장음표시 사용
111쪽
L COMMENTAR. DE GEst Isbat metus non obseurus ab Admiratio Aragoniae, qui cum Hispanico exercitu, gentilitia dominandi libidine,in vicinam irruisset est-phaliam, nihil non impotens, crudele, dirum, iis in terris perpetrabat. Brevi Vero temporis spatio tantum Diionanus bellicis hisce cxercitiis profecit, ut deinceps, quot in Palatinaturusticos conspiceres, milites totidem obduci hostibus possent. Et tamen cum hoc negotium primum susciperet, multum aulicorum dicte riis vapulabat: prout fieri amat in rebus novis, praesertim si consilia vel maxime conducibilia, ab homine extero sint profecta; longe etiam 'magis, si cadem cum incommodo aliquo fit
rint conjuncta. Raros enim e vulgo reperias,
qui aequo ferant animo, quod vel simius, vel labores, pro salute publica sufferre cogantur. Videlicet capitale est Reipubl. malum, Mei, Tui, pertinax studium. Neque in laboribus selum talis erat Diionanus: sed in laxamento etiam eluxit, quod amares. Quippe siquando a negotiis publicis remittere animum liceret; non ignobili marcescebat otio, non Voluptatum colliqucscebat illecebris; sed amicis utebatur partim illustrissimi generis,partim
112쪽
aliis eximiis viris, ac potissimum literatis, quorum in Palatinatu semper, provida Principum cura, quasi miti Zephyro,proventus fuit ube rimus. Magnopere eum in admirationem sui
rapiebat Ludovici, Comitis mitgenstenti, illibata pietas, & comis prudentia. Alliciebat ad se Ioannis Uberi Comitis olmensis, primarii aula: arfecti, spectata Principi ac PMtriae fides constantiaque cum eximio Dei timore conjuncta. Maximum etiam amorem sui concitarat Ottonis Grunradii in rebus
Ecclesiasticis; Ioannis Christophori a Grun in Politicis, accurata atque indefessa sedulitas: Cancellarii Ehemii perspicax literis usuque doctrina: Volradi a Plessen, ingenio, disciplinis liberalibus , & multijuga rerum scientia, qua pace, qua bello utilium, penitus firmata dexteritas: Hippolyti a Collibus undecumque do sta sapientia, & facilitas incomparabilis: Marquatai Freheri recondita antiqui juris, morisque icientia: Linget hemii amoeniss-ma doctrinarum ubertas: Ludovici etiam Camerarii multijuga eruditio, & multis adeo legationibus perpolita in cunctis, quς ad Remp. spectant, copia & facultas. Grati acceptique, Κ Neost
113쪽
74 COMMENTAR. DE GEsTIs Neos adii, & Heidelberg, erant. Hierony- mus Zanchius, Zacharias Ursinus, Franciscus. Iunius, Daniel Tosianus, David Paraeus, Ba tholomaeus Pitiscus, Ioannes Salmutus, Abrahamus Scultetus, Theologi omnes doctrina& vitae sanctimonia celebres. Conversebatur ibidem cum istis aliis doctrina excellentibus, Dionysio Gothostedo, Ioanne Plisthio, Iulio. pacto, Iano Grutero, Paullo Melista: ac quos locorum intercapedine dissitos coram oculis ustirpare non poterat, literis adibat, consule bat, compellabat familiariter: uti Christophorum Herdesianum Noribergae, mitebe gae, Lipsiae: itidem Notiber - μcerum, & Camerarios patrem, filios, nepotes: Iacoburi L
novium in Galla , uti & Sadeelem, & reliquos ejus terrae' est Us. Quique praeterealiteris, coelo, inclaruissent, deos impense amabat, hisnorabat, beneficiis ornabat. Nobile facinus, nobilitatos literis ab homine militari rite aestimari. Nam quod ille de bonis .
