Isaaci Newtoni Opera quæ exstant omnia. Commentariis illustrabat Samuel Horsley, ... Tomus primus quintus Vol. 2

발행: 1779년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

drata distantiarum. Obtinere casum alterutrum in Planctis universis con-1ῖ ntiunt Astronomi. Itoque vires centripetae Planetarum omnium sunt reciproce ut quadrata distantiarum ab orbium centris. Si quis objiciat Planctarum. dc uitio priuisertim, Apsides non penitus quiescere; sed motu quodam lento serri in conicquentia : responderi potest, etiamsi concedamus hunc motum tardissimum cxinde proscctum esse, quod vis centripetae proportio aberrct aliquantum a duplicata, aberrationem illam per computum mathematicum inveniri post. & planc insensibilum osse. Ipsa enim ratio vis centripetar lunaris, quar omnium maxime turbari debet, paululum quidem duplicatam im perabit; ad hanc vero sexaginta sere vicibus propius ac-c det quam ad triplicatam. Sed verior crit rc sponsio, si dicamus hanc Ap lidiim progressionem, non ex aberratione a duplicata proportione, sed exuli i prorsus diversa causi oriri, quemadmodum inregie commonstratur in hae Philosophia. Restat ergo ut vires centripeta', quibus Planetae primarii tendunt verius Solem & secundarii versus primarios suos, stat accurate ut quadrata distantiarum rccipi occ. Ex iis quod luteunus dicta ibiar, constat Planetas in orbitis suis retineri per vim aliquam in ipsos perpc tuo agontem : constat vim illam dirigi semper versus orbitarum centra : constat hujus cilicaciam augeri in accessu ad centrum, diminui in recessit ab eodem: & augeri quidem in eadem proportione qua diminuitur quadratum distati tuo, diminui in eadem proportione qua distantiae quadratum augetur. Videamus jam, comparationc instituta inter Planctarum vires centripetas de vim Gravitatis, an non ejusdem forte sint generis. