장음표시 사용
41쪽
bliter aer nimis frigidus nocet. At omnium perniciosissimum est coelum varium et mutabile, quale in Britannia semet saepius ostendit. Ibi enim, quatuor anni tempestates persaepe Una die confunduntur, transitusque ab una ad alteram adeo repentinus est, ut frigida calidis, et humida siccis, pugnare VidenntUT. Homo revera vivere et valere potest sub omni coelo. Benignitate quadam naturae ille constitutione, omnibus eXtremis, sed non subitis mutationibus, apta gaudet. Hae enim mutationes motus fluidorum aequabiles perturbant, foramina cui s inciribilia, et perspirationi inservientia, nunc nimis constringunt, nunc nimis resolvunt, imo, in ipsum genus nervosum directe et ii ostiliter agunt. Quid igitur faciet moestus Britannus t Coelum mutet, et animUm mutabit. Sed, si natalis soli dulcedine captus sit, vel si res angusta domi vetuerit, indusio laneo semper induatur, nec non
Diaeta sit tenuis, quippe quae concoctionem minime impediat; nimis parca tamen, quippe
parum corPUS nutritura, estugiatur.
Multa vegetabilia, quippe fatum et aciditatem gignentia, non sumenda. Lac ipsum, aliis salubredi
42쪽
bre, quando aes litas Ventriculo inest, non eli gendulari Caro tamen non nimis pinguis pro cibo praecipuo est quaerenda. Quae salita et condita ea optima est, quia minus acescit, fortius ventriculum stimulat, et facilius concoqui
Varii tamen cibi tune fiunt maxime salutiferi, quando ita inter sese miscentur, ut alii alios corrigant et adjuvent. Ut hanc rem assequamur, ad habitus et constitutiones singulorum cautissime respiciamus oportet. Homines enim, et vi consuetudinis et naturae, admodum dissimiles
Cibus frequenter in die potius quam magna copia simul sumendus est. Ut ventriculus, nobis recumbentibus, Onere alimentorum facilius opprimitur, et ut concoctio ciborum tardius progreditur, inter dormiendum, quam inter 'igilandam, coena Vel nulla, vel perexigua, esse debet. Sed in rebus modus est. Nimia enim abstinentia, nos quoque hypochon-d tali opportunos reddit. Potus nec frigidus, nec calidus sit. Prosunt vinum meracum, cereVisia Anglice dicta Pon-TER, et spiritus vini multa aqua dilutus. Thea
et cossaea, quamVis dyspepsiae obsunt, hic, nisi nimis
43쪽
nimis calidae, non prohibendae ; caute tamen et moderate sumendae sunt. Ebrietas cane et angue pejor, quamVis Primo exhilaret, mox debilitat, contristat, frangit. A poculis tamen modicis non abstinendum. Salutaria, grata, jucunda, curas solvunt, dolores leniunt, spes esse ratas jubent, et animum hilarem reddunt.
An almae Veneris grata dona sunt respuenda tVerbis Celsi utar : Concubitus neque nimis
concupiscendus, neque nimis pertimescendus ε est. Rarus corpus excitat, frequens solvit. Cum autem frequens, non numero sit, sed ΠΑ- tura ratione aetatis et corporis ; scire licet eum non inutilem esse quem corporis neque
languor, neque dolor, sequitur. Idem inter- diu pejor, tutior noctu ; ita tamen si neque illum cibus, neque hunc cum vigilia labor, sta- tim sequitur.' Aretaeus ', de hoc morbo lG-quens, olim observavit, Oendam insanabili-- ter se habentem, medicis nihil proficientibus,
potitum amata puella, ab amore medico sana- tum fuisse.' Sed quod morbum sanare potest, ad' Celsi Op. Lib. i. C. I. p. 16. Aret. De Causis et signis Morb. L. i. C. V. P. XXX.
