Epistola Petri Wesselingii ad virum celeberrimum H. Venenam De aquilae in scriptis Philonis Jud. fragmentis et Platonis epistola 13. &c

발행: 1748년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

modo liquido ostenderint, nominatim de Helico isne Mathematico illud ipsum scriptis suis Platonem inseruisse: quod quidem nusquam, nisi memoriau meae ludibrium debeo, repertum iri confido. Fac tamen ; quid his facient ejusdem x) Plutar

Namque ea ex Epistola hac XIII. Plutarchum mutua sumsisse, ne Pyrrho quidem addubitaverit, si Philosophum haec Dionysio Tyranno perscripsisse intellexerit: ἴ ονομα 'Ελικων' το ῖ γε

Κυζικου' Eυδοξου &c. atque istis illa adstruxerit, quae paullo superius indidem descrip ta sunt. Adjungi his opportune nunc possenr, quae Plato de Archyta, ejusque ad Dionysium accessu admiscuit, nisi illio deinceps locus conmo dior foret. Satis de ineuntis Epistolae parte: Altera ad finem usque devolvitur, non illo quidem dictionis lepore nec structurae elegantia, quam omnes semper in Philosophi conmentariis demi rati meritis laudibus praedicarunt, florescens: quod, quoniam in rerum tenuium & privatarum ac paene domesticarum enumeratione occupatur, nemini mirum accidet. Photius, haud absurduscultae atque ornatae orationis judex, Platonem in epistolis non eo dictionis splendore praenitere, ne- ue ita, ut alibi, eminere, dudum fr) conmonefecit. Et haec tamen seimonis cultusque discrepantia vi ros sagacissimos & de Philosopho haud male meritos in eam opinionem, ut universam Epistolam, quae

42쪽

sub manu est , νοΘει- ream agerent, conpulisse videtur. Non ita Eusebius, non Theodoretus, Theologi inter veteres Cinrtilianos sane quam docti & prudentes. Ille , ut unum duntaxat a Platone Deum, summum rerum omnium auctorem,

suisse agnitum teneret, ex Philosophi ad Dion sium litteris haec Σὶ in medium profert: πεώ θ ἔ

eunt, excerpere, quum tibi, Vir Clarissime, dudum in mundo fuerint atque ad usus seposita. Praetereo etiam, ne longum faciam , paria u Theodoreti. Id tantummodo disputationis gratia admonere verbo debeo, isthaec omnia in Epistolae parte, qua de agitur, lectitari Haud me quidem sugit, bonos doctosque illos Theologos frequenter ob neglectum in advocandis ad partes veterum scriptis judicii severius examen perstringi atque acerbius traduci ; cujus illi peccati sive rei seu insontes fuerint, nihil ad hanc controversiam. Id mihi abunde nunc est, eorum aevo hanc Epistolam legitimis Philosophi foetibus suisse annumeratam, & erba , quae proposita sunt, praese nihil omnino serre, quhd Plato tanquam alienum detrectare atque abnuere queat. Namque unum & singularem Deum divini ingenii virum conmentariis & inseruisse& veneratum fuisse, Ευ- sebius 6t Theodoretus prolatis tabulis luculentissimo Patefecerunt, & praeter ceteros b) Augustinus

43쪽

o P. WESSELINGII EPISTOLA

Steuchus. Quid s nunc ostendero Plutarchum,

multis ante eorum memoriam annis hanc Epistolae XlII. partem Platoni asseruisse & adjudica clarissimum in modum y Auctor ille nobis est, Dionysium, ejecto e Sicilia Dione atque in Graeciam delato, de Arete, expulsi uxore, alteri nuptiis a se collocanda, serio deliberasse, abeuntique ex insula Platoni, semotis arbitris, mandasse, studiosissime exploraret, quo id Dion animo laturus esset 8 Philosophum, Athenas reducem, su per ea re cum Dione, amico & discipulo, verba contulisse, datisque litteris tyrannum, tectius tamen, ne alii, quorsum ea tenderent, odorari possent, illo de negotio edocuisse. Diligentissimi script6ris verba operae erit c) interponere : Γώζει μω

