Commentarius de rebus pace belloque gestis dom. Fabiani senioris Burggravi à Dohna, ... Eiusdem Fabiani à Dohna precationes, et suspiria. Editore Gerardo Iohanne Vossio à quo quid praestitum sit, ex praefatione cognosces

발행: 1628년

분량: 244페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

exactam; quique in nullo non liberalis dochimnae genere animum penitus imbuissent. Hisce dotibus magnum ornamentum ac decus additum est a summa corporis dignitate. Utpote quibus valetudo esset firma, color vividus, membra concinna, nec usi iam mendosa. Verum enimvero cuncta haec albis, ut dici solet,

quadrigis pr vertit, quod iidem aureo socissent vincu)o . tum pietatem, sanioremque de Deo doctrinam, tum vitae gravitatem, & mores silpra quam dici potest amabiles. Quantae haec omnia voluptati sitisse patruo credemusi Praesertim postquam singulos eorum pro meritis praeclaris ad siunma dignitatum fastigia, . vidit evectos Nobilis ille Thebanorum -- perator Epaminondas gratulabatur sibi prae cunctis, quae in vita dulcia contigissent, quod parentes gloriae sitae speetatores habuisset. Gr tutabatur & sibi Fabianus, quod fratris filios non spectatores solum nactus esset, Verum imitatores quoque virtutis suae ; nec virtutis tantum aemulos, sed honorum etiam atque auctoritatis, quae Virtutis filia merito perhibetur. Ac volupin,

tanto magis ei circa cor glucebat PMAA magis . no atque oculis singum

142쪽

FA B. BPRG. a D HONA. Ios singulos ex hoc numero percurreret. Primum in Frederico,natu omnium maximo, non pa ca se offerebant virtutis eximia argumenta.

Ut qui legatus fuisset saepius ad poloniae Re-. gem : qui summum in patria magistratum vocant. Curiae Provincialis & Senatus Primcipem ) cum laude maxima gessisset: qui pari quoque felicitate, dissicillimum investiturae

Poloniae negotium confecisset. Cum enim anno M D C x I. Ioanni Sigisinundo, Brande-

burgico Eleetari,a Rege Poloniae Sigisitiundo seudum Ducatus Prustiae, misso tum ad negotium illud conficiendum Abrahamo Dhonano, Fciderici fratre) collatum fuisset: Fredericus hic postea anno M D C xx II. pro Ioannis Sigismundi filio Georgio m ilhelmo, eandem

investituram in Comitiis regni Poloniae ma- Aa c. gno quidem labore, at nec minori gloria obtinuit. Proximus natu erat .Henricus: scd Voluptas ex eo percepta, diuturna non fuit. Nam cum Italiam ac Germaniam maximo

cum fructu peragrasset, ac spei jam multum in eo quoque poneretur, insigni sitorum dolore decessit Heidelbergae, anno aetatis duodetrigesimo. Sed ut obitus elus dolori diu patruo

fuit:.

143쪽

fuit: ita solatio ac voluptati ei semper erat, quod qui Henricum sequebatur. cognominis sibi Fabianus experientia rei militaris tantopere inclaruissit: ut qui in Hungaricis castris contra Turcas cohortem .lectissimam duxis set , inque expugnatione Albae Regalis inter primos I crasset murum: qui etiam in Belgiaca adversus Hispanos, sub Principe Mauritio Auriaco, equitum ductor, in capienda urbe Gravia, praeclaram fortitudinis laudem retulisset: praeterea pacis artibus insignis in suprema patriae curia Principem inter Senatores locum obtineret: quique Mandeburgi. quae praefecturarum in Prusua omnium est summus audiret praefectus e denique i qui 1egationibus praeclare ad

Regem atque Rei .. hi mi loni ac pom

modo Sueciae, is perinsemper strenue n

vata tantopere uot amore junxisset Electores Brandeburgium. Summa etiam lettitia perse debatur Fabianus, quoties oculos convertisset in Abrahamum, valde acceptum caput Mauritio Auriaco, Principi fortissimo; uti & Guilhelmo NasIovio, Frisiae sub matori, aliisque heroibus. Et sine milia erant, quae eum