44쪽
ad arcendum in quibus dana constitutionibus haud absonum est. Nec mirum; nam, ut nil animum magis deprimit obruitque, ac amor fru-.stratus, ita amor felix mire eXcitat, exhilaratque. Amor, homini naturalis, spem placidam, cupidinem suavem, voluptatesque secum affert. Cohibitus igitur, vel repulsus, animus tristis semper, severus saepe, insanus interdum, evadit. Hinc, apud virgines effoeta8, monachosque amplexus foemineos fugientes, hypochondriasis frequens est. Etsi tamen Venus modica ad hypochondriassim prohibendam necessaria sit, immodica, ut antea dictum, semper proclivitatem ad eam adauget. Hinc, Vagus concubitus, quippe non solum civi, sed etiam singulorum saluti nocivus, quia ad Venerem justo frequentiorem allicit, caute prohibendus est. Somnus ac vigilia, nimis diuturna, aeque sunt periculosa. Haec corpus mire debile ac irrita bile, ille torpidum ac ignavum reddit. Cito cubet igitur, citoque surgat, qui bene valere velit. Alvus quotidie exoneranda est, vel sponte
45쪽
Ad modum vivendi, qtsi nos contra hypochoΠ-driasim optime tuebitur, nunc transeundum. Quomodo nobis vitam agere oportet, malum Ut hypochondriacum vitetur t Vita otiosa, quippe
ad languorem et taedium ducens, minime antehabenda asperae, nec negotiorum, nec peri Culorum experti; haec enim animum CXcitant, agitant, pleneque OCCUPAnt.
Qui semper cupiunt, sperant, aliquidve quaerunt, ii huic malo minime sunt obnoxii.
Res graves, tamen, dissiciles, vel periculosae, quippe animum, parum firmum, ultra vires intendentes, eum plerumque fatigant et deprimunt ; ideo ad eas caute est adeundum.
Otium interea sedulo aufugiatur ; nil enim vel proclivitatem, vel morbum ipsum, citius aut Certius infert. Cur, quaeso, hypochondriasiis, humili tugurio praeterito, sub tecto aurato habitat ' Quia, scilicet, dum ignavia atque desidia vires tum animi, tum corpori8, corrumpunt, franguntque, dum divitiae abundantes, laborem, cU-pidinem, imo spem ipsam, supervaCanea reddunt ; mens divitis inanibus curis ac aerumnis oppletur. H3pochondriasis raro durum agricolam, rariusque militem, inter labores atque pericula Ver- is antem ν
46쪽
antem, aggreditur. Hi enim adeo agitantur, ut haec proles luxuriae ac mollitiei, procul aufugeat. Desidia itaque, improba Syren, qVae, Vocem vultumque voluptatis simulans, incautos allicit, allectosque in hypochondriasim praecipitat, magnopere eVitetur.
. Si mens sit rebus' severis vel dissicilibus parum apta, labor nugarum, seu ludere par impar, sive equitare in arundine longo, sive, divinum Africanum imitantes, lapides per aquam projicere, aliter inutilia, ignaviae antehabeatur. Cum studiis incumbentes hypochondriasi ma-Xime sunt obnoxii, contra ejuῖ incursum caveant
Stent saepe, vel, quantum fieri potest, corpore erecto sedeant, ct frequenter se eXerceant. Ea exercitatio quae sub dio, quae totum corpus, praesertim partes superiores, movet, ad lenem sudorem tantum et lassitudinem, non tamen ad fatigationem protracta, praestantissima. Quo magis mentem occupat, eo quoque melior ; hinc equitatio ambulationi, hinc equus animosior quieto, plerumque praestat. Ita enim, dum corpus magis eXercetur, animus a suis aerumnis, seu fictis seu veris, avocatur. QVan
47쪽
ΑΙ tum hoc quoque valeat, in hypochondriasii depellenda, postea dicetur. Observare liceat, exercitationem in rheda vel navi, nisi apertae sint, et ni aeger fiat auriga vel remeX, etsi alias efficacissimam, hic minus prodeste. Hactenus de corpore praecipue dictum, nunc de mente dicendum. Ut graves et deprimentes animi assectus hypochondriasim haud raro gignunt, hi domentur opportet. Sed, heu i nullis herbis, nulla medicina, domari possunt. Ad alia, igitur, decurrendum. Judicium, scilicet, argumentis et ratiociniis persuadendum est, et imaginatio corrigenda. Hoc consilio, vir hypochondriasi pronus, quam primum solitudinem effugiat, coetus jucundos hominum petat, et assessiones OmneS benignissimas, et humano generi amicissimas, sedulo colat.
