Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 783페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

explicare solent, et consensum aliquem neruorum vicinorum, dolorisque propagationes, a neruo laeso in alium peculiarem neruum desinitum, experimenta probant, in cerebro tamen eam Coniunctionem potius, quam in neruis, locum habere, ex ipso sensu, quem anima pergipit, quique nullus esset, nisi ad cerebrum impressio illa quaecunque dolorifica perueniret, Noster coniicit. Hactenus de sensu, qui per neruos exereetur, pes ad cerebrum venit, ibique animae repraesentatur, Ill. Auitor verba fecit; nunc etiam motus causam in musculis et uniuerso corpore ex cerebro per neruOS in eam partem, quae mouetur, derivari, per Obseruationes et experimenta demonstrat. In genere itaque, neruo quocunque irritato, musculum, quem neruus adit, contrahi, artumque suum aut flectere, aut extendere, aut alio quocunque modo mouere, OmneS-que pariter musculos, ad quos unus neruus distribui. tur,conuelli,notandum est. A neruis autem motum dependere, paralysis docet, quae post neruum disssectum obseruatur. Itidem hoc probant experimenta, cum medulla spinali aut cerebro instituta,ita, ut partibus his vel laesis vel irritatis conuulfio,vel compressis paralysis acgedat, malaque haee cestent, quam primum causa tolli potuerit. Sed fieri etiam solet, ut grauiores

neruorum irritationes aut remoto S aut uniuersos neruos in similium malorum consensum trahant, quod phaenomenon Noster ita explicat, ut ad Consensum attendere cupiat, in quem grauior in neruis irritatio cerebrum primo cieat, deinde in uniuersis musculis conuulsionem excitet. Quando autem nerui irritati conuulsionem faciant, etiam a cerebro separati, tunC motuS causam, quae per neruos demittitur, quaecunque ea sit, aliquamdiu in neruo, licet iste, a cerebro separatus, eam causam nuper non acceperit, integram et efficacem superesse, Noster autumat.

342쪽

p. 3 s. Ad cerebellum denique stecedens Ill. Auctor, quaerit primo, num ei prae cerebro et medulla spinali praerogatiua sit 8 Prostant quidem obseruationes laeso cerebello subitam illatam esse mortem, sed

contraria etiam experimenta opponi posse, lae laque cerebello aut corrupto vitam tamen superstitem fuisse, contra cerebro laeso mortem produci, notandum est. Ex cunctis his nunc colligit Noster, videri cerebellum et a cerebro hactenus parum differre, et graues in utrovis laesiones mortem inferre, leuiores in utroque tolerari, cerebrumque ad vitalia organa et sentientem Vim et mollentem mittere,

et ad partes, mentis arbitrio subiectas, cerebellum: medullae spinalis vero vulnera semper subito lethalia non esse, ostendit. Sub finem tandem huius sectionis exponit lil. Auctor, qui fiat, ut absque cerebro vivatur Z Sic obseruationes ostendunt, et in secta, et quadrupeda frigidi sanguinis resecto capito vivere, in animalibus Calidi sanguinis rariora quidem esse experimenta, aliqua tamen et foetuum adeo occurrere exempla, aut Omnino aCephalorum, aut

quibus, cranio deleto, cutis cum dura membrana cerebri continuatur, et quibuS aut nullum, aut exile valde in cranio cerebrum superest. Ad haec nunc respondet, dicitque, in insectis sensationum sedem et motuS neruosi scaturiginem non unice in cerebro esse, quique absque Cerebro et Capite vixerint, omnes foetus fuisse, et plerisque medullae etiam spinalis tantum, quantum sussicere posset. aut, cum cerebrum nullum esse legatur, adfuisse et loco tam

tum motum.

p.3 7- Quae ab Ill. Auctore huc usque exposita sunt,

sensuum quidem fide affirmantur, nisi in experimentis erratum fuerit, nunc ad alia progreditur, quoqxum pars minima, ut Noster ait, sensibus patet, reliquam

343쪽

quam ex collectis undique probabilibus argumentis eruere Ῥ0rtet, quorum tanta si vis, in n0bir quidem spem fa-- ciat Veri, uou ea uero confantis, ut ad alium conuincendum flus at. Quaestio nimirum est, quid sit in ner uis suscipiendis ambientium corporum impressionibus motuique perferendo aptum Z Primo igitur variorum sententias, a veritate aborrantes perpendit, et egregia argumenta opponit, tanta omnino vi, ut nihil valde firmum in iisdem superesse videatur. Sic per membranas sensuS minime perferri neque per olidam neruorum naturam v. g. tensionem, Oscillationem cet. eosdem vehi ostendit, neruorumque actionem chordarum oscillantium naturam non sequi, sensumque dscendere, et motum descendere, nec contrarium obseruari, docet. Quid vero, num

sensus motusque a fluido dependeant Z Multi sano hanc de spiritu doctrinam impugnare annisi sunt, va-1iaque argumenta protuler l, ex quibus alia facillime thbelai tantur, alia, grauiora quidem, ita tamenal ostro invertuntur, ut ultro vim contra doctrinam de spiritibus habere vix videantur. Fluidum itaque neruis inesse, cum Nostro statuendum est; requiritur autem, ut istud sit mobilissimum, absque cordis potestate tamen in motum ductum, dein fluidissi-imum Vt celerrimo motu fungatur, porro tenuissimum, ut minimos, nullo micros copio inueniendos tubulos perfluat, ita tamen , ut cum ii C tenuitate talis ad neruum adhaesio sit, ut neruo contineatur, neque ante absolutum munus neruum deserat. Tamdem etiam requiritur, ut nullus in eo excitatus et ubuidus sapor, aut odor. aut color, aut calor, aut alia quaecunque qualitas sit, quae sensus nostros vehementor sextat. Atqui haseo dotes qui perpenderit, fluidum istud nec aqueum albuminosum, nee spiri- tuosum, aut acidum. aut sulphureum esse p0sse, per'. stipiet. Sed nequq aqrsum videtur, si quidem. aor

344쪽

ea subsilitate non est, ut facile minimos tubulos animati corpori S subeat, aut transeat absque impedimento praeterea absque periculo in tenerrimos tui, Ios recipi non posset, quin nerueam naturam destruat, eamque reddat durissimam. Porro nec aethereum est, siquidem aether, Omnia corpora per-

Uaden S, neruis nec contineri, nec a vinculo moram

pati potest. Neque etiam igneum est, siquidem

ignis ex neruis, nullo pariete coercibilis, se in partes circumfusas diffunderet, donec eae pariter cum neruo calerent, pariter hinc fluido igneo replerentur. Neque demum electricum est; siquidem electrica materies ex ea sede, in qua abundat, in alteram, in qua parcius continetur, summo impetu ruit; quod vero de neruis diei nequit, quippe qui impari eiusmodi materiae copia repleti esse non possunt. Pra

terea OmniS materia animalis per communicationem

electricam naturam accipit; quare fieret, ut, si V g. neruus ischiadicus aut musculus plenus esset et ei frica materie, materies haec undique se in circumpositum adipem vicinosque musculos disiunderet, donec aequilibrium natum suerit. Quaenam nunc spirituum materies 3 Eam forte ex rei fore illo stirpium spiritu constare, augmentum spiritus nostri ab illo, sensuum acumen intensum, imaginatio vividior Dicta, vireSque musculorum increscentes, demum nimis excitati motus ipsique sensus, per foetentes halitus compescendi, suadent. Ex animali etiam materie eam constare, in summam tamen subtilitatem evecta, ex eo Noster probat, quod vires musculorum ab .a potissimum dependeant, hominesque viribus fractia valido cibo musculorum usum et robur recupe'Tent: utramque tamen materiem in tantam raritatem

expansam esse debere, ut nostros sensus non feriant.

