Commentarius de rebus pace belloque gestis dom. Fabiani senioris Burggravi à Dohna, ... Eiusdem Fabiani à Dohna precationes, et suspiria. Editore Gerardo Iohanne Vossio à quo quid praestitum sit, ex praefatione cognosces

발행: 1628년

분량: 244페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

institutini amici rias ; sed mox saturati alias quaerunt, virgunculis illis similes, quae in pratis alium post alium florem decerpunt, s

perque arridentibus novis, negligunt priores. Multum etiam Diionanus cum amicis mortuis versabatur: quippe se in bibliothecam abdebat, quam Karvvindae domi suae instruxerat non contemnendam. Ibi Latinus, Graecus, Gallus, Italus, 'Hispanus, Anglus, Polonus, Germanus, suas etiam alii delicias reperissent. Hic, quae olim cum molestia in juventute didicerat, laetus cum fructu ruminabat ; suoque

exemplo fidem faciebat dicto Democriti, qui adolescentem conspicatus gnaviter libris deditum , Euge, inquiebat, fili. optimum condis ob-smum senecturi. Et quid prose sto dulcius,quam

veterum studiorum, atque adeo laboris omnis eum virtute transacti, animo tranquillo reco dari3 Sed ustumque Fabianum meminisse horum omnium juvaret: major tamen alia ei

Hui. - quasi palmaria voluptas. Quam ille

. universa quidem vita jam a puero magnam erat ; maximam vero aetate jam exactat ar; partim compellando Deum, partim loquentem Deum minendo: illud precibus

132쪽

consequebatur, hoc sacra volumina versando. Nihil enim aliud est oratio hostra , ut praeclare Hipponensis ille antistes clebat, nila lo- Av--.cutio ad Deum. Eoque ut, legentibus nobi sacras literas, Deus loquitur nobiscum z Italas is . . orantes Deum 9 eundem alloquimur. Prae- clara haec cogitatio ei obvertabatur assidue: tantoque religiosius in oratorium suum se reciniebat, non illud modo, quod parietum lateoris concluditum, sed longe augustius pecto ris sacellum, in quo Spiritus Sanctus hoc ipsam divini cultus peragere opus solet. Quod ingressius, ut facilius precibus, ceu clavi, Dei the-

Luros aperiret, carnis propriae fores occludebat. Atque ut olim sacerdotes procul esse ju- bebant profanum vulgus: ita ille segregabat a se oscitantiam, languorem, dubitationem. Αγtendebat sedulo, quid Deo praesente loqueretur: nec sua modo ei, sed etiam salutem, & laborantis patriae, & ubique terrarum militantis Ecclesiae, commendabat. Interea coelestis gratia in corde penitissimo varios excitabat motus et pnecipue dolorem, ob deli ha , amorem Dei, ob tot beneficia; conteistium mundi, in tanta ejus vanitate: patientiam quoque in M 3 adVer-

133쪽

94 COMMENTA R., DE G EsTIs adversis, animum coelestis denici patri Miinwim . consequendae ejus fiduciam. Pre iones hasce etiam literi*commisit. Vocabat ipse Suspitia, inque mom. bo, atque adeo extremis ipus, etiam praelegi jussit, ut ad ultimum usque spiritum eas meditaretur Cumque supplicibus hisce postula, tis sociabat quoque gratiarum actiones; quas& ipsas animo maxime devoto promebat, ita uti eas manu sua consignatas reliquit. Gratias quippe agebat miseratori Deo, quod ejusmo- di, ut.familiae, ita pietatis parentibus nasci dedisset: quod corpus tribuisset salubre ac fi mum: quod animum esset largitus divinarum humanarimque rerum capacem. Singula sui membra, si singulae essent linguae, non satis re ebat, ad percensenda erga se divinae gratiae munera. Agnoscebat etiam eximium esse

Dei beneficium, quὁdiis esset versatus locis, quibus Gam de Deo doctrinam, Verumque ejus cultum didicisset. In felicitatis etiam parte ponebat, quod animum situm liberalibus studiis excoli contigisset: quod etiam notitia: hsi ac familiaritas intercessisset cum tot Prae-