principibus; sed meo quidem judicio non sine
Veritatis excessu, ebat, id nos de bellatoribbus dicere verius poterimus: Omnes eos belli, duces
114쪽
duces uni annulo inscribi posse , qui & bello
valeant, & Iitetis addicti literatos ament: plerosque austeros esse, ut de milite Ennius loquitur, horridos: quippe a mitissimis M sis, earumque cultoribus, alienos. At non in Diionano fulgentissimam illam sapientiam, atque humanissimam comitatem, vel studia
Martia, vel militum mores, extinguere potu runt. Vicissim nec tantus erga eruditos amor ejus, impedire, vel imminuere etiam potuit praeclarum,quod ei cum magnatibus,ac veluti majorum gentium diis, literarum comme . citim erat. Quale ei assiduum pene intercessit
cum Casimiro Bavaro, Guillelmo Lindigravio Hassiae, Christiano Antistino Principe, Bouillionaeo Duce. cum Colignio Admirabifilio, cum Leschinio Palatino Brestensi in Polonia, viro ut stemmate antiquo, ita prudentia ac bellica gloria florentissimo: addo etiam cum Friderico Palatino Septemviro, a quo toties ex Borussia intima per Electoralis aviae cum Iorem literis excitus fuit, quoties arduis in re bus, quod tapius eveniebat, tanti viri consilio atque opera indigeret. Sed quid sunt res mortaliumὶ Inter tot curas aulae, bellorum mole-- - . Κ 2 stias,
115쪽
COMMENTAR. DE GEsTIsstias, 'totiusque adeo variabilis vitae fluctus d Cumanos , quemadmodum herbas crescere 'non sentimus sed crevisse: ita illi non. intelia lecta obrepsit senectus. Cogitabat ergo aulae se subducere; non laboribus, fion publico bono. Diogenes cuidam monenti , ut jam senex de diligentia nonnihil remitteret: Quid, inquit, si in stadio currerem, utrita oporteret jam metae vicinum inhibere cursum, an eum mam .gis intendere λ Scita sanc, &, ut cum poetis ita dicam, cedro digna oratio. Sane j udicium etiam situm ex Philosephi hujus mente formare visus est Diionanus, qui Palatinatui qui . dem valedixit, anno aetatis quarto supra quin quagesimum, atque ad Borustas in possestio. nes avitas se contulit: attamen, ut dixi, non mollis otii causa, quemadmodum fieri solet:
verum ut, quemadmodum sperabat, suus ma-
gis factus, sic quoque, sed via alia, publico da
amicis utilis, transigeret reliquum vitae: quod annom septendecim divina Denignitate post ea superfuit. Ac non paucis quidem in Borusisia Diionant adventus erat instar benigni si detis amicum atque exoptatum lumen supra
terras recens effexentis. Sed erank ex adyeri
116쪽
qui quemvis potius ridere exoptarent, quam heroem illum, de quo nunc omnis sermo est nobis. Amabat nempe eum cordatissimus quisque, ac nemo non, qui studeret - Sanctus haberi
Iuctitiaque tenax factu di Assur. Atque ex spectatissimo eorum Pumero primum facile locum vindicat sibi Ioachimus, Elector Brantiburgicus, Princeps Borussae.
MoVebat eum, quod videret esse in hoc virosamma omnia, quae in egregium cadere comsiliarium possint; eaque jam corroborata non mediocriter senectute ipsa; quae non adeo in canitie Venerandi capitis, quam in mente sapientissima relucebat. Quamobrem utebatur eo, cum alias tum domi imprimis in re bus sanctioribus: in quibus ille non cum fomtuna Principis tantopere, quam cum Principe ipso loquebatur. Haec cum eum magiS& madigis commendarent ; primum quidem ., nihil
tale cogitans, praefectus est Insterburgo; inde autem Ta8iaviae: & quasi nulla dignitas foret,
quae non lummis ejus virtutibus ac meritis deberetur; silpremus non multo post in consilio Bῶussiae Burggravius constitutus fuit. Nimb
117쪽