Ill. Auchor monet. Fistulosas hinc fibras nerueas esse, Noster putat, idque ex eo declarat, quod li- uoris, ex cibo Potuque nati, et aethere, aut electrica ,

345쪽

ctrica materie, aut aere crassioris motus per liberum tubulum magis, quam per spongium expeditior sit;

cumque neruea medulla cum cerebri medulla continuetur fibraeque nerueae cum medullae fibris, ner-ueaque medulla ex vasculis fiat, hinc et cerebri medullam eiusdem indolis esse, fistulasque medullae ab arteriis ultimis, in medullam se figentibus, continuari, ob summam analogiam arbitratur. Duplicem motum in hoc liquore esse , Noster p. 38 . statuit; alterum, a corde impressum, utique lentum, quo in foetu, homine dormiente. inque neruiS, quorum ossicio nunc anima non utitur, a Cerebro ad neruorum fines tendunt spiritus; alterUm Vero, rapidissimum, ab obiectis sensus serientibus, aut ab

anima,motum muscularem volente. Ex hiS autem,neruos ab arteriis corticis cerebri suum habere spiritum, Noster colligit, animales autem et vitales diuersos non videri, et cerebellum sensationeS percipere, et Cerebrum ad vitales motus spirituS mittere, neque etiam diuersos spiritus sensorios et motorios esse, sed neruos e0Sdem,qui v. c. digitorum pulpam sensorii adeunti et musculos digitorum ad motum incitare, ostentit. De sede animae haec habet Noster: Cum me p. 392. dulla cerebri sensus sedes sit et causam motus musculorum generet, et sensorium commune sit, in quo

omnes sensus exerce*ntur, et unde omneS motus

muscular S oriantur, qui per neruos cientur, id ergo sensorium tam late patens esse, quam cerebri et cerebelli medullam, ex Nostri sententia sequitur, hinc ibi animae sedem esse, statuendum est. Ex his nunc colligendum est, non dispersum esse per uniuersum corpus sensorium commune, nec debere angustiorem animae sisdem poni, quam sit coniun- Ela omnium neruorum origo, neque etiam diuersas diuersarum animae functionum p rouincias esse,neque cerebri cuidam particulae, aut cerebro seorsim, aut

346쪽

peculiariter cerebello propriam aliquam utilitasem, quae a communi totius encephali utilitate differat, adsignare. Quod tandem ad utilitatem funieulorum transuersorum aut rectorum attinet, CommuniS harum Coniunctionum ea Nostro videtur, ut sana cerebri pars suppetias ferat morbosas, et ad neruo S, qUOrum propria regio obstructa est, alias fistulas integras a partibus non laesis adducere possiti Uentriculorum autem utilitatem in eo Noster ponit, ut pia mater ad medullam adhaereat, et ex hac vascula in medullam breuiora dentur; gyrosque dein ob hanc causam factos esse, ut corticis copia, et piae matris superfi-

Cies, et vasorum numeruS, quae Corticem subeunt, ideoque fibrarum medullarium nUmerVS, qU32 R Ce-

Tebro generantur, augeretur. Tandem, quo spiritus abeant uniuersi. ardua Ill. Auctori quaestio est; parS tamen eorundem resorberi, et aliqua per cutem exhalare, ei videtur. . Haec de cerebro et nbruis: nuno cum IlL Auctore muscul os et motum animalem Consideremus. Fibra muscularis Nostro tenuissima undique sui similis, non valde longa, et non nisi paucis in exemplis ramosa est, rugasque interdum, sed non constanter, in fibris esse, hasque fecisse, ut fibra musculorum intorta aut spiralis nonnunquam visa sit, perhibet. Minimum vero filum nec cellulosae neo vasculosae fabricae esse , solidam autem fibram non

sine poris illis qui in omni etiam lidissimo corpore

supersunt, videri plus virium promittere, autumat ast in musculo collulosam telam una cum adipe reperiri filaque cellulosa si bris musculosis stabilitatem

cum mobilitate coniunctam praestare, monet. Praeterea et arterias, et venas, et vasa lymphatica, et nervos musculis inesse, hos tamen per minima fila non

