De melancholia et morbis melancholicis.

발행: 1765년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

dolor omnia cogit aversari Ciborum genera,eaque metuere. Et certe pluribus vix admissa fuit intra stomachum aliqua ibi portiuncula , Cum convulsivus stomachi irregulariter sentientis motus anxietatem laesores ita Concitat, ut magno Vellent pretio assumptam intus materiam redimere. Sed alios vidi quos ventriculo Vacuo On Vulsi vos motus longe a pastu eXpertos, levissimus cibus sublevaret. Alii sunt Contra quibus nec plus , ne minus Corpus pleno aut VaCuo ventriculo angitur. Quorum quidem symptomatum rationem reddere in tanta sensus ventriculo proprii varietate, impossibile est. Sed quotiescumque

apud aegrum quemlibet res enodanda suscipietur, adhibendum erit examen tum nativae ventriculi constitutionis , tum loci praecipue affecti, tum frequentiae ructuum. Jampridem enim ab Hippocrate dictum est , melancholicos omnes flatuosos esse. Commune est fere omnibus melancholicis, quibus malum regionem epigastricam utrumque hypocondrium obsidet enormis imo ad ipsam tangentis manum saepe stupenda pulsatio , qua universum abdomen Videtur Concuti. Quae quidem pulsatio mulieribus etiam sine elancholia familiaris, multorum Anatomicorum torsit animos, unde scirent quaenam esset quae pulsum illum redderet arteria. Mihi vero nunCillum, nunc alium locum occupare advertenti non unicus Coeliacae ramus pulsare visus est, sed

saepe ita profunde sita est illa pulsatio, ita fortis

est, totum concutiens abdomen , ut nulla alia praeter ipsam aortam tam valido id in totum Cor- pu commovere valeat. Constringuntur scilicet

332쪽

spasmo rami in quos ipsa dividitur, arctatur canalium abdominalium moles , fitque quasi retro pulsus sanguinis in truncos , unde reniXus atque

pulsatio. Hinc fit ut malum illud saepe subito

nascatur, audito graVi nunti , aut perculsis sensibus aliquo vel terrore, Vel animi qualicumque impotentia. Aliis, quos sua fert in Melancholiam proclivitas , nulla aut febris accidit aut cursus rapidior, quin illud se prodat symptoma , Cum vel ad minimos motus in quibusdam spasmus oriatur. Nec illa pulsatio semper a spasmo unice

pendet , sed eosdem etiam erfectus Concitare valet in farctus sanguinis reditum praepediens , ut attendenti facile patebit. Cum vero mulieribus

prae viris spasmo laborantibus symptoma illud

accidat frequentissime , praesertim menstruum stipendium emensis , aut retento illo, a plerisque Autoribus, morbos uteri comitari Creditum est, ab illius calida intemperi , ut Antiqui loquebantur, pendere visum. Quod non negaverim quidem , modo fateantur hujusce sententiae fau tores ab aliis etiam Causis pendere posse, ut multoties in viris deprehendi. Aliunde vero si Melancholia sit in uteris , ut verbo Hippocratico utar, indeque malum reliquo corpori intentet, non unum unde illud agnoscas signum est , non unum quibus illud malum stipetur symptoma. Pra iudicare sinunt quae praegressa morbum sunt, infelix irregularis plures per annos menstruatio fluor immoderatus albus, fatigans gestatio infantis , partus dissicilis , unde lassata uteri structura, inagnationi in eo viscere faciles

333쪽

aditus. Ubi vero malum imminet, tum fit uterus sarcina, regioque lumborum ac femora con Vulsioni sedem dare videntur. Tristes incedunt foeminaei quasi prae metu amentesci hinc lacrymae, hinc imaginationis vitiatae errores, sed propter Viciniam, praesertim intestina Volvulos , tormina diarrhoeam experiuntur. , VeXantur haemorrhoidibus. Proximus ab utero Ventriculus patitur,4 enumerata modo symptomata , uncta saepius picae atque malaciae experitur Symplomata ut in

infirmo debilique corpore, ne firma satis anima , mentis arcem impetunt, ibique moestitia intolerabilis , metusque plusquam infantilis. Adest etiam fere omnibus uteri morbis , viscere hoc semel irritato, tussis importuna, sicca , conVulsiva, fere nunquam desinens , qua misellae eo plus con- Cutiuntur, quo responsat magis concussibus uterus jam per se irritatus Verbo dicam ne jam alibi exposita repetere videamur, symptomata

quae Melancholis in uteris competunt, eadem sunt quae Melancholiam nerveam stipant, differentiaque ab eXeunte humore atro , aut ad atrum Vergente, Causisque praegressi Videtur repetenda,

in diagnosi. Difficile est quidem piceum . illum humorum

statum intra cruorem admittere , qui non in aliquam praecipue partem decumbat, Cum adsint partes in quibus Marctiora Vasa S opportunus stagnationi locus sit. Hinc haerent humores ,e Sus caput, WVersus hypocondriari postea circa ipsum thoracem symptomata emergunt. Melan cholici quos causa universum Corpus occupanS

divexat, a toto corporis habitu dignoscuntur.

334쪽

31 DE MELANCHOLIA, Macilentia summa est. Primus incessus dissicilis

est gravibus, ponderosis artubus , qui tamen si semel motum conceperint, agiliores facti summam in laboribus constantiam servant. Nec mi

tum si humor spissior dissicile motum Concipiat, resistatque actioni musculorum. Ubi vero semel

in motum actum est , effectus omnes motui conservando pares eliciet cum praeterea quo spissior est , eo sit minus dissiabilis. Tum vero robusto fibrarum tenori morbus hic accidit, ra-IOque ex necessitate materiae in debiliores cadit. Quod autem hi de corporis Xercitiis pronuntiamus, de animi etiam atque ingenii laboribus intelligendum Scilicet lentius atque tardius ira , amore , c. eXcandescunt; gravis esse debet Causa quae illos moveat. Verum si impressum ignem venis susceperint , in furias flammasque ruunt. Nec iis fas est aut rationem aut leges obsistere. Videre est illos instar statuae obrigescere meditabundos , altum sapere quidquid aut

ingenio , aut animo susceperint, tenace undequaque perscrutari Infelices nimium 1 praejudicatis opinionibus sese tradiderint. Acceptas enim semel vellere arduum est, quasi in tenaci firmatas materia. ostea vero si ex illa fictilia animi pace ad iram , ad proelia sese convertant implacabiles objectae mortis pericula vix sentiunt. Vulneribus vix terrentur , es fluente atro piceo que sanguine ferociores evadunt. In horum ma Cilentis vultibus animi quaecumque pathemata fortius atque ad Naturae expressum pinguntur. Scintillant Mardent oculi, eoque verius terribiles dici possitnt, quo longius durat semel impre L

335쪽

furn animi pathema. arum eos sudare, parum etiam perspirare ex dictis satis necessario ded Citur. Quin Murinam paucam fore nisi alieni liquoris vis ingens accesserit, ut prae nimio potu fieri potest, conjectari facile est. Verum Cum pi- Ceain tenax humorum crasis immeabilitatem Conjunctionem humorum tenuiorum cum spissioribus dissiciliorem ericiat, illos a pastu screatores perpetuos, imoin frequentius ingentes esse. consuetum est; nec nisi in longis jejuniis nativa

siccitas apparet. Cum enim sitis sit ipsis familiari , potu ardentem Xtinguere promptum est rhinc se queruntur humidos atque pituitae ingenti diluvio fatigatos , hominum siccissimi.

Ventriculus pariter in hoc Melancholiae genere siccior atque aridior tardam concoctionem facit intestina 'ardum descensum unde melancholici fere omnes alvi constipatione fatigantur; hinc haemorrhoides a retentis alvi foecibus. Tum etiam tormina, ructus, rugitus .flatus omni Melancholiae generi Communia sunt. At iis quibus universa humorum mole succo melancholico infecta est, post pastum saepe asthma Convulsivum, anhelitus lanxietates crudelem scenam agunt, aut concoctionis tempus, somnolentia dis

tinguitur gravi, delassante, aut quasi fugaci ebrie

tate.

At nostrae Melancholiae univorsali id proprium,

ut nullo alio morbo tam foede cutis deturpetur. Si enim humor ille ad cutem deferatur, quanquam nulla sui prodat visui indicia, tamen intolerabilis pruritus exoritur , eo totum corpus mentem ipsam concutiente brevi rictitium accer.

