장음표시 사용
671쪽
germen ad maturitatem peruenit, quadriloculare fit, et multa ouasa cylindrica uno extremo magis globosa in se continet semina. Vnius vero eiuS de
que florum spicae, corollae superiores pleraeque paullulum discrepant. non solum enim angustiores sunt, sed quoque limbum sexfidum tantum habent.
ratione sexus, ad hecandrias monogyniaS LINNA EX Pertinent, et germine triloculari gaudent. Nullus in floribus obseruatur odor. Corollae quando exarescere incipiunt, se claudunt, et germen magi', magisque intumescens in se continent. Capsulae seminales maturae magnae inflatae tria lares, et trito-culares , quavis ala ex duabus voluis constantes, semen unicum viplurimum nigricans includunt, quod valuis sponte hiantibus, firmiter annexum manet.
Callam foliis cordatis, spatha plana, undiquo P. λ. hermaphrodito recenset, quae cum Calla aethiopiza multam quidem analogiam habet, sed folia minus longa, spatha alba, minor vero et planior, et in spadice hermaphrodito stigmata ubtusa susca. In Polygono floribus octandris tryginis racemo- P. 6. sis , quod Fagopyrum Orientale ramosum et multi. florum Persicariae folio est, ope micros copii inter corollam et germen, octo nectaria granulata, lutea
In Plumbaginis calice plures glandulas nitidas p. 9. petiolatas detexit. Limonium orientale plantaginis solio corollam P. habet, cuius petata basi tantum alba sunt, limbus
Vero e purpureo violaceus. Quapropter a descriptione et icone AMMANNI et G MEL IN I aliquantum discrepat. In Sideriti de salutae vel lauendulae folio flore p. 92.
albo HEIS TERI, obseruauit, plenos interdum Occurrere flosculos, reliquis intermixtos. Filamentorum scilicet loco et styli a sunt quatuor vel
672쪽
quinque. Laciniae corollae inferiores et minores, cochleatae, lacerae, quibus antherae lateraliter adhaerent. Quod unicum in labiatis exemplum esse
P. 98. Polymorpha HEISTεR I, quae plerumque absque corolla conspicua perfecta et matura foecunda semina copi 'se fert, an . 17S9 flores coeruleos satis magnos, cum Isone et descriptione Dilleniana conuenientes exhibuit.
p. 194. Nouam Amaranthi speciem deseribit, cuius a titudo vix pedem assequitur. Caules procumbentes, rubentes. Folia alterna bliti vel maioranae. Flosculi ad alas foliorum conglomerati, albi, peri' tapetali, petatis ovatis, medio linea longitudinali inscriptis, patulis. Masculi minores, marces Centes, tribus albis filamentis et antheris praediti. Stili
semininorum tres. Germen Ouarum. P. II o. Peloriam LiNNAEI, varietatem tantum Linariae esse, in prima editione Cl. Auctor monuit. Hoc suum aisertum nunC ex eo probat, quod in iisdem saepe caulibus et ramis eiusdem plantae plures flores sint Linariae, unus tantum et alter Peloriae, quintuplici appendice, calcaris instar, seu necta. xio praeditus. Immo ex iis floribus, qui vere characterenti Linariae exprimunt, quidam non raro duplici calcare sunt instructi. p.28 r. Napaea dioica L INNAEI, simplieem ssorem
conglomeratum ostendit. Conuenit reliquum cuna LINNAEI descriptione, hac cum differentia, quod inter plures flores tantum masculos, in eodem exemplari flos unus et alter occurrerit, octo stilis albis, distinctis, supra stamina multum eminentibuS, praeditus, qui vero aeque parum ac reliqui adhuc semina tulerunt. An. IJS9 omnes fere flores hermaphroditici erant, sed antherae steriles, marcidae. In
673쪽
In Urticae specie obseruauit Cl Auctor pei plm p. 366.
res annos , masculos tantum foreS. An. I 762 vero
in eadem planta tam masculi, tam feminei flores apparuerunt, semina persecta producentes. Inter arbores unam oleae speciem sylvestrem p.387 Elaeagrum dictam describit, in qua tantam florum inconstantiam obseruauit, ut in nulla alia planta talem se vidisse testetur. Non solum enim in eadem arbore, sed etiam in eodem ramo, modo quadrifidos, modo quinquefid0s, sexfidos, octo fidos inuenit flores, et stamina modo η , modo S, 6, 7, 8. In fundo floris nec arium globosum, apice quadrifidum,
Nomina generica a Cl. HKIsTERO plantis imposita, nuper iam iam recensuimus '). Quae ergo in noua hac editione accesserunt plantae, harum no
mina Heisteriana nunC enarremuS.
674쪽
A Dissertation ora the Use of Sea water in the Diseases of the Glands. Particularly the Scurvri Iaundince, Κings-Evit, Leprosy and the glandular Consumption. Translated froin the Latin of RICHARD RUS SEL, M. D. To whicli is added a Translation os Dr. SPE E D S Commentary on Sea water. Assis an Account of the Nature, Properties and Uses of ali the remari able Mineral -- ters in Great Britain. By an eminent Physician. The fourth Edition, revised and corrected. London Printed sor M. Ooeen, s 76O. 8. PL IS. tab. aen. I.
RICHARDI RUS SEL, M. D. Dissertatio devsiuaquae marinae in morbis glandularum, praecipue in scorbulo, i stero, scrophula, lepra et tabe glandulari, translata ex latino sermone in Anglicum. Cui addita est traduistio Doctoris syEED Commentarii de aqua marina. Accedit Tra status de natura, proprietatibus et Usu praecipuarum aquarum mineralium Magnae Britanniae. Audiore quodam Medico excellente. ri
In hoc libello tria continentur opuscula. Ρrimum facit Cl. Rus se L Dissertatis de Tabe gland ori,qua.
675쪽
quae I 7 o e. theatro Meuoniano prodiit, e latino sermone in anglicum translata. Huius recensionem in nostris iam dedimus fusi ementis ' , ad quae B. L. ablegamus. Alterum est Cl. S P E S D Gmmeu- P. I S. tarius de aqua marina itidem ex latino in anglicum sermonem traductus, cuius latinum exemplar nondum vidimuS. Tria praemittit Cl. Auctor experimenta, quibus naturam aquae marinae exponere, eiusque partes constituentes detegere contendit. Sum sit scilicet aquam non solum diuersis littoribus, sed etiam diuerso fluxus nempe.et refluxus tempore haustam, quam evaporationi lentae exposuit, et materiam remanem tem non diuersam, nisi ad pondus, quod in aqua, tempore refluxus hausta, decem granis minus fuit, inuenit. Color huius materiae est albidus, flavescens.
sapor vero subamarus, salinus. Massa autem ipsa constat ex sale et terra sabulosa, quae quam diu adliuo mixta est, impedit consectionem salis in crystallos. Ex residuo liquore flavescente, quem quondam Cl. MorpMANN us lixivium salis adpellauit, more debito tractato, parantur crystalli prismaticae, quae denuo solutae, in crystallos redactae, praebent, secundum Cl. Auctorem, salem catharticum, E fomdictum, quem additione alius adhuc salis parari Cel. Η o P P M A N N u S adfirmauit. Adsert etiam Cl. Au-p. I 8.ctor in nota textui adiecta, se in salinis, ad Nouum stellum Neincasis sitis, percepiliis, salem ammoniacum posse parari ex partibus tribus urinae, et parte una lixivit salis bene mixtis, et in alieno plumbeo per 8 horas seruatis, donec sermen tent: quo facto masia mixta ad siccitatem evaporatur, et lege
artis igne eleuatur, seu, Ut chemici loquuntur, sublimatur. Praeter ea asserit, aquam marinam componi' vid Decad. primae Supplement. II. P. a s- Tom. XL. Para IV. V v
676쪽
poni ex sale communi, qui siccet et obstruas potius
corpora; et ex sale amaro, qui diuretica et cathar- tica gaudeat indole, hinc obstructiones reserat. Ex vltinio enim hoc sale, quem abundare in aqua marina censet, huius virtutem non solum purgandi per aluum et urinam, sed etiam soluendi obstruelio. nes derivat. Interim cautos esse omnes monet in usu aquae marinae, praecipue eos, qui calidae sunt naturae. Securius autem hanc possunt bibere ii, qui phlegmaticae, ut aiunt, sunt constitutionis. His roborat ventriculum, eique restituit suum calorem, amissamque reddit appetentiam. Praeterea taxat Cl. Auctoreos medicos , qui omnes aegrotos, quibus usum aquae marinae siue externum, siue internum, praetcribunt, sine discrimine purgant, quum aqua marina, ob salem suum amarum, iam vi purgante gaudeat: quae reprehensio etiam illos ex nostris medicis attentos cautoSque reddere deberet, qui omnibus suis aegrotis, quos ad aquas