134쪽

Helvetiae, Daniae, Poloniae, ac partis Moseo- viae: quorum alii armis, alii doctrina,magnum sibi nominis decus parassent. Laudi etiam summae, ac ornamento sibi ducebat, quod in notitiam venisset C sarum duorum,Maximiliani& Rudolphi: quodque innotuisset tot regibus, Henrico Borbonio Galliae, Friderico secundo Daniae, Elisabethae reginae Angliae, tribus Poloniae regibus Sigisinundo Augusto, Stephano Bathorio, Sigisnundo tertio nodieque superstiti: ac denique Iacobo, ma nomagnae Britanniae monarchae, qui & per literas cum illo colloqui non gravabatur: uti nec Sigisnundus Rex Poloniae: quorum aurographa in bibliotheca Morungana sedulo adservantur. Praedicabat adhaec beneficia erga se tot maximorum Principum , item amicitias filurimorum genere atque dignitate aequa-ium. Reserebat inter argumenta summae prosperitatis suae, quὁd adversarios suos, praecipue Gallicanae expeditionis,atque aliaruin laudum

obtrectatores, Veritate Vindice, 'innocentia teste, applausi maximorum hominum superas.set. Neque haec in ore fuere nata, sed. ex com de imo profecta: uti etiam suspiria faciebant

135쪽

' , COMMENTAM DE GEs Tisfidem. Praeterea, quo devotum Deo animum vehementius excitaret, ad harmoniam muri, qua Claudius Gaudimelus odas Davidis concinnavit; nunc Gallicam Maroti Beraeque pM raphrasin,nunc Teutonicam Lobvvasseri, modulari gaudebat: quod antea quoque, etiam

inter medios armorum strepitus, facere consuerat. Haec illa est solidae pietatis indoles, quae situm ubique agit sabbathum, nulloque non loco pectus pro Ecclesia sollicitum habet. Sancto huic exercitio Fabianus praemittebat subinde velut promulsidem, semperque quasi opiparum condimentum subj ungebat,ietiionem S. Scripturae: cujus sensum, divina inspia ratione adiutus, conserendo loca similia accurate rimabatur. Adhibebat una sanioris mentis interpretes: alios etiam praestantium Theologorum libellos assidue volvebat. Quo studio usque adeo locupletaverat capacissimum illud ingenium suum, ut non modo prudentissime dissereret de omnibus iis, quae vel ad capita fidei, vel ad vitam ac mores pertinerent: sed arduas quasque religionis controversias enodare dilucide sapienterque posset. Quamquam hoc si litariae vitae, oc senectutis studio

non. Disit iroo by Corale

136쪽

non tam disputationibus vacabat, quam iis legendis , & meditandis, quae incentivum ahquod adderent ad virtutes Christiano homine dignas. Atque hoc nomine in pretio illi erat, quem de beata morte libellum Germanico sermone in lucem protulit Tossanus. Cui sectabat scripta Melanchthonis ac Calvini aliorum item lucubrationes, uti Ioannis A nilai: quibus impense delectabatur, propte ea quod feliciter viam ducerent ad veram pietatem desinistimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Abrahami etiam Sculteti labores, de quae publica sibi, & nepotibus, nuncupatio-ae dicata forent, quaeque alia 'probae ejuscemodi monetae haberet, ea & in manus sumebat saepe, & occasione oblata magnopere e tollebat; nec laus ea magis ex amore, quam ju

dicio profici sepbatur: quippe qui illis signata

paullatim in succum & sanguinem convertis set. Quemadmodum vero in tempestate gubernator dignoscitur; in acie probatur mittis; in foro aut suggestu palam fit, quid in umbra inter privatos quisque parietes didicerit: ita Diionanus ostendebat, quousque progressus esset exercitiis pietatis, cum sors scaeva grassa-N retur,

Danielis Tossani V

137쪽

98 COMMENTAR. DE GESTIS retur, aut quoties periclitaretur valetudo.

Quam Lepe in senectute adversam habuit, cum aliis, tum podagrae & calculi doloriabus, oppido quam acribus ac gravibus: quod morbi genus militiam secutis pene sollenne

ac proprium esse comperimus. Ita videlicet Deo visam erat praeparare eum sensim ad ultimum illum vitaraehum. Quem priusquam exponam, aliquid dicendum de eo, in quo uno, vel providentia Diionant, vel felicitas, requiri posse videatur. Neque enim prolem in spem generis propagavit: ac nec persuaderi unquam potuit, ut ullam in matrimonium duceret Ego vero, quod fortasse vitio alius verteret, laudi potius dandum puto. Prose sto enim coelo lle a nobis adsci ibi meretur, cui beato adeo esse licet , ut edomitis libidinum furiis triumphum agat coelibatus. Imo inter omnia Christianorum certamina, quanto duriora sunt praelia castitatis, in quibus continua esse pugna selet, tanto pulcnrior laetio que victoria duci debet. Atque id cum in omni vitae genere: tum praecipue in Vita tam aulica, quam militari, verissimum est: quippe quarum utraque tot undique illecebris

138쪽

abundet, ut dissicile admodum sit , ' satis vel oculis cautum, vel castum sese animo praest m. Quantopere igitur praedicare convenit Diionanum: qui talem se utrobique gessit, quales honestas esse matronas oportere, ebat Livia. Clarissima haec Augusti conjuX, Cum 1,ώ. forte ei obvim fierent nonnulli, qui nudato omni corpore ad supplicium raperentur; tale spectaculum ebat perinde esse pudicae feminae, ac si statuas conspiceret. Nimirum ita judicabat, ubi pudor ac verecundia regnant, ibi

animum homin1s rerum impudicarum conspectu nequaquam ad praVas cogitationes abripi. Similiter animatus erat Diionanus. Qui cum vivendum sibi cerneret in sece populi , unde occurrerent quandoque proritamenta inverecundiae; ille vel ex Democriti consilio, tempestive claudebat oculos, senestras corporis, per quas mortem ipsam ascendere Propheta monuit: vel si non liceret vul- Iis . tum habere aversum, mentem tamen ita Ob-

firmarat, ut illecebrae istae minime animum i befactarent ac dejicerent de statu honestatis. Mihi vero in hunc ejus coelibatum propius in tuenti cauta habuisse graves videtur, ob quas

139쪽

COMMENTAR. DE GEs Tasa vita haec socia, quam caeteroquin in nullo damnare mortalium, imo maximopere com-mcndare solebat, ipse foret alienior. Siquidem uni quas glebae amris conducibile est conjugium, quales necessariam domi familiae operam dare possunt. At di ar eorum ratio est, qui more corporum coelestium , crebro mutant stationem: quoniam hi propria negligere, uxoris etiam amplexui, qui quodammodo est anima & vita conjugii, sinducere se necesse habent. Atqui Fabiano optima vitae pars, ac boli procreandae aptissima, partim peregrinationibus,legationibus partim,iisque & multis & diuturnis,cffluxerat. Plurimum etiam sibi vindicarant assidua Principum negotia. Ad-

haec inter arma nunc menses, nunc annoS totos consumserat: certam', interea Vis uspiam

sertitus erat sedem. Senio vero jam proximus, vitaeque paullo tranquilliori deditus, matrimonio a stinebat, quod non modo aetas illa aliquanto sit tardior, & iniquior proli procreandae ; sed utcumque etiam liberis augea tur , tamen diu superesse nequeat educationi; in qua plus momenti, quam genemtione ipsi, situm est.. Hunc vero naturae qualemcumqu

140쪽

desectum, beneficio legis supplere voluit,adoptando filios septem, quos Achatius, frater

primogenitus, jam grandiores reliquerat. Nec potest sane teneriori amore pater complecti ex se natos, quam patruus nic sitos amabat adoptivos: sive bene vivendi adminiculis, sive monitis, aliisve officiis paterni affectus, hoc totum metiamur. Atque vicissim hi tanto affectu dignos se praestabant. Nam ad nutum ac voluntatem ejus totos se componebant, curis eum levabant' praestates , magna etiam selatia atque oblectamenta absentes adferebant. Quia etiam recreare eum magis ac

reficere potuisset, quam ubi tantum Dei favorem erga fratris, imb suos jam filios, quo ridie videret Ingenium nulli non eorum obtigerat acutum aeque elegans , & rerum Ο mnium capax . judicium illis acre ac circumjectum : memoria firma. Ad ista coeli dona accesserat, quod universi non segni otio; sed pace bellos pariter, gerundae nati forent Rei-- publicaeumb eam ad rem subsidia omnia comparassent: quippe qui diu multumque eos sent in regionibus exteris; qui exoticarum libilingstarum comptullum notissam peperissent N 3

SEARCH

MENU NAVIGATION