mae. Dari renti Colmi, quI patris patriae cognomen meruit . Quemadmodum enim magnopere illi datum est laudi, quod nullas quidem dignitates appetierit ; sed consecutus fuerit maximas: ita longe ab herois hujus pectore exulabat ambitiosa munerum sitis: honores tamen 'sponte oblatos, ne peccaret in Deum vocantem, &Principem eos conferentem, minime repudiabat. In hoc autem lupremo patriae munere, quoties ingrediebatur curiam, ipso in limine exuebat odium in adversarios, gratiam erga amicos, pervicaciam animi, quae ex amore proprio or inem trahit: ac verbo, ut dicam, . privatos affectus omnes, vere fascinatores justitiae, deponebat: avaritiam etiam, bonas artes subvertentem, procul habebant ad ea vero se, suaque referebat consilia, quae Dei cultum si rectarent, & commoda Reip. imprimis quae facerent ad impediendos conatus seditioserum civium. Incidebat enim haec jam ingravescens Diionani aetas in tempora Reip. turbulenta: dum homines factiosi, nec aequis oculis statum adspicientes praesentem, noctem Offundere rebus cogitant, ut facilius omnia mi
118쪽
sterent. Sed consilia eorum disturbavit ipse RegumRex: qui primum potentissimo Poloniae Regi, ac deinde Electori Brandeburgico, prudentiam summam & animos maximosinistravit. Eo factum, ut Diionanus non memtem modo bene consiliam servaret: sed etiam gratiam Principis, & honorum incrementa, ipro praemio referret. Nam ab eo tempore magis & magis Diionanum amplexus est Elector Ioachimus Fridericus Brandeburgicus. Nec alia mens fuit filio Ioanni Sigismundo. Denique eandem insistere viam . nepos Georgius Guilhelmus, .qui nunc satque id multis felicito duret annis in rerum potitur. Et profectὁ tribus heroibus illis, quod prae aliis consilia hujuste Nestoris in caussa Borussica secuti sint, non jucundum minus, qtiam utile postmodo fuit. Imo exstant hodieque literae ejus, qui intimus Serenissimo Poloniae Regi cubicul
rius fuit. Iis disertim continetur, praeclarismonani consiliis, maxime acceptum ferri oportere,qiiod seudum Ducatus Borustiae anno i oIIII c xi. obtigerit Hectori Ioanni Sigismundo ; uti etiam, quod quinquennio ante penes laudatissimae memoriae parentem honor fuerit admi-
119쪽
administrandae ejusce provinciae. Ut neuti quam sit mirandum, H ea res Diionano tantum & favoris pepererit, & fruehus. Quam tum praeterea gloriae attulit eidem, quod cum in domo sua Κarvvindana, cui ab tanto do- mino semper decus erit, etiam viri Princi es, quasi consitituri oraculum, visere dignarentur. Ab novatoribus vero quid ei repositum fueri , neutiquam est in obscuro. Nimirum haus aliter, ac quando quis ignobilem canem sed mordacem, lapide petere, tutelae gratia, necesse habet; ille projecta involat ac mordet, jacientem adoriri minime ausit: similiter isti,
cum adversus Principem recta insurgere haut sustinerent, magno impetu aggrediebantur Diionanum: cujus virtutem anguescjus odis sint. Atque ab co fonte erat, quod assiduo conquirerent tela, quae in eum mitterent. Sed
quoniam illa fortiter elidebantur Diionam virtute, & innocentia, itum est ad invidiosum illud convitium, ut religionis coiruptae insimularetur, qui tota eam vita ab Romanae Ecclesiae erroribus puram illibatamque fuerat professiis. Nempe ita hominum mos est. Semper in ore iis natat praeclarum religionis
120쪽
nomen: navigant quippe stamiatur hoc mihi aphia. de suo AEschines) in mari verborum; dc hoc lenocinio,parthri magna Reipublicae mala a cessunt, partim in odium adducunt viros pro-ios, de quibus mutato nomine dicere vetus illud solent , Bonus et cauu Misis: sed maluae inu/τὸ tantiιm, quod christianus. Atq; haec iacula, magna felicitate ab se dispulit Dnonanus. id mirum Z Stabat aperte pro eo caussae bonitas. Unde & Serenissimo Poloniae Regi gravissimae ac justissimae cauis erant, cur. eum benigne
adeo tueretur. Tum ἀemporis etiam conses.sionem Fidei suae scripto comprehensam, & in lucem editam, hon amicis tantum, sed magi- stratui quoque, Regi ipsi, of rendam cur vit. Tantum vero abfuit, ut dignitate pristinaseoliaretur, ut illi Rex eam decreto publiconmarit: atq; adeo manu propria decreti verba aliquot in Diionani gratiam partim correxerit, eartim liquidius expositerit. Sed adversariis sic quoque
