod porro cum

SEARCH

MENU NAVIGATION