dabunt profecto plurimum, si qui ex Platonis ad Dionysium Epistolis, quae genuinae ab omnibus

habentur , hujuscemodi quidpiam exsculpere adnitentur, operamque frustra, quod fidenter etiam atque etiam adfirmo, insument. Hanc, cujus vindicias profitemur, si in consilium adhibuerimus, expedita & plana omnia erunt. Q τοιατοι, persci ibit d) Philosophus Tyranno, περὶ

e In Diotist p. 966. E. T. I. Op. Adit. Alanditi id Oper. Pluton. T. III. p. d.

44쪽

εἰ γίγνοιτο. Certe Ivinus oportet sit, qui, p'strema Philosophi quid sibi velint, conjiciat, nisPlutarchi istorum pulcre recordetur: aenigmata enim alioqui & gryphi quidam erunt, tenebris obsepti densis, recteque adeo Plutarchus , cum

ejus rei conmemorationem adgrederetur, περὶ ου , inquiebat, Πλατων ηνιξοιτο, γεροψων etye 'ς Διονυσιον.

Non equidem nego, Platonem inter Sc Plutarchuin discordiae aliquid intercedere, quod tamen per leve est, neque hilum summae rei ossicit. Addamus ad superiora, Platonem videri semper volui s. se, dialogos, in quibus de Philosophia deque republica atque ejus legibus inter confabulantes actum suit, non sui ingenii sed Socratici foetus esse. Δια ταυτοι scribit Diony sio se) tyranno, πιο οτ'

γεγονοτ . Idem alibi repetit, neque hac Epistolae XIII. in parte illam scriptionis gloriam in Socratem derivare oblitus est, moris institutique sui pertinax. Sic de Cebete, γεγραμμέν' γάρ ἐςιν ta τοῖς

ὀν τω mi λογον. Jam si omnium consensio, ne illi libri conmentariique, qui scriptorum indolem & dictionis eorum habitum accurate reserunt; qui rebus, illorum aetate gestis, bene congruunt, quique post longissima in hominum memoriam illis, unde venisse creduntur, doctis a viris addicti & pro . prii saepe sunt traditi, atque ea praeterea conti nent omnia, quae pluribus ab hinc seculis in illis in

veniri posse proditum suit, quid ultra de hac Pla tisis Epistola XIII. haerebimus dubii atque ancipites

45쪽

P. WESSELINGII EPISTOLA

cipites λ A me quidem hacterius in medium proinducta & collata haud dissiculter inpetraverunt, ut non minus legitimam, quam reliquas ad Dionysium datas, arbitrer. Atque haec dum meditor Rapud animum iterum iterumque revolvo , ultro me suspicio incessit, quam te, Vir doctissime, celare incoepti ratio non patitur: Videlicet non unam. hanc olim epistolam fuisse, sed duas; utramque illis partibus absolvi, quas superius ordi. nis in hac disquisitione servandi caussa finivi. PIaronem quatuor epistolis cum Dionysio juniore variis de rebus sermones miscuisse apud I Diogenem ita docet, ut dubio res sit libera. Haec si valeat suborta mihi opinio, earum nulla intercidit, numerusque, quem vetusu auctorea nobis designarunt, rotundus justusque est. Plutam cujus auxiliaribus copiis toties conmodissime usus sui, rursus in aciem produco. -ο Πλατων h),

dem optimi scriptoris, nisi me omnia fallunt, noe raeter alia conmonstrant, Platonem litteras He-iconi Mathematico, domo Cyziceno, conmendatitias ad Dionysium tradidisse, quibus extremis adscripta suerit egregia & notabilis de homine, in utramque partem mobili & versatili animante, sententia. . Haec vero belle in priorem Epistolae XlIl. partem conpetere, unasque adeo &integras misse quondam litteras, cur operosius declarem Unusquisque sine monitore animadvertit, Helico

