장음표시 사용
331쪽
gunt. Tertia indicat nous in in Helvetia detectam p. 29 . speciem tardui foliis lanceolatis, o texicaulibus, serraturis inso suo eis, capitulit triphyllis. LINN. Sp. Plant. n. 22. Quarta aliam cardus Aeolem concernit, cuius sy- p. 2 26. non ima adiiciuntur. Quinta disserit de Trifolii specie, p. 299.
me i to pari nis humi fusio, foliis serratis, g abris,
et vi Io. I AC. D'ANNONE EPsola ad I Q. p.3o I. H E N R. R E S P I N G E R u M , sententiam Cl. Auctoris explicat, quam habuit de pisciculis et vermibus 17sscirca Birsam in rivulis et paludibus repertis, quOrum figurae stimul depinguntur. Pisciculi ex goferos eorum genere sunt; vermis, in pisci' abdomine inclusus, Rd taeniarum genus pertinet, et simul cum ingestis, inprimis aquae haustu, hoc intrasse, minime vero Congenitus esse, videtur. Similem hic enarrat obsUruationem de foemina, ot condylomatibus vexata, et saepe eiusmodi taenias excernente, qua , intermisso haustu aquae ex fonte quodam, Ouulis t Oniarum reserto, mox ab utroque malo liberabatur. Tandem hic delineatur animalculum, a muliere taeniis laborante per aluum excretum, quod musicae, iunguis stagnantibus et locis imp*ris habitantis, simile deprehenditur et in ACHILLIS MI Eoi I Homolo enchrus, n0- p. 3O7.uum graminis gεnus. Est phalaridis spee. LIN N4 E Iet cognoscitur locustis simplicibus, hermaphroditis, elliptico- oblongis, compressis, Calyce nullo, Corolla bivalui, persistente, valvulis carinatis, staminibus tribus, pistillo breui, dystilo, semine uno. Radix fibrosa est, geniculata, plures protrudit culmos te' ret*s; soliorum vaginae sunt longissimae, ad intern in foliorum basiin terminatae membranulis breuissi
332쪽
mis, albidis, folia utrinque glabra, margino spinis rigidis obsito, floros paniculati, locustae caduea semen splendens, glabrum, subfuscum, insipidum.
P. 3IS. 26ὶ 1. H. LAMBERT. de pariationibus ultitud num a luna pendentibus. P. 337. 27) Io H. RUD LPHr T IN GERI Diariolumnoselogicum Bost. Anni i 39. Adiecta tabula no logica huius anni ostendit, ex aegris 27S variis mombis affectis, 16 aegrotos mansisse, a Periisse, ex 2IT conualuisso. P.SSI. 28 ΕΜ N. WEIs 13 obfirmationet de globulis sanguinis. Cl. Auctor hic primam tantum partem harum obseruationum nobis offert, quae globulossani corporis cum globulis diuersorum animalium comparatos considerat. Ii, qui micros copio duas globulorum sanguinis animalium species detexerunt, etiam animalia in duas classes distribuerunt; ad quarum primam, globulis sphaericaz figurae praeditam, hominem et quadrupedia pilosa, ad alteram, globulis oualis figurae instructam, animalia volatili pisces, amphibia et reptilia squamosa retulerunt, quamquam diuersitas globulorum, in utraque classe
Monnunquam Occurrens, saepe hanc diuisionem interrumpit.
e 3 . χ' Obseruationes thermometri in Sibyria, maximo
frigore saeuiente, factae a DELIS LE et communicatae ab ABR. GAGNEsIN. sen. Summum frigus, quod
333쪽
3 i) Obseruationes meteorologicor,factae Basileae p. 36s.
Elementa Physiologiae Corporis Humani. At Etore ALBERTO v. HALLER, Praeside Societatis Reg. Scient. Goexting. Sodali Acadd. g. Scient. Paris. Reg. Chir. Gall. Imper. Berolin. Sueci c. Bononiens . Rauar. Societ Scient. Britania. Ups M. Bol. Flori Helueta In Senatu supremo Bernensi Ducentum Vir . Tomus Quartus. Cerebrum. Nerui. Musculi. Lausannae, sumptibus Francisci Graior. I 762.
