장음표시 사용
271쪽
Quaeres de vi ac significatione nuperrimi Decretide cotidiana communione. I. Nemo enim est, quin persentia quam grave sit monumentum, quo S. Pontifex cogitat primaevam deSS. Eucharistiae usu persuasionem et ipsam gradatim, consuetudinem restituere, iansentanum virus penitius ex Ecclesiae corpore expellere, diutinis disputationibus finem imponere, atque apud regulares novam de accessu ad sacram mensam inducere disciplinam. II. Imprimis iuvabit praesentem legem cum Superioribus decretis et theologorum placitis conferre, quo magis sub oculis ponatur a quibus quasi initiis ad prae
sentia statui sit perventum. A. Decreta.
1. De cotidiano vel frequenti accessu occurrit nobis votum Concilii Tridentini, optantis ut quod in primis Ecclesiae temporibus sollemne erat et quasi praeceptum, a fidelibus sponte sua instauraretur id est, ut fideles assistentiam issae cum sacramentali consumptione coniungerent. His enim verbis, Sessione XXII, cap. 6, decretum quo missas probat in quibus solus communicat sacerdos, Iacit initium optaret quidem sacrosancta synodus ut in singulis missis fideles acistantes non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam Eucharistiae perceptione communicarent, quo ad eos sanctissimi huius sacrificii fructus uberior proveniret nec tamen, si id non Semper fiat, propterea missas illas, in quibus solus sacerdo sacramentaliter communicat, ut privatas et illicitas damnat, sed probat, atque adeo commendat. Antea autem de praeparatione adhibenda, s Synodus ita loquitur s. XIII, c. . e Si non decet ad sacras illas
272쪽
functiones quempiam accedere, nisi sancteri certe quo magis sanctitas et divinitas caelestis huius Sacramenti viro Christiano comperta est, eo diligentius cavere ille debet ne absque magna reverentia et sanctitate ad id
percipiendum accedat, praesertim cum illa plena formidinis verba apud Apostolum legamus : Qui manducat et
bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit, non dii.-
dicans corpus Domini. Quare communicare volenti revocandum est in memoriam eius praeceptum Probet se ipsum homo Ecclesiastica autem consuetudo declarat eam probationem necessariam esse, ut nullus ibi conscius mortalis peccati quantumvis sibi contritus videMur, absque praemissa sacramentali confessione ad sacram Eucharistiam accedere debeat. Pia porro sequitur adhortatio in capite sequenti, octam, his verbis Paterno affectu admonet sancta Synodus, hortatur, rogat et obsecrat per viscera misericordiae Dei nostri, ut omnes et singuli qui christiano nomine censentur, in hoc vinculo caritatis, in hoc concordia symbolo iam tandem aliquando conveniant et co ordent, memoresque tantae maiestatis et tam eximii amoris Iesu
Christi Domini Nostri, qui dilectam animam suam in
nostrae Salutis pretium, et carnem suam nobis dedit ad manducandum, haec sacra mysteria corporis et sanguinis eius ea fidei constantia et firmitate, ea animi devotione ac pietate et cultu credant et venerentur, ut panem illum supersubStantialem frequenter suscipere possint ; et is vere iis sit animae vita et perpetua sanitas mentis, cuius vigore confortati, ex huius miserae penegrinationis itinere ad caelestem patriam pervenire valeant, eundem panem Angelorum, quem modo sub sacris velaminibus edunt,
absque ulio velamine manducaturi.