144쪽

magnopere iis commendarent. Vir erat sciemtia rei militaris, universae Matheseos, cumprimis Architectonicae peritia, Historiarum quoque, & Politicae cognitione, nemini, cujus cumque ordinis, secundus. Atque idem in electionibus Caesarum, in comitiis Imperii, aliisque negotiis ad Reges Principesque L Mius, nec non militum, tum ad Iuliacum, tum, in Silesia tribunus, gloriam longe maximam reportarat. Iuvabat quoque Fabianum mirum in modum, cum utrumque latus clauderent

praesentes ; vel, absentibus etiam, medium se animo conciperet, inter perillustre fratrum par Achatium & Christopnorum, utrumque Friderici Palatini, & in ditione ejus patria, Min regno Bohemiae, ab interioribus consiliis. Nam si eae his Achatium respiceret, si imma, delectatione assiciebatur, quoties animo obversaretur, quanta cum laude quondam tum praefectus fuisset malesassensis, tum augustis simi Friderici studiorum & morum Ephorus,& Consiliarius intimus. Exosculabatur ingenium candidum ac mite: amabat orationem

prudentem ac disertam: mirabatur illam in . rebus expediendis seu dextram gravitatem, seu O ' gravem

145쪽

Io , COMMENTAR. DR GEsTIs gravem dexteritatem: quorum omnium egregia edidit documenta in legationibus ad Matthiam Bohemiae Regem, ad Regem Angliae, Daniaeque, item ad Principes alios. Nec graves minus cauta erant, cur Christophorum

in oculis gestaret. Eodem quippe hic apud

Fridericum, ac Achatius, loco erat. Philo phiae. erat callentissimus, nec minus scientiae militaris. Galliam Belgicam utramque accesserat non semel, quater Britanniam, Galliam octies, ad Reges Principesque, qua Germanos, qua externos, fueratLegatus. Apud Maximilianum Archiducem, patri cognominem, Caesaris filium, Caesaris fratrem, inque Romano Imperio alios, sic Germanice perorarat, Ut majore eloquentia, Vel gravitate, vel studio, potucrit nemo: nec minori ingenu flumine,

vel dicendi vi, idem Gallico fecerat apud Henricuim IV. &Ludovicum XIII. Galliae Reges: parique orationis facultate idem Italice praestiterat apud Venetorum Ducem: deniq; apud Reges Principesq; Magnae Britanniae, Hungariae, alios, Latino sermone disertissimus & fuerat, & habitus erat. In Voluptate tanta, quam

ex praeclaris adeo fratris liberis caperet Fabia-

146쪽

nus, illud ei extrema senectute haud exiguum vulnus inflixit, quὁd ex iis septimum, septem ante obitu mens1bus,lugere cogebatur. Theo dericus is fuit, lai prope Renoviccium inB0- hemia pulchre funistus officio fortissimi Ducis, in ipsa pugna trajectus sciopeto, anno aetatis suae quadragesimo, vivendi finem fecit, atque omnibus. pertriste sui desiderium relictuit. In cujus si gesta diffundere me vellem, mirantia masculae virtutis documenta longa serie referrem. Sed vitam ejus delibare, fastigiaque rerum attingere, nunc contentuS Cro.

Puer literas didicit, quantum sufficeret viro, non scholis, sed Reipub. victuro, & ipsi adeo, ut sic dixerim, Bellonae se suaque consecraturo: ut est in diverse hominum genere Hic satin ad pacem, hic castrensibin κίγias armis. --.

Πέφυκεν, αΜω θ αχλο is Ut cuncta norit, nemini mortalium Datum e re at aba dote pluae alius malet.

Utinam vero ad illustri genere editos nunquam potestas, ac jus imperii aeferretur; nisimilitiae jura, ac rationem arma tractandi, prius

didicissent. Nunc quasi praeclare nasci suffi-

147쪽

ceret, plurimum illos, qui hoc solo Dei munere gaudent, summi etiam manent honores. Atqui eos, a quibus caeterorum vita & incol mitas dependet, non pacis tantum tempore; sed etiam cum belli insenuit tempestas, pernosse conveniebat modum tuendae publicae salutis. Quem quomodo iant, qui inter muliercularum amplexus, nutricum sitavia, in ipse quasi gremio Veneris educantur Quippe a pueris deliciis assueti, ac postea turpi tam tum voluptate capti, malunt, ut Belga gerant abi: si Phrygiae, non Phryges: non viri Principes, feminae barbatae: imo minus quam feminae pleraeque: quia non ita male agitur cum rebus humanis, ut non omni aetate ex sequiori sexu . obducere talibus aliquam possis, quae

istis, quos sane Venereos heroas nuncupemus, non fortitudine antistet. Ut adversus ejusin di occentare liceat illud vereris Poetae: Vos etenim juvenes animos geritis muliebres, Da mir ρ miri. Ab horum motibus per omnem vitam mirifice abhorruit Theodericus. Itaque ad modum veteris Germanorum disciplinae, militiae

148쪽

se dedit, omniaque stipendia complens, per 'omnes gradus pari animi praesentia, ac solle tia, ad summa est fastigia enixus. Ac primo quidem, quasi ad praevium fortitudinis exercitium, in aulam missiis Principum Αnhaltinorum, Bernhardum Principem in Hungariam

contra Turcarum castra comitabatur. quo tempore arx macia intra Novigradum copiis ei, Caesarianis est occupata; Agria Vero, propu- gnaculum superioris Hungariae fortitumum,

episcopali sede nobile, Mahuieti deditum

fuit. Ac Princeps quidem magnanimus hac ipsa in expeditione fatis concessit. Theodericus vero etiam sequenti anno obsidionem Budensem vidit: imo tyrocinium in eadem,

etsi peradolestens, haud pudendum deposuit. Nec longe pbst ad Belgas militatum abiit; obsidioni Retzii, Cliviae oppidi, interfuit; ea tempestate, qua Franciseus MendoZa, Aragoniae Admiratius, gentilitio concitus fastu, ne Romano quidem imperio parcens, ' estphaliam vexabat crudeliter, inque hibernis apud Clivienses, magno eorum,nec facile obliterando malo , cxercitum suum collocabat . Sed enimTheoderico perjucundum postea speet O 3 culum

149쪽

culum fuit, eum, qui insolenter adeo se jact

rat, fugatum, castris exutum, atque adeo ca-

M o e V. ptivum sisti Mauritio Nassovio, Principi Α- rausionensium fortissimo . ao sub neroe Diionanus in juventute decennium integrum. α quod cxcurrebat, meruit: longe profecto felicissimus, cui Imperator obtigistet, in quo, miraculi instar, virtus militaris signis adeo ill stribus se extulisset. Nimirum exoptare qui dem erat prudentis; sed fortunati fuit, eum consequi ducem, ad cujus normam fingere omnes actiones suas imitando posset. Sub hujus etiam ductu praelio ad Mulneimium interfuit: idque magnis animis, ut vel hoc argumento erit, quod signiferi munus obiens, ne tum quidem deseruerit stationem, cum se iam desertum a fortuna videret: quippe in Acie fclopeti ictu sauciatus, equo etiam, qui Veheret, Vulnerato. Strenue item signum in ho- . stem intulit prope Santenium, Henus ejus co-' gitationis, ut, quantum in se foret, Adolphi

Nassovii,herois imperterriti,ulcisceretur mo tem. Hinc quietiora aliquanto tempora eum sibi vindicarunt: nec illa tamen admodum

di urna. Triennio enim pὁst in obsidione

150쪽

III FA B. BURG. a DI ONA.

Iuliacensi sub Electore Brandeburgico tummam equitum duxit. Quod bellum Theoderico omnino visum est memorabile , non modo copiarum splendore, & miro actorum cuniculorum artincto; sed etiam quod toto illo tempore, non coeli injuria, non morborum contages, non penuria annonae, assiixerit

obsidentes. Quibus & hoc accessit, quod, utcumque diverse gentes, Galli, Angs, Scoti, Belgae, Germani, atque alii, sub uno Imperatore convenissent: nulla tamen in milite tam vario coorta unquam sint dissidia, nullae ab- alienationes aut contentiones inter diversa rum gentium Duces. Theodericus vero jam multis exercitatus casibus, magis magisque

non umbratili, sed solidae litabat gloriae, qua

absens etiam per ora hominum volitabat; futurumque erat, ut mortuus etiam in prae

stantissimi cujusque animo Viveret. Itaque, quo tempore Condaeus , Galliae Princeps, dissicili sane bello imphcaretur, atque alii etiam procerum assererent patriae libertatem :Bernardus, ttgenstenti Comes, Legato usus . Theodericosquites auxiliares ex Germanis ducebat. ded cum in morbum Comes incidisset,

SEARCH

MENU NAVIGATION