Artes elegantes, et literas humaniores, discat. Modo pHesis, modo pictura, delectet. Aliquando historia, quae vera et grandia narrat, aliquando fabula, quae ficta et jucunda dicit, illum se,
suasque curas atras, oblivisci cogat. Interdum etiam philosophiae sacros fontes adeat, ut inde hauriat consolationes Plenas.
48쪽
Sed non omnia possunt omnes. Si sors igitur iniqua, vel mens parum apta, hominem a rebus hujusmodi prohibeat, tunc Venetur, piscetur, ludat, theatrum frequentet, nec non arte musica, quae mentem humanam tangit, fruatur. Quod ad hanc tamen, cura est opus. Etsi enim musae amoenae mentem audientis tacita dulcedine saepe implent, curasque tristi de pectore fugant, haud raro flebiles factae cor moestitia
jucunda obruunt. Hoc cavendum semper, cum vir hypochondriasi pronus ad musicen adeat. Qualiscunque tamen sit musice, seu laeta, sive moesta, ne aurem fatiget semper caveatur. Cui
auris solers est, is quidem cito fatigatur. Cantus igitur sit frequens, non diuturnus, lususque semper lusui cedat; sic verba ili. S ieten, qui ita loquitur, haud est falsa eXperietur. Inter lusus jocosque amoenae fluunt horae, nec an- xia de futuris solicitudo vexat ' 'Attamen, quodcunqUe agitur, Ubicunque locorum sit, homini, hoc triste malum cavere cupienti, praecipua sit cura, quantum fieri possit, hilaritatem sui animi diligenter eXcolere, et perpetuo conservare. Hoc sit opus, hoc studium
49쪽
Risus jocosque amet. Rebus in adversis, fortis, animosus, humanae sortis voluptates, caducas licet et fragiles, alacer sed cautus arripiat, qUando aufugiant, meliores speret. Socios sibi adsciscat hilares, felices; et tristes et lugubres semper aufugiat. Denique, Poetae, qui omnium fortasse anti-qUOrum arterm et recte et feliciter vivendi optime novit, consilio sapiente utatur. Sic vixit Horatius, et sic cantabat, .
Quid sit futurum cras, fuge quaerere, et Quem sors dierum cunque dabit, lucro
Asione, nec dulces amoreS, Sperne, puer, neque tu chorneas.
Donec virenti canities abest Morosa, nUnc et campUs et areae
Lenesque sub noctem susurri, Composita repetamur hora. Nunc et latentis proditor intimo Gratus puellae risus ab angulo, Pignusque dereptum lacertis, Aut digito male pertinaci
50쪽
Ut hypochondriasis aliquando lethalis est, ut aegrum semper infelicem, et nonnunquam miserrimum, reddit, sitne dubio, medela ejus res magni ponderis Temper haberi debet. Consilia medendi sund sequentia.
1. Causas praedisponentes amOVere, excitantes evitare.
a. Symplomata graviora mitigare, Vol tollere. Primum consilium esse perquam necessarium abunde constat; hic enim, ut in omnibus morbis nullum remedium erit efiicax, dum causae morbi agunt. In limine tamen observandum est, quaedam e seminiis esse talia, qualia nulla ars amovere possit. Hujusmodi sunt temperamentum melancholicum, aetas senilis, et fortassis haeredi taria labes. Hae causae cognitae, quo minus nosmetipsos irrita expectatione fallamus, aegrosque inani spe lactemus, saltem efficient. Animi motus diuturni, seu vehementes, moe ror gravis, amor sui nimius, solicitudo angens, aliaeque