Denique, c. io, S. XXV De Regularibus et Monialibus, iniungitur ulmoniales saltem singulis mensibus com
2. Catechismus Romanus, postquam gravissimi verbis diligentem inculcavit praeparationem et puritatem, qua immunes saltem sint fideles ab odio et qu0libet mortali reatu, de frequentia usus negat generalem omni bus statui posse regulam. Verum magnopere excitat parochos ut et adhibita comparatione cibi corporalis, et propositis Eucharistiae fructibus, et memorata mannae figura, et allata SS Patrum auctoritate, fideles ad digne, etiam cotidie, panem istum sumendum multo studio
273쪽
adhortentur. Hic est locus, cui alludit Decretum Sancta Tridentina Soenodus Sed ne forte aliqui segniores
ad hoc sacramentum percipiendum reddantur, quod tantam praeparationem adhibere grave admodum et dissicile ducant, fideles saepe admonendi sunt, omnibus eam legem propositam esse, ut sacram Eucharistiam percipiant. Praeterea, constitutum est ab Ecclesia, ut qui semel saltem singulis annis in Pascha non communicaverit, ab Ecclesia arceatur. Neque tamen fideles hoc satis habeant, se, huius decreti auctoritati obtemperantes, semel tantummodo corpus Domini quotannis accipere' verum saepius iterandam Eucharistiae communionem existiment. Utrum
autem Singulis mensibus, vel hebdomadis, vel diebus id
magi expediat, certa omnibus regula praescribi non potest. Verum tamen ista est S. Augustini norma certissima : Sic vive, ut cotidie possis sumere. Quare parochi partes erunt fideles crebro adhortari, ut quem ad modum corpori in singulos dies alimentum subministrare necessarium putant, ita etiam cotidie hoc sacramento alendae et nutriendae animae curam non abiciant: neque enim minus spirituali cibo animam, quam naturali corpuSindigere perspicuum est. Vehementer autem proderitho loco repetere maxima illa et divina beneficia, quae,
ut antea demonstratum est, ex Eucharistiae sacramentali communione consequimur. Illa etiam figura erit addenda, quod singulis diebus corporis vires manna reficere oportebat itemque S. Patrum auctoritates, quae frequentem huius sacramenti perceptionem magnopere commendant. Neque enim unius S. Patris Augustini ea fuit sententi Cotidie peccas, cotidie sumeri a sed si quis diligenter attenderit, eundem omnium Patrum qui de hac re scripserunt sensum fuisse, facile comperiet. 2 pars De Eucharistiae sacramento n. 62 63. 3. Succedit celebre decretum Innocenti XI, Cum adaurra, cui plure excessus dederunt occasionem. ΕXscriptum reperitur in nostro tomo me Religiosis, p. 6os, ecl. 2. Decreto isto, ait Lehmkues t. 2 n. 156), caveturne propter solum statum laicalem, coniugalem, etc. aliquis a frequenti communione arceatur, sed iudicium de frequenti vel etiam cotidiano accessu ad sacram alimoniam consessariorum prudenti iudicio esse relinquendum, qui secreta cordis explorantes ex conscientiarum
puritate et frequentiae fructu et ad pietatem progressu id,
274쪽
quod prospiciat singulorum saluti, praescribere debeant. 34. De ipsa Religiosorum disciplina ut sermo etiam fiat, diu in hac parte est ampla Superioribus relicta
potestas, ita ut ad ordinariam eorum provinciam pertinere visum sit accessum ad sacram mensam subditis vel
permittere vel prohibere, quamvis et ipsi laici fuerint vel
muliebris SeXuS. Verum, Sensim sine sensu, iam ab ipso decreto Cum ad aures, armi 1679, quo iudicium committitur Confessario qui secreta cordis explorat, inducta est disciplinavi cuius ad Confessarium ordinarium vel extraordinarium exclusive pertinet singulis concedere communionem requentius quam fert regula vel uSus. Ita iam, apud Lacroix, l. 6 p. I n. 56, in nota habetur responsum 3 febr. 1725, in Ianuensi et Dubitatum fuit an et de cuius licentia Confessarii ordinarii an Directoris S Eucharistiam recipere debeant moniales, quae eam recipere volunt ultra dies statutos a Constitutionibus vel a consuetudine monasterii, ut in illis omnes moniale communicent Porro 14 aprilis eiusdem anni
respondit S. Congregatio l. 3, p. 151 de licentia Confessarii ordinarii et non Directoris, praevia participatione Praelati ordinarii hRecentiuS, anno 1888, 14 aug in Burdigalensi haec legimus Ex parte ossicialis istius curiae ecclesiasticae expoSitum nuper fuit, quod in omnibus fere familiis religiosis praescribuntur in statutis certi dies quibus
omnes ad Sacram Communionem accedere debent; et quod multi Communionem catalogum ita intellegunt, quasi nulli sit licitum saepius communicare etiam de consilio Confessarii, nisi accedat quoque formalis con SenSus Superiori vel superiorissae. - Quibus expositis, quaesitum proponit quaenam sit mens Ecclesiae quand0 approbat. haec statuta circa communionem in familiis religiosis, an haberi debeant ut prohibitiva ne plures
fiant communiones Puel praeceptiva, ut omne conentur ita vivere ut mereantur ad sacram communionem acce
dere saltem in illis diebus. Itaque S. Congregatio Episcoporum et Regularium, omnibus perpensis respondit: Negative ad primam partem, at facultatem frequentius ad S. Synaxim accedendi relinquendam esse privative
iudicio confessarii, excluso consensu Superioris vel superioriSSae.