46쪽

ni in manus fuisse datam, Dionysio perserendam,

illiusque in fine ea nunc quoque omnia conspici, quae in extima Plutarchi animum de homine exarata consignataque adverterunt. Itaque consequens esse videtur, ut pars altera aliam olim EpN stolam absolverit. Quam rem ipsa. modo cum cura consideretur, dubiam non sinet. Qui enim eam Dionysio tradendam accepit, Helico non est,

Λεπτινου quibus b) gemina hac parte Epistolae XIII. conplura. Leptinen certe ita Dionysii in gryiam insinuat Philosophus,, ut, collaudata hominis facilitate atque humanitate, dignissimum

censeat, qui pecuniam ab eo auferat locupletiorque domum redeat. Huc si adjunxeris, materiam litterarum longe longeque aliam ac partis esse superioris, non certe tibi, Vir Praestantissime, absur'dus videbor, si Plutarchi in judicio acquiescens decimam tertiam Epistolam in duas dissecuero, dc utramque Platoni, uti fas & aequum postulant, restituero. Superest, ut parum operae ad ordinem conseram tempusque constituendum, quo quatuor Platonis ad Dionysium Epistolae datae olim t: missaeque sunt, idque ea propter, ut in posterum res expeditior & magis in vado sit. Equidem primam omnium multis de caussis eam existimo, quae partem priorem Epistolae XIII. conplectitur. Scripta est non multo post alterum Philosophi ex Sicilia reditum, cum ipse & Tyrannus in bona adhuc es sent gratia, adeoque circa annum Olympiadis CHI. quartum. Nihil sane hic querelarum obvium, nubiumque doloris indicium litterae praeserunt. Con

mea . Vid. p. 26 . 363, T. Iu Oper. Plas.

47쪽

mendant praeterea Heliconem Tyranno de meliore nota, quem tertio Platonis in insulam adventu,

sive si anno ii. Olympiadis Cl V. in Dionysii familiaritate sui , locuples auctor ) Plataicbus

est. Meminerunt etiam Archytae atque ejus in Siciliam ad Tyrannum itineris ; cui quidem Pythagoreo Philosophus Dionysii gratiam atque amicitiam prius conciliarat, quam ab illo in Graeciam digrederetur, eodem l) te ite . Plato ipse in et sm asseverat, sese in Graeciae fines reverso, Archytam ad Dionysium in Siciliam invisisse. Secuta hanc altera eit, quae postremam huc usque Epistolae XIII. partem conplexa terminavit, sub idem, quo prior, tempus exarata. Id ut opiner. ea mihi persuadent, quae de Dionis voluntate, si uxorem ejus Areten Dionysius alii nuptum traderet, occultius atque inpeditis verborum anfractibus n) perscribuntur: namque illa non longe post Philosophi patriam in urbem reditum usu Venisse, Plutarchus, scuti superius significavi, in

ambiguo esse minime permittit. Tertia ea est, quae in editis secundum nunc occupat locum, conposita anno 1. Olympiadis C lv. aut circa, adfuit certe Plato quum ea aestate sollemnes in Peloponneso ludi celebrarentur, criminatique ejus sunt inimici, conpluria tum in Dionysium per figuras atque asperius so) jacta praesente eo fuisse. Missa proinde post ludos, & illo sortasse tempore, quo Tyrannus blandissimis eum litteris in Sici- . hami

48쪽

IIam, etsi frustra sp) arcessebat. Quarta non alia est quam cui tertium editores inter Platonica locum finiverunt: dedit istam ad Dionysium, post. quam amicorum opera illius ex laqueis altera sese vice expedivisset, & salvus in Graeciam anno I. Olympiadis CV. qὶ revertisset: plena hinc suspicionum est di exprobrationum, quibus Tyranno Philosophus parem refert gratiam. Atque haeEquidem , si Dionysii, Dionis Platonisque res, uti oportet, digerantur, & suis singulae reddantur annis, obscuri nihil relinquent. In Diogene

Laertio, non utique in his cum cura versato r), isthaec mihi parum molesta sunt: adfirmat in Sicilia a periculo non afuisse Platonem, λ άναπει-

Haud enim exputare possum, unde Theotam sive Theondam, namque libri non constant sibi, in hoo theatrum collocarit. Theodotes Dionis & Platonis amicus , ob cujus familiaritatem Philosopho Tyrannus s) toties succensuit, mihi cognitissimus est. Theodotem quoque cum Dione in crimen esse raptum, ac si ambo deque libertate Siciliae reddenda, consilia iniissent , testem habeo st) Plutarchum. At hoc viderint alii. Tu vero, amicissime vir, promissa de Platone ac Platone non flagitabis amplius, opinioni tuaci parum sortasse responsura : nec sic tamen abibis, quin Corollario prius adspergeris; quod quidem

si tibi ingratum eveniet, recordare, quaeso, quin ues p III. p. III. B. uis'. p. 35o n. N PIul. Dion. p. 966. B.

49쪽

ties mecum de litterarum brevitate sis conq6estus. Dabitur autem haec, pace tua, opera ele-yantis ingenii matronae Probae Falconiae, cujus irgiliano Centoni praescribi video, ad Honorium Augustum, Theodosii Magni F. Arcadii Au-gMyti fratrem. Puto cum vero ea, sive ingenio Jtilii Roscii, a quo inscriptio Centoni est praeposita, seu scriptis e ratιcano schedis debeantur, vehementer pugnare. Non me fugit, viros eruditi

nis fama celeberrimos su), PQ . Fontaninum Ps. AD. Fabricium, pluresque alios a partibus Julii Roscii stare, Centonemque Honorio Aug. inscribere, jurene an injuria poematis initium declarabit: Romulidum ductor, clari lux altera solis, Eoi qui regna regis moderamine justo, Spes orbis fratrisque decus, dignare Marone Mutato in melius divinum agnoscere sensum,

Scribendum famulae quem jusserar --

Adloquitur matrona orientis Imperatorem, quoeego honore instructum fuisse Honorium inaudire minime memini. . Adfirmat Pusi. Fontaninias V.C. fateor, Honorius, inquiens s 3 , quando haec carmina scripta suerunt, jam in Oriente domina-hatur. tibi tamen salutatus non fuit Caesar ante an--m CCCXCIII. A cujus opinione de anno, quo Augustus est consalutatus, nihil dissentio. At Honorium, quamvis in Oriente ad id honoris escenderit fastigium, Orientis fuisse imperatorem unde cognoscitur, quisve veterum litteris confgnavit Z

50쪽

AD V. C. H. VENEMAΜ. 4 navit λ Quid porro, si ad Honorium Falconia

suuan Centonem tramisit, his fiet mest relegas, semesque diu, tradasque MINORI Arcadio, baec legat ille suo generi: haec tua semper

Aeeipiat , doceatque suos Augusa propogo.

Minorne frater Honorii Arcadius Z Id in opinionem venisse, debuit sane, doctissimo viro suspiceris : Inde eruistir , haec superioribus adnectit, Centones istos a Proba conscriptos jussu Arcadii junioris, cui ut legendi exhibeantur, eadempostularab Honorio IHaec relegas, servesque diu &c. Equidem id inde nullis tormentorum fidiculis eruere possum, Arcadiumque novi Honorio aetate & Λugustea dignitate haud paucis annis prio rem. Prosper Aquitanicus, si quid ambigui res habeat, tollet sa) penitissime. tionorius etiam

Theodosii MINOR Alius, Christiana religione ac

devotione praeditus, templa omnia - ecclesus contulit. Paret ergo, Centonis initium Honorio Augusto minime conpetere, salsamque ege inpactam illi a Julio Rostio inscriptionem. Ad quem itaque doctissima semina poema istud misit 8 Mihi quidem dubium nullum est, quin Theodosium, quae sa) Jac. V Perii, viri magni, animo opin

tio arrisit, verba conmonstrent. Is utique Orientis r) De Promissis. Praedictis. Dei Pan. m. Print .

SEARCH

MENU NAVIGATION