347쪽

diuidi, ostendit, idque ex eo probat. quod fibramusculosa contractilem vim, a neruis absentem, et

irritabilem suam naturam propriam habeat, quando ligatus alioue modo de struictus fuerit. Tendipo plerosque musculos instructOS esse, nul p. rQlas vero fibras tendineas in musculis, qui ossi non

committuntur , reperiri, cum Nostro statuendum . est . fibramque tendineam in uniuersum similem rubrae fibrae esse, multo tamen duriorem, firmiorem, et tenagiorem, perinde rugosam adparere. plicis quo

interdum intercipi, ostendit. Singula insuper filamenta tendinis ad vicina sibi et similia fila undiquo

celluloso textu reuinciri, raro adipem in hominis

tendinibus este, artorias vorO et venas, pauciores tamen, quam in mus Culo reperiri, neruos autem

nullos esse, I l. Auictor probat. Extremi tendinum fines, quin ex peri Osteo proueniant, fibraeque tendineae minimae in pleuram cutemue hominis inserantur Nostro dubium nullum est, continuas tamen cum earnsis esse, dubitat, hozque argumento utitur, quod fibra carnea neruos accipiat et irritabilis sit, fibra tendinea vero neruum non aeCipiat, nequSirritabili vi instruita reperiatur. Variis tamen mOdis tendines cum musculis coniungi, aliosque eum Mausculis mixtos ex ossibus prouenire, aliOS pennarum modo cum musculis Concres zere, aliosque alio modo uniri, Concedit. Progredimur ad motus musculorum phadHO P mena. Late patens in animali aeque ac vegetabili regno vis contrastilis in uniuersum Goliaesionis causa

Nostro esse videtur , cui tamen potestati sua etiam m en sura est, ita ut, si fibra ultra eam produzaturi dem subito nulla sit, viribusque distrahentibus cadat. Nullam forte partem corporis humani penitus huius potestatis expertem esse , manifestissimam ta- men in musculis, Nostri sententia est: contractio-

348쪽

nem etiam, qua fibra animalis perpetuo in vivo animali ad breuitatem adspirat, in cadauere, sed humecto superesso, cum siccitate vero evanescere, ostendit, eius que contractionis mensura Nostro spatium est, quod fibra, a suis sodalibus separata, pe

currit, ut breuior fiat. Caeterum hanc vim cum vita nihil commune habere, eamque per venena chemica et frigus demonstrari, bsque alterna tamen laxatione peragi, Noster autumat.

P. 6. Desuriptam hactenus potestatem omnes animati corporis particulas lictere, ossibus forte, dentibusque exceptis et pulpa encephali, quae vero sequitur acrior vis, eam musculis solis propriam esse. Ill. Auctor innuit, vix tamen musculi perpetuo alternis vicibus, ut quidam putarunt, laxari Nostro videntur. Solet autem, ut Ill. Auctor ostendit, haee vis viva stimulo quocunque excitari, soletque ea a vi illa mortua, modo des Cripta, differre, eademquo in separato a reliquo c0F0rφ mulauio Obseruatur, acriorque visa fuit a morte, quam quidem dum animal vivebat. Verum vir que potestas sede sua insigniter differre Nostro videtur, ita, ut vis contractilis mortua fibrae nim ii omni communis, vis viva vero musculo propria sit. De reliquo cum facultate sentiendi eadem non est, siquidem plurimae partes sentiunt, quae non sunt irritabiles, ut princeps

neruuS, ali eque, Ut cor, ad motum aptissimae, obtuse sentiunt. Praeterest acerrima vi contractili cientur animalia, quae et capite et neruis destituuntur, dein causa, quae vim sentientem in nervo tollit, vim contractilem non destruit, quae tamen tollitur a causis , quae sensum non auferunt. HanC vim contractilem irritabilitatem dici, Ill Auctor monet, ita, Vt omnem fibram musculosam irritabilem,et contra,quod irritabile est. fibram musculosam pronunciet. Separathutem irritabilem naturam a vi mortua, a vi neruosa et

349쪽

ab animae potestate. Ab est motum cordis et infestinorum irritabilem naturam unice pendere, eamque vim perpetuo adesse, et saepe nullo noto stimulo ex- . terno indigam in motum erumpere, a stimulo tamen, quoties quieuerit, facillime reuocari, docet Vetusto irritabilitatis vocabulo usus est, istam tamen vim instum potius seu propriam musculi dicere mauult. In glutine hanc vim residere, dudum notauit: omnem enim fibram ex terra et glutine componi, considerandum offert. Caeterum hanc vim in embryone, qui materno ouo continetur, quasi dormire, cieri inde et excitari, in Congeptu a spe mate masculo irritatam, dein augeri alimento et ipso robore vitae, atque certo cum gradu firmitatis conualescere, minora vero magiS, quam maiora

animalia irritabilia esse, ostendit. Varii praeterea, ex Nostri sententia, sunt irritabilitatis gradus, aliiS-que hominibus ingenium magis irritabile esse videtur, aliis minus. Inde etiam et diuersorum temperamentorum causse praeeipua dependet. Sic aptitudo, inquit Noster, ad recipiendar vehementes sensuum impressones, cum robore musculose coniuncta, Uidetur cho*ricum temperamentum secere. Aptitudo eadem, sed cum fibra debili, temperamentum hypockon riscum et hytericum facit. Minor ad c9mmoti9nes comporis et animi facilitas cum robore fa uineum te eramentum, cum fibra debili, phlegmaticum vitetur consituere. Fatetur tamen, cuique homini m yec βα- rem in natum irritabili cum neruos hsematis mobilitate combinationem esse. Tandem et notandum est, irritationem a fibra ad fibram propagari, huneque consensum vel per neruos vel per eellulosam telam videri obtinere. Ab insita hac vi diuersam dicit Noster vim neruosam, a motu musculi non remouendam, per neruos a cerebro in musculos aduenientem, ita, ut haec cum vita pereat, neque in φη, Vt

350쪽

in irritabili vi, perpetuitas adsit. Vno verbo, inquit Ill. Auctor, vir inyita in musiculis habitas et artur constituit in aequilibrium: vis neruosa non agit, nis imperante Noluntate, nequct anima eius conatus rictu eis conscia .quem edit Nolano motum.. 7o. Expositis his phaenomena huius motus explicat Ill. Auctor, quae breuissimis nos nunc tangimuS. Fibrae musculi, ut Noster ostendit, tremunt et trahuntur , dumque id fit, rugae in iis et quasi plicas adparent; musculi dein fibrae et lacerti, et musculi

ex lacertis compositi, dum agunt, breui OreS GUM dunt, finesque, ad qu0S adnascuntur, ad se inuicem aecedunt. Porro musculus agens tumet, nec pallet, sed colorem suum immutatum conseruat, nec etiam in actione sua volumine augetur. Tendo nihil patitur, nisi quod trahentibus carnibus obsequatur, et ad eum finem musculi accedat ad quem caro accedit. UO-luntatis imperio vique neruea, in operando desinente, in mus Culo oorum omnium Contraria fiunt, quao sunt in conti stilione: summaque celeritas mus gulosae confractioniS ea est, ut multo minus, quam tertio minuto ad contractionem egeas. Quod ad robur contrachionis musculosae pertinet, id sane accurate determinari nequit, siquidem magna et rari exempli dantur hominum et bestiarum robora, ita tamen, ut sint certae vires uniuS paUCorumue musculorum. Porro quoque notandum est, musculos

toti suae vi aequalem effectum non sortiri, idquo quidem i) ob insertionem, quae prope hyPO-mochlion est; a) ob angulum, ad quem musculus ossi adaptatur, rei ho multo minorem; 3ὶ ob inclinationem fibrarum ad tendinem; ob firmitutem praestandam vecti; s) ob id demum, quod multi musculi longi ultra dugs, etiam ultra tros articulationes incedant, ut flexor digitorum sublimis. 4'S. Virm musculi impensrus ex viribus efficacibus erupndas uise, Noster autumat, viriumque essicacium

SEARCH

MENU NAVIGATION