275쪽
Amrmative ad secundam partem, quotiens rationabilis caUS non obstet. 4 augusti 1888.3Porro disciplina decreti Quemadmodum i dec. 89o his paucis verbis comprehendi potest :a Ad Confessarium ordinarium vel extraordinarium
exclusive pertinet singulis concedere communionem frequentius quam fert regula vel usus.
b De generali tamen licentia debent subditi semel
monere Superiorem qui possit, si velit, contrarias suas rationes consessario proponere Superior iste est per se localis. Si quid tamen obstet, videtur satis esse si moneatur mediatus Superior. c omne vetitum ne religiosi frequentius accedant quam regula iubentur, est sublatum. Immo nec privata prohibitione possunt Superiores alicui e subditis interdicere sacra communione, nisi post ultimam Sacramenialem consessionem communitati scandalo fuerit, aut gravem lato sensu externam culpam patraverit, donec ad Paenitentiae sacramentum rursu accesserit.
Age vero decreto isto Quemadmodum reguntur omnia Instituta mulierum et Congregationes virorum qui professione et condicione penitus sunt laici. De numero autem communionem communitatibus praestituendo videtur ad mentem S. Sedis quadrare si, praeter dominicalem, duae intra hebdomadam Constitutionibus praescribantur faciendae citra tamen omnem legis obligationem. Ita ex variis animadversionibus S. Congregationis in Constitutiones. Ex brevi isto conspectu satis apparet, disciplinam de communionibus sicut de pluribus aliis punctis variasse. Ubique tamen, et tale est istud ut admirationem nostram moveat, laudibus assicitur usus communionis cotidianae. Ita iam apud Innocentium XI, in decreto Cum ad aures. B. Placita theologorum. Tamquam communem doctrinam hanc refert Lacroix: l. 6 p. i n. 652. Quamvis unicuique expediat cotidiana communio, si adsit status gratiae, actualis devotio et debita reverentia, tamen, quia dissicile est ut omnes, praeSertim saeculares, ita cotidie habeant, hinc cotidiana communio absolute loquendo non expedit omnibus indifferenter, sed hoc relinquendum est iudicio prudentis Confessarii.
Hinc pro varia indole alii potius inclinarunt ad coti-
276쪽
dianam communionem, alii potius ad usum minus frequentem Cis Lacroix l. 6 p. I n. 654. Doctrinam Solphonsi, non quidem ex theologia sua morali sed ex variis eius scriptis depromptam, ita, ΠΠ01865, omnibus sodalibus Instituti S. Redemptoris proponebat et sequendam praescribebat Reu Mi Generalis, Nicolaus Μauron, Distinctione prius facta communionis hebdomadariae, quae passim permittitur, his pergit scribere verbis Quod ad communionem re quentem attinet seu quae pluries in hebdomada fit, haec, iuxta doctrinam S. Alphonsi, triplicem dispositionem exigit a fuga cuiusvis peccati venialis plene deliberati et immunitatem ab omni affectu ad peccatum veniale quodcumque b studium perfectionis et recipiendae communionis desiderium sincerum, ad augendam flammam divini amoris , chexercitium orationis mentatis
et Sensuum passionumque assiduam mortificationem.
Tandem ad communionem cotidianam S. Fundator noster exposcit ut anima suas cupiditates maxima Iparte domitas habeat, ut exercitio orationis mentalis ei mortificationibus multam operam impendat et quendam gradum perfectionis maiorem minoremve attigerit. Tum vero etiam ad unam in hebdomada diem excipiendam
Similes satis regulas a R P. Lehmkuhi ' expositas lau davit ipsa S. C. de propaganda fide. Sic enim respondit ad Vic Apostol. Μadagascar, qui de regulis P. Lehm
kuh S. Congregationem interrogaverat anno I 892, 2 mali, Cum schema hoc maturius examinatum fuerit. . . Dignum quod in substantialibus approbetur inventum eSt minime tamen ut lex absoluta et taxativa, sed veluti norma consessariis tradenda. Porro hisce verbis suam effert sententiam laudatus P. Lehmkuhi u Communio frequens non cotidiana, Sc.
praeter dies dominicos et festos una alterave vice in hebdomada requiri talem dispositionem, ut peccata venialia deliberata consueverint non accidere igitur pec catum quodlibet deliberatum non debet esse aliquid quod ordinari fiat), et ut insuper conatus adhibeatur adeXStirpando pravos affectus cum desiderio proficiendi in
277쪽
virtutibus. Aliis verbis dici potest serius progressus in
Via quam vocant purgativam, cum conatu in via illuminativa progrediendi. ii Communio cotidiana requirit non solum conatum Serium pugnandi contra pravos affectus, sed exstirpationem prmorum affectuum e magna parte revera factam,
et insuper conatum omnino serium incumbendi in chrimianam perfectionem et imitationem Christi omnimodam idque maxime Christi pauperis, abiecti, patienti paucis serium progressum et fervens desiderium proficiendi in dies magis in via illuminativa et unitiva. Mens autem qua regulae huiusmodi proponebantur, haec erat. Hinc quidem existimabant irreverentiam, saltem venialem, committi ab eo qui multi culpis venialibus non expiatis, immo quibus affectu inhaereat
maculatus, frequenter sumat Christum, omnis puritatis fontem illinc vero maiorem ipsius sumentis consider bant uillitatem is si quidem accessu cum tepore minus iuvat quam rarior accessus, qui utpote rarior fiat cum maiore fervore et reverentia a Lehmhuhi t. 2 n. 57). Fructus enim ex opere quidem operato enaScitur, Verum ad dispositionem subiecit attemperatuS. Quare pro suo
quisque ingenio et gentili indole alii alliis maiorem
suadebat moderationem. In qua disputatione, perspici potuerunt etiam vestigia istius u rigorismi a qui haeresilansentanae in pluribus partibus Superfuit, et de quo S. Pontifex Virus tamen ansentanum, quod bonorum etiam animos infecerat, sub specie honori ac venerationis Eucharistiae debiti, haud penitus evanuit. Quaestio de dispositionibus ad frequentandam recte et legitime Communionem Sanctae Sed is declarationibus supervixit; quo factum est ut nonnulli, etiam boni nominis theologi , raro et positis compluribus condicionibus, cotidianam Communionem fidelibus permitti
Restat nunc ut brevi sermone ipsius decreti tenorem aliquantisper illustremus. III. Decreti declaratio. i. De ipsa introductione, quatenus praeteritam historiam adumbrat, nihil est nobis disserendum a nostro proposito est hoc argumenti genus alienum Satis erit monere, vim decreti et pontificii oraculi ex veritate istarum considerationum minime sendere. Etiamsi
278쪽
quaedam videantur deinceps fortasse temperanda vel corrigenda sua tamen stat mole Pontificium decretum. a. obiectum autem dirimendum clarissime Proponitur. Μandat S. Pontifex ut diluatur quaestio de dispositioni bus ad S. Eucharistiam recipiendam requisitis, et simul disciplinares statuantur regulae quae isti declara tioni sint congruae. Hinc quasi duas partes secernere licet in decreto: moralem alteram, alteram disciplinarem 3. De parte morali. Ex documentis pontificiis haec haurimus: a Iam a primo initio principium ponit severioribus opinionibus contrarium, dum n. I gravibus verbis inculcat illud, quod non excepto omnium augustisSimo, Sacramenta sunt propter homines ii agis quam honor Domini, est in sumptione Eucharistiae, robur
quaerendum et medicina. Nec tam merces est et prae mium quamis antidotum quo liberemur a culpis coli dianis et a peccatis mortalibus praeservemur. η Trident s. XIII, c. 2.)b Quaestio de dispositionibus requisitis ad cotidie
communicandum inopportuna apparet tam ex origine, quae esse dicitur imminuito pietatis et ansentana lues, quam ex effectu elongationis a sacra mensa. III, i, 3.)Simul tamen indirecte solvitur quaestio, dum probantur placita eorum qui docebant, o nullum Ecclesiae praeceptum esse circa maiores dispositiones ad cotidia nam quam ad hebdomadariam aut menstruam communionem a III, 3.)c Confirmatur reprobatio iam ante facta errori pror Su contrarii, asserentium divinum praeceptum de su menda cotidie Eucharistia, etiam ferias Ι, in Parasceve.
d Declaratur recta mens, ad usum eucharisticum necessaria. Summa est, ut finis supernaturalis inducat ad communicandum. Duo simul fines humani ac naturales traduntur ut abhi caveatur usus, id est respectus quidam humanus quo ideo movearis ad sacram dapem sumendam, quistalii id faciunt, quia ita fert domus consuetudo; anitaS, qua laus quaeritur, fama devotionis, pietatis A priore defectu, Seu servitute imitationis, praesertim cavendum est in conservatoriis et domibus ubi instituuntur adu lescentulae et puellae.
279쪽
Verum, dum fines isti sunt amovendi, sedulo secernenda est tentatio et scrupulus a vero vanitatis vel humani respectus motu Saepe etiam erit prudenti directori inspiciendum quid in intentione praevaleat facile enim cum intentione substantialiter pura miscetur aliquid humanum. In qua re, hoc videtur sussicere ut aliquis serio existimare possit, omisso etiam motivo minus bono, nihilo minus ipsi potius esse ut communicet. Ea sussicere declaratur puritas, qua quis immunis sit a mortalibus. t Commendatur sedula praeparatio et congrua gratiarum actio Attendi tamen potest ad sumentium ires quare minus ab aegroto quam a sano erit postulandum ad condicionem plus a sacerdote quam a laico ab homine exculto quam a rudi praestandum est denique ad ipsa incia, quae aliis maius quam alii 3 relinquant otiUm. In qua re retinenda videtur haec norma, ut, nisi extraordinarium obstet impedimentum, non minus quam perquadrantem horae fiat actio gratiarum sub forma orationis mentalis vel vocalis.
g Ad moralem decreti partem referri etiam potest monitum ut adeatur Confessarius. Sed quia id simul spectat ad disciplinarem partem, in hac punctum istud
4. De parte disciplinari. Pars ista clarissimis constat statutis. a Tollitur omnis sanctio iuris positivi, sive generalis fuerit lex saltem alicuius communitatis, sive peculiare Praeceptum, quo liber non maneret accessus ad sacram Eucharistiam, etiam cotidie sumendam. IV. l. bhParochi, Confessarii et contionatores debent, Secundum probatam Catechismi Romani doctrinam cis. Supra u christianum populum ad hunc tam pium et tam Salutarem usum crebris admonitionibus multoque studio
cohortari. sc Communio frequens et cotidiana promovenda est praesertim in religiosis Institutis, in clericorum semina
riis, in aliis omne genus ephebeis. IV, 7
Verba cuiusvis generis a ad designandaranstituta, ideo posita nobis videntur, ne regula videretur contemplativis IeserVata. Quo spectat autem confirmatio decreti Quemadmodum 8 Eo potissimum ni fallimur, ut in institutis mulierum et laicorum Superiores provinciam istam non
280쪽
usurpent etiam ad frequentiores obtinendas subditorum communiones, verum omnem directionem Confessariis inquant.
Sed in eodem decreto iubentur subditi superiorem monere de generali licentia facta communicandi saepiusquam ferat regula, dum, ut videbimus, nihil huiusmodi praestituitur in ordinibus et institutis clericorum.
Quid iuris igitur Num certior fieri debebit Superior
laicus, non autem clericus ' Ut nobis videtur post decretum de quo disserimus, pars ista decreti Quemadmodum, parum menda est, et potius neglegenda. 0n enim videtur ment Ecclesiae consentaneum, ut in hac re aliquid tribuamus laico quod negatur sacerdoti. Denique, dum ordine enumerantur religiosa Instituta, dein seminaria, denique christiana ephebea quasi gradus indicatur quo studia ista sunt commendanda, obServata InStituti natura, et non praetermissis communis prudentiae regulis.
d De regulis, vel Constitutionibus, vel calendariis,
quae certum praescribere videntur communionum numerum, haec statuuntur normae sunt non praeceptivae
sed directivae directione ista innotescet qui minimus numerus religiosis, non quidem praecipiatur, sed indicetur tamquam congruus secundum commune normaS, antea praestitutas, numerus iste augeri poterit,
immo in cotidianum accessum converti. IV, 8.)Observes dispositionem istam conceptis verbis trans ferri etiam ad Instituta votorum sollemnium. Quaeres itaque quid demum intersit inter Superiorem Instituti clericalis et laici inter Praelatum regularem et Superiorem Instituti votorum simplicium 'Cui quaesito ita satisfacere posse arbitramur. SuperissInstituti clericalis, quamvis non sit consuetus subdito rum confessarius, poterit plerumque subditorum, id Sponte sua petentium audire confessionem. Quod si fuerit Praelatus est in ipso ordinaria iurisdictio in subditos. Quocirca, qua Confessarius poterit roganti subdito consilium dare de communionibus. Praeterea, si videatur id, in casu particulari, expedire, non prohibetur Superior ecclesiasticus, in salutarem poenam imponere aliquam a communione abstinentiam. Communionem praecipere posse non videtur perpe tuum enim est istud, quod Superior ultra regulam praecipere nequit. Atqui nulla iam communio ex regula