Laetamur seno, Ill. Auctorem in edendo operis physiologico indefesse pergere. Egregius hio liber, qui publicae utilitati destinatur omnino, multum quidem Ill. Aut ii in colligendis rebus, quare
ad saeculum I 8 usque innotuerunt, facessit negotium, musta tamen, inque Compendium contraesta, largitur, adeo, ut nobis, qui haecce legimus, et posteris, qui eadem legent, communem adterant utilitatem. Qui nune sub manibus nos his est, quartus tomus ex duobus libris Componitur, quorum ηprior, ordine decimus, cerebrum et neruos, po sterior, undegimus, musculos motumque animalem pertraetae. Multa sunt, diceremus cuncta, quavattentionem nostram merentur; sed liceat nobis eorum tantum epitomen tradere, quae Nostro propriassint, quaeque alii percepisse gestiunt. A cerebro initium capit Ill. Auctor, non a dura p. I. membrana: hanc enim a venis cerebri separare, istaS- quo ab arteriis diuellers, animus non sitit. In omnibus nimR-
334쪽
animalibus, quibus oculi sunt, cerebrum esse, neque hoc absque oculis in ullo animale reperiri, Noster asserit. In omnibus quadrupedibus cerebri ratio ad reliquum corpus maior est, quam in aliis, minor tamen in animalibus serocibus, et quorum vitaexmus maximos mulauios tempor les postulat, quibus ad praedam vincendam idonea redduntur. Nullum tamen quadrupedum hominem in ea re superati hominique gr*ndius quam bovi vel equo esse cerebrum, constati figuramque, cum mathematicorum figuris comp randam, cerebro in uniuersum tanto nullam este, in eo tamen elliptici aliquid deprehendi, autumat. P. II. Hactenus cerebri nomine et cerebellum simul intelligendum cupit sit. Auctor, nunc cerebrum pro-i prie dictum considerat, eamque portionem enCephali, quae orbitis incumbit in que ostium cuneisormium alas descendit et tentoriis innititur, cerebri nomine notam, cum dimidio ouo comparat, ita, ut anterior v*rtex aliqu*nto acutior, posterior obtusior sit. Membranis istud inuqluitur, quarum tamen vera una est, pia dicta, a qua differt arachnoidea, indolis cellulosae, nsutiquam pro exteriori lamina piae habenda. Haez, pia nimirum, firmior, verumque involucrum cerebri sistens, hanc nacta est utilitatem, ut mollissimum viscus contineat, firmet, Va seque ipsi undique suppeditet, eaque vasa ordinet et
r. 1 f. C0rpbri corticem glandulosum non est e, hoc
argumento Probat Noster, quod oelqrrima voluntatis imperia, et corporum, sentientes neruos longe a cerebro serientium, succedentes in anima repraesentationes, eiusmodi in neruis requirere videantur liquorem, qui celerrime neruos pergurrat. Totum autem vasculosum esse et ex arteriolis, venulis
335쪽
iis rubris et non rubris, et tenerrrima cellulosa tela, maximam partem constare, ex eo probat. quod
cortex uniformem cinereum et vitreum Colorem re
ferat, et iniectus liquor de cinerea ista substantia aliquam partem in rubra vasCula conuertat, ita, ut
Medullae sabricam obscuran, dicit 1il. Auctor, in p. 3 Q.
lineas tamen rectas lacertulaSque amare figurari, nec cellulosam, nec spongiosain, nec vesicularem etc. esse, monet. Ventriculos laterales cerebri imaginariam intercapedinem, neque vere cauam esse, dum animal vivit et sanum est, asserit, aquamve ventriculorum, ab arteriis secretam venisque resorptam, gelatinosam in morbis augeri concedit. Ventriculum tertium nihil nis contiguorum thalamorum limitem esse, neque cum anterioribus communicare, eiu3que
ostium anterius ad basin cranii ducere, docet, idque. quod infundibulum dicitur, cauum esse, dubitat. Glandulam pituitariam, nullius alterius glandulae similem pro cerebri appendice habet, neque ventripulorum aquam ad eam venire, eiusque utilitatem conspicuam non esse, putat. Cerebellum omnibus animalibus, exceptis in- p- 68- sectis, esse, id ipsum cerebro mollius, minus quam cerebrum hominique sere subnoncupium , ostendit, atque quartum ventriculum pro imaginaria ca-bitate, ut in cerebro, habet. Medulla oblongata, cotiiunctas cerebri et cere- p. 79. belli medullas habens, secundum Nostri sententiam, a medulla spinali separari non debet, nullo quippe euidente limite distincta, intusque corticalem naturam habet cum medulla striatim mistam. Quae hanc sequitur spinalis medulla in homine pro exigua cerebri appendice habenda est, neque totam dorsi longitudinem sequitur, sed circa primam aut secundam lumborum vertebram finitur, maximam' pM-
336쪽
partem medullaris, intus tamen, ubi fissura interior,
cinere e naturae. Inter primam et secundam vertebram lumborum et inter os sacrum in neruos abit, horumque collectio sub caudae equinae nomine nota est. In hac sede non raro aqvula est eiusdem generis cum perspirabili halitu, quam ex ventriculis cerebri collectam eo descendere poste, Noster autumat. Nunc duram matrem seorsim considerat Ill. Auctor, hanc ob rationem, quod diuersa a cerebro sigura sit,quod cranio multo accuratius, quam cerebro, adhaerescat, et venis, de Cerebro reducibus, vaginas PeeuliareS praebeat. A Membrana haec a medulla spinali laxe repletur, multoque magis amplum spatium inter membranae faciem exteriorem est, et inter ligamenta, quae columnam vertebrarum interiuS vestiunt. Quaerit inde Noster, utrum medulla in homine vivente turgidior, in mortuo in minus spatium se colligat; vel an vapore istud spatium unice
occupetur. Ex cellulosa tela intricata componitur, arteriaS venas que haben S, neruo S nullos. Exterior
eius lamina cranii perios eum est. Fibras de reliquo in dura matre esse, easque longitudinales exteriores, transuersales internas in homine Noster vidit, insimulque in dicta membrana veras glandulaS, duraS, rotundaS, alias verrucis similes, alias molles deprehendit. . Sanguinis, ad uniuersum caput fendentis, quantitas. si mensuretur, tertiam partem totius sanguinis ad istud ire, Noster ostendit, hancque rationem addit, quod liberior per id viscus ex arteriis in venas transitus sit, deinde autem, quod rami arteriosi cerebri molliores sint, quam usque alibi. Num autem sanguis, ad Cerebrum propulsus, a sanguine acteriae stortae descendentis plurimum differat, Ill. Auctor dubitas. Expeditum vero huius sanguiniS per Cerebrum circuitum, facilemque ex arteriis in sinus ve-
337쪽
nasque transitum esse, neque tamen in sinus rubras arterias patere, sed venas cum sinubus coniunctxsesse, s aluit; num vero sinus pulsu agitniatur, Noster in dubium vocat, hanc ob rationem, quod pertinacissime cranio adhaerescant, inque adulto ho-imine firmissimum os adnatum habeant, dilatationi re
Arteriis sanguineque arteriose considerato, vena- p. I rum nunc sinuumque cerebri tradit Noster historiam, quibus expositis motum sanguinis venosi ex ence-phaso declarat, et ostendit, sanguinem, ad sinum
sal cisormem et quartum delatum, in venas iugulares internas, externas et vertebrales tendere, sinusque occipitales anteriores et petros S inferiores in annulares vertebrarum, inqui' fossas iugulares sanguinem suum ducere, exque petroso superiori, cauernoso.
et circulari sinu sanguinem in plexum pterygoideum
venarum, a Veni S iugularibus natarum, derivari
posse, exque sinu occipitali posteriori sanguinem dissicilius in transuersum, lacilius vero in fossas iugulares venasue vertebraleS peruenire. Retrogradum autem venosi sanguiniS motum ex eb declarat, quod sanguis per venam iugularem manifesto in exspiratione repellatur, et contra caput adscendat, per inspirationem contra per eandem venam descendae et ad cor accedat. Cerebri praeterea motum ab arteriis, nec a dura matre, dependere, docet; hano enim ex fibris musculosis compositam non esse, negirritatam moueri, ostendit. Sinuum utilitatem exponens illi Auctor ea sententia est, refluxum sanguinis vens in nixu et inspiratione violintiori adeo frequentem- , nec statem sircisse receptaculi venosi robustoris, in quo sisnguis ad aliquam super solitam rerum copiam colligi posset, neque periculum facere rupti receptaculi. De vnsis cerebri lymphaticis demum addit, videri omnino lympham cerebri per venas m bras
338쪽
bras ad cor reuehi, nec pro dictis vasis testimonium
p. is Neruus in omnibus animalibus, quibus cerebrum est, reperiri, eosque ex medulla fac hos, in homine, quadrupedibus, agibus, piscibus et insectis summam alere similitudinem, Noster putat. Neruos deinde omnes cellulosa tela investiri, hancque cum arachnoidea cerebri continuari, duram vero cerebri membranam neruos, praeter Opticum, omnes continuo deserere, et robusta in illam atque albam vaginam, quae artuum potissimum truncos nerueOS obducit, euidenter ex cellulosis fibris constare, inque eiusmodi fila scalpello quoque dissolui,
docet. Qui porro in cellulosa hac tela continetur vapor, ab inuisibili illo neruorum spiritu distinguendus, Nostro ex arteriis halare, perquo morbos colligi posse, videtur. Nexuos praeterea ex Origlaesua ad fines vltimos simili modo ferri, arteriis magis plexuosos esse, inque foetu pro corpusculi proportione maximos, inque adulto minui posse, Noster autumat, neque hactenus neruos in dura, pia, et arachnoidea cerebri, cerebelli et medullae spinalis, in funiculo umbilieali dein, placenta, amnio et Chorio reperit, neque etiam in tendinis substantiam et ligamenta capsularia neruos immissos vidit. Fines autem neruorum in minimis ubique surculis esse, inque pulpam mollistimates resolui, statuit. De gangliis
demum notat, iis omnibus eandem sere naturam esse, inque est sede nerui, in qua plures rami Uniai tur es a qua plures sededant, ganglia Constanter reperiri, neque musculosam aut tendineam fabricam, adscriptam, per experimenta confirmari. p.ro 3. Haec in genere de ne ruis annotasse ipsi libuit, nune sigillatim nervos considerat, ita, ut plenam neruo rum historiam tradere Nostro animus non ellet, eos tamen, qui frequentissime cogniti citentur, secundum
339쪽
numerum, unice ex consuetudine receptum consideraret.
Progrediamur ad viui cerebri phaenomena, et au- pdiamus, quid sensus sit. Hic Nostro dicitur quaecunque mentis nostrae mutatio, quae ex corporis humani cum mente connexi contactu oritur. Id ita
que, quod tactum mutationem in anima producit, neruus est Cum autem absque neruis sensus non sit. et praeter hos plurima cellulosa tela, et ossea materies, et cartilaginea, et musculosa rep eriatur, multam partem corporis humani insensibilem esse, sequitur. Ossa igitur non sentire, medullam vero ob n eruos aliquos, perexiguos tamen, sentire posse, itidemque tendines absque sensu esse, vaginam tamen eo rum ob plurimos neruos, qui eo tendunt, sentire, solidis argumentis et experimentis Noster confirmat, insimulque experimentis contrariis obuiam it, et ad obiectiones respondet et ostendit, neruo S in experimentis laesos, et aduersarios ignitis bacillis et venenis chemicis ita liberaliter usos esse; ut ad alienas partes corporiS, ad cutem, ad carnes, ad neruos ea violentia peruenire posset. Praeterea et ligamenta, et capsulas articulares, et perios eum, et periCranium, aliasque membranas, pleuram nempe, perizardium, peritonaeum et mesenterium, corneamque oculi membranam absque sensu esse, viscera autem ob neruos, qui ea adeunt, parum sentire, reliquas Contra partes,ut musculos, et in quibus partibus tunicae fibris musculosis insignes sunt, sensu donatas esse, docet. His expositis, sensum in medullari nerui parte, non in inuolucris, quaerendum esse, idque ex perimentis probari, Ill. Auctor ostendit. Sensum
etiam in parte, quam externa corpora tangunt, non
esse, neruumque laesum, ligatum, resectum comprensum itidemque cerebrum compressum partis istius sen sum auferre, medullam spinalem compressam partium
340쪽
inferiorum sensum tollere, sensusque sedem in cerebro esse atque ad cerebrum per neruOS mandari, multis obseruationibus et experimentis Noster confirmat, neque tamen sensum in meningibus quaerendum, neque capitis dolorem, std quem prouο-cant Ill. Auctoris aduersarii. sensum hunc probare, eundemque alias causaS habere posse, experimentis itidem probat. Ad cerebri medullam Noster progreditur, hanC-que sentire, obseruationibus a praxi medica sumtis, propriisque experimentis egregie confirmat, et capitis dolores a varia cerebri labe, vulneribus et compressione oriri, ostendit. Negant quidem Ill. Auctoris aduersarii, medullam sentire, et ad experimenta prouocant; sed, si verum fatendum est, corticis quidem irritationes animal non sentire, et in nonnullis experimentis scalpellum inter cerebri gyros impulsum fuisse, ut medulla minime
laederetur, concedendum est, et profundius requiri vulnus, ut medulla oblongata, thalami, cerebri crura vel cerebellum laedantur, tuncque ab istis vulneribus dolores certo oriri, perpendendum est. Porro neruorum Ope exterorum corporum impressiones ad cerebrum deuehi, hasque in eo conseruari, ita, ut propriis in regionibus cerebri eaedem habitent, ex eo Noster probat, quod morbi cerebri id earum perennitatem tollunt, causisque sublatis, quae cerebrum vitiarunt, memoria restituitur. Num vero, ut morbi ostendere videntur, sensus atque mutatio, quae a sensu oritur, non ad cerebrum unicum, sed ad aliam etiam remotam corporis humani particulam defertur, cuius heruus cum partis astellae neruo utrinque cohaeret 8 Nonne in morbis doloris signa adparent, in alia ab ea parte, quae laesa fuerati Talia quidem symptomata medici per neruorum communicationes