336쪽

surae, ulceraque producentur. Ab ipso pruritum et US mali gra toris, moestitiaque nascuntur. At brevi pustulae. eaecue fundo mali per atrum lives Cente tinguinem turgidiores, vix sanationem admittunt, dum continuo depluit ab illis humor acer, tenui S limpidus, uren atque rodens , qui in quas serpendo Gelabitur partes rodit, ejus itinere per ere sypelas atque rhagades in cute notat O mcle multiplicatur malum. Felix tamen foret Moptandus mali Xitus , si universus humortia Via affectata, eXhauriretur , quod eventu evidi, sed non in summa cutis deperditioneri cum sanatus ille humor simul maXimam partem Cutis ablumpserit, quae cicatricibus deturpata ibi maligni moris ulcera adfatis satis declarabat.

Si tamen paucus quantitate, qualitate mitior humor ater hanc illam Ve, aut cutis, aut alius Vi Ceri S partem occupaverit, aliis intactis latet saepe ibi innoxius, reliquumque corpus sanum relinquit unde tamen tanquam a Pandorae pyxide sive remediis tractatus , sive ipsa sui ferocia innata , esiam mala aliquando in corpus redundare facit . ubi scilicet relicta patria sede, hinc inde dispergitur. Haec sunt praevia, quasi praenuntia Melancholis sumpto mata , malorum atrocium praelu, diu trille in quo tamen jam ea tenacitas tymp- tomatum ManXietas summa Viscidatem humoris

arguit indomitam. Verum in altero sympto ma- tum stadio jam non ferocia solum sed varietassismptomatum morbum Vere Herculeum arguit,

dignumque Omnibus curis quantumvis fastidii

337쪽

plenum sit sanare tentantibus & saepe luctuosum Cum inter caetera morbi symptomata illud emi. neat praecipue quod Medico aegri minus 1int obsequenteS.

In recensendis alterius stadii symptomatibus

confusio ingens , diversitas a Xima quae etiam nerveae Melancholiae competit, diagnosim difficilem parit unde in hac farragine quae omnia mala, quot sunt, quotque fuerunt, comprehendit, rationi consentiens est iis praecipue insistere quae aliquid constans habent, aut in omnibus reperiuntur , aut ad naturam Orbi ita pertinent, eique Conjunguntur, ut inde fiat illa evidentior. Sensim porro si morem solitum serVet, gras- fatur malum, nec nisi progressus tardos habet. ViX, ut modo recensuimus, aegrotant miseri sed ipsis aegris infeliciores moestitiam auctUS, JatuS, palpitationes cordis arteriarum, hypocondriorum murmura secum trahunt. Uni praecipue ideae eiquo moestissime affiguntur, quam quidem omni cura

tentant ratione defendere , nec se aut melancholicΟS, aut amentes agnoscere Volunt cum sereVera aegrotare confitentur, ViX Medicinae locus relinquitur.

Aliquando tamen subit erumpit ad fastitagium evehitur Melancholi , si praedisposito incidat aliquis in rebus non naturalibu error, fit

que vulgari Scholarum loquendi formula Parac masica. Ιmo videtur secum aliquid quod ad acutos morbo pertinet prae se ferre , Cum maxima aliquando erumpat et ementia; quae quidem sive

sensu obtusiori facto, sive ipso malo desaeviente, mitescit postea.

338쪽

3a, MELANCHOLIA, Scilicet in illis latuisse videtur quasi recondita

extra activitatis centrum posita materies atra-bilaria; sive in vesicula fellea latuerit, silve in ipso liene; unde vel peccato in dicet accita, vel ipso temporis spatio liquefacta subitum exercet imperium; id quidem vehementius, quo magis Omnia subito violentia ingenti sese manifestant. Vir summa celebris doctrina imprimis vero Theologicari austerioris quidem disciplinae vindex acerrimus,

dum per totum vitae decursum studiis immoratur, moeroribus etiam Conficitur , cum illibata tamen sanitate , Cui jejuniisin meditationibus frequentioribus non parcebat. En subito in ipsa publica via , dum domum rediret, morsu acerrimo ventriculi corripitur , quem non aliter e primere potuit , quam si ventriculus ipse stringeretur, orificium Vero dentibus contorqueretur. Redux domum in clamores horrendos erumpit, judicium aegrotat, mens ac illat, Oculi errantes timorem omnibus metum incutiunt mens ab

omnibus deis fixis aliena, soli desperationi se tradit, quam a Numine deprecatur omni ope copera. Sed fatebatur Vir clarissimus tantillum fuisse quin violentas sibi manus inferret Febris interim nulla. Per plures quidem dies eadem fuit mali vehementia Postea sedabatur malum, post horae unius spatium redivivum, per

quadrantem horae ita perdurans , ut postea plane cessaret per horam integram remanente tamen anxietate summa , gemitibUS , quo aVertere tentabat fortissimus Vir. En ero hora altera elapsa clamores rursus illi quidem vere ferini , nisi quod articulatas quasdam syllabas alte ejularet; indeque

339쪽

1ndeque enodandae scripturae si quis alter , peritus se Nabuchodonosor similem factim fuisse.

Divina misericordia, Corpus in animae salutem Contundente , palam dicebat. Interea vero vultu luridus , oculis terribilis , squalorem maciem prae se ferebat, gestuque insanus Videbatur, quanquam de multis sanus loqueretur , imo Raedd ni innata ingenii amoenitas non illum deseruerit. Ιnterea velo sat belle dormiebat, nec aliquid mali evidentis ab alimentis experiebatur Purinae sanorum similes , scybala durissima. Per quindecim integros mense primus mali parOXysmus perduravit Gleni atraque dysenteria jam prodeuntibus materiis nigris sanatus est opem ipsi es cacem ferente Natura. Nam Vana prorsus fuerant quaecumque ars Medicorum, plurium inimi cissimorum, in casum tentaverat. Duos integros annos a primo hoc paroXysmo ad alterum sanus

vixit, nisi quod ipsi aliquid, in oculis, in

vultu remansi attoniti sed alter paroXysmus exacto biennio , recruduit, alia quidem in Vasione symptomatibus iisdem scilicet sensim sine sensu recruduit malum , lentis que progressibus ad sui fastigium pervenit , quod prima facie quasi subito invaserat ne minus tamen ferociae habuit, donec sensim etiam cessans inculpatae, si non illibatae sanitati locum dedit Tertia iterum vice jam septuagesimum quintum annum natus subito correptus est eodem malo, quo nunc etiam laborat; non sine spe melioris sanitatis redeunte, quod jam artis beneficio mollescant scybala, nec eadem tormenti species sit in ventriculo : loco scilicet vulturini morsus atque contorsionis in Tom. I. X

340쪽

stomacho, Compressiones tantum experiri se dicit, nec adeo Violente loquitur , nec gestu adeo insanus, ue oculis adeo ferox. Dum operi huic invigilamus, peripneumonia absumptus periit.Sed ut varietas illa symptomatum melius intelligatur, en alterum plenum terroris atque formidinis exemplum ad mortem usque perductum , quod subita etiam invasione memorandum est. Vir litteris deditus , Rhetor atqueaoeta non sine laude , septuagesimum circiter annum natus, multasque a successivas in mediocri fortuna jacturas passus , moerore quidem lento Conficitur, sed sine morbori stomacho mediocriter angitur, importunoque per unum aut alterum diem sensu vexatur. Unde ad vicinum Ρharmacopolam confugit, qui praeparatione nulla , nullo alio consilio dato , catharticum ipsi aloeticum, nulla alia quam lucri faciendi causa, obtrudit; aliam do sim simul seorsim servandam dans, qua uteretur, si sufficiens prioris non fuerit actio. Primae quidem actio per alvum fuit nulla , unde forsan imprudentius pransum. Post prandium dolor exortus in intestinis, Colicus , acerrimus, pluries sedatus , pluries rediViVus cujus pertaesus relictam dosim quasi trudendi primam causa, sorbet imprudens Vix vero Venenum illud ad ventriculum pertingit, en horrendum omnino spectaculum oritur. Cruciatus enim atque ejulatus ab intestinis pendentes locum cesserant violentissimo capitis dolori, unde quod hac tantum vice vidi; arrectae comae is hirti in sertice capilli. Mortem ululatu invocabat enormi; done oleo amygdalarum dulcium, jusculis ex pullo gallinaceo, emulsis,

SEARCH

MENU NAVIGATION