medicatas destinant, indistincte alui purgationes
exhibent. Balneorum quoque vis, ex aqua marina par torum; multum augetur ab illo sale amaro cathartico, quo balnea saturata sunt, et quem Cel. FLOYEst verum nitrum veterum fuisse censet. Sequitur nunz catal0gus morborum, in quibus aquae marinae usus tam internu S, quam externus
salutaris fuit. In horum numero praecipui furit scrophula, scorbutus, paralysis, epilepsia, scabie
lepra sicca, rheumatismus, morsus canis rabidi et calculus. Haz occasione Cl. Auctor ipse fatetur, usum ma inae aquae in memoratis morbis non esse inuentionem recentiorum medicorum , sed eum priseis medicis iam notum fuisse, quod locis quibusdam, ex veteribus allatis, probat medicis scriptoribus. Quemadmodum et hoc mὼnet, aquam mar,
677쪽
nam minime esse considerandam tanquam remedium uniuersale, quod panaceam vulgo vo Cant, sed omnino opus esse, ut bene ante inquiratur in naturam morbi atque aegroti, quam praescribatur. De reliquo usui externo aquae marinae, seu balneis, ex huc paratis, plus tribuit, quam Visei interno: quare, si in quibusdam morbis opus, Ut Corpus purgetur, Cl. Auctoris parum interest, Vtrum hOC aqua marina efficiatur, an alio apto remedio purgante. De libello Cl. Rus SEL, quem de aqua marina edidit.
iudicas, illum nimis attribuisse in quibusdam morbis
usui interno aquae marinae, quum plus eum esse cisse credit reliquis remediis, inter usum aquae marinae adhibitis, quam usu ipso interno huius aquae. Hinc durante cura, cum aqua marina instituenda, ab omnibus aliis medicamentis, si morbus fert, potius absti nes, ut eo certior fiat in cognitione su a,
num aliquid, an parum, vel nihil in hoc vel illo morbo aqua marina effecerit Z in quo Cl. Auchori libenter assentimur. Hunc commentarium excipit ultimum opusculum de natura, proprietatibus et usu medico aquarum mineralium, in diuersis locis I agnae Britanniae prosilientium. Est autem totus libellus nil aliud
quam cataloguS, vel potius nomenclator octoginta et septem diuersorum fontium medieatorum, quorum plurima ne quidem nomina ad nostras peruonere aures. Quilibet, qui numerum aquarum Paucis his pagellis pertractatarum perpendit, ipse facile iudicare poterit, Ct Auctorem parum dicere potuisse. Hoc tamen ab eo exspectauimus, ut nobis saltem notissimos indicaret auctores, qui de hac vel illa aqua, quam persequitur, scripserunt: sed vix unum vel alterum horum scriptorum apud Nostrum legitur nomon, quum tamen Magna Britannia, ut V v a ex
678쪽
ex nostris ipsis patet Commentariis, excellentissimos, habuit aquarum mineralium scrutatores. His praemissis, ex copisso illo numero aquarUmmedicatarum eas tantum eligemus, quae in terris nostris notae atque auditae suere, reliquas tanquam obscuras praetereunteS.
Prima et celebratissima est aqua Bri Iolien D. Ad tepidas haec pertinet aquas: Omnique Caret odore, albido tamen gaudet colore, qui eadem perit proqPortione, qua aqua defrigescit. eongius Anglicus huius aquae ad vulgarem modum, igne scilicet aperto, evaporatae Continet 3 grana; in vase vitreo autem, quod retortam vulgo vocant, 36 grana ma teriae, ex sale et terra calcaria compositae. Salvite separatus neutrius videtur naturas: cum acidiSenim non effervescit; terra vero contra cum iisdem fermentat, et coctione fit calx. Ratio terrae COntentae ad salem fuit in quibusdam experimentis ut IS ad ii ; in aliis ut 13 ad II. P. I so. Aqua Brytotiensis specifice, ut aiunt, leuior est aqua Bathoniensi, hinc etiam virtute differt. Bathoniensis enim attenuat, soluit et laxat. Bristotiensis vero humores spissat, et fibras stringit. Transuehi potest ad alia loca, virtus eius tamen es p. IS . ficacior est ad fontem ipsum. Ad mentem regem tissimorum scriptoruin continet aqua si totiensis.
Praeter aquam Communem, spiritum volatilem, acidum vitriolicum, acidum salis marini, salem nemtrum et terram absorbentem.
p. I 86. Transit Cl. Auctor ad aquam Bathoniensem, qua pariter ad calidos pertinet sontes. Postquam quae' dam de causa caloris fontium calidorum protulit, de odore aquae Hathonienyis monet, quod sit ingratus, sapor vero mollis et lactis instar. Quum aqua Πathoniens; solutum in spiritu nitri argentum plus prae Cipitat , quam sal petrae, plurimi inde concludunt, salem
679쪽
salem marinum aquae inesse. Aliae praeterea experientiae probant, principium vitrio licum contineri in aqua, siquidem et purpureus et nigricans color. ex admistione gallarum, ferrum non exeludit. Olim communis fuit sententia, aquam Bathoniensem argenti nitorem mutare in aureum colorem, quod suuphuris contenti esset indicium, sed fraudem fuisse, post haec ostensum fuit. Ex plurimis experientiis collectis apparere Contendit Cl. Auctor, aquam Bathoniensem componi ex terra calcaria, margacea, et Ochra, ex sale marino, pauco sale calcario nitro , spiritu, seu Gas ubuioli, pauco bitumine et perpauco sulphure . Quod ad virtutem aquarum Bathoniensum, earumque praesertim usum externum et internum atti net, Noster asserit, balneas Bathonienses calefacere, sigcare, attenuare, soluere et roborare, hinc singularem effectum edere in morbis frigidis et humi dis, easdem autem aquas interne sumtas aluum laxare, Vrinam atque sudorem ciere, inde salutares esse in omnibus morbis, qui ex imminutis secretio
nibus oriuntur: noxias autem euadere in corporibus siccis, et ubi motus humorum inordinatuS, at . que nimis eeler est, uno verbo, ubi morbos febricula comitatur. Limus aquarum Rathoniensum etiam in usum vo- P. zor. Catur, missetur enim cum earum spuma, aut herbis conuenientibus, et pultis instar parti laesae adplicatur. Praetermittimus sontes Burinnienses et balneas
Mailoch, in prouincia Dervshire, fontes Tuu- bri e in Tent, et transimus ad aquas 'fum, in V v 3 Pro
Sulphur aquis Balboniensibus inesse grauissimis ex argumentis negat CI L CAS in L sto o ters. Vid. Comment. Nostr. Supplement. l. p. 3a
680쪽
p. zI7. prouincia prosilientes. Aqua haec ad sontem limpida et sine omni odore reperitur: sed seruata in vasis bene clausis, tempore aestatis, post aliquot
hebdomadas foetere incipit et nauseosum amarum, cum salsugine quadam coniunctum, acquirit saporem. Quando recens Cum sapone miscetur, eum coagulat, cum sale tartari vero et spiritu salis ammo niaci grumosum nancisseitur sedimentum: cum oleo vitrioli et spiritu salis parum fermentat, cum aequaliquantitate lactis cocta hoc, ut saponem, Coagulat. Congius huius aquae continet unciam unam materiae residuae et interdum plus. Haec ex octo partibus salis, et una parte terrae, segundum Cl. ALLEM consistit, quam proportionem Cl. RUTTEN reii- Cit, et terrRe partem minorem facit.
Crystalli inde paratae figuram habent prismaticam rectangularem Cum quatuor parallelogrammi S.
Sal purgandi possidet qualitatem, uncia enim semis in aqua sontana, vel alia medipata solutus, ut aliud
purgans medi Camentum operatur. Pars ferrea residua cum aceto vini vix, cum oleo vitrioli parum, et cum spiritu salis fortiter fermentat, hinc abso bentibus adnumeratur a Cl. Auctore.
Nomen et fama, quam ille sal sibi ac litisiuit, es- secit, ut imitando essiclus suerit, et licet fraus posthli eo detecta suerit, nihilominus is sal in numerum medicamentorum purgantium, sub nomine salis c thartici amari, a pharinocopolis receptus est, quia a vero sille, quod ad effeiurin et virtutem attinet, parum vel nihil differt. Paratur enim ex residuo amaro lixium, quod post coctionem et consediton em salis communis restat. Quum reliquarum, quae supersunt, aquarum medicatarum enumeratio nihil memorabile continet, earumque n0mina in nostris oris prorsus incognita sunt, harum ulteriore recensione supersedemus, lectoresque ad ipsum Cl. Auctorem ablegamus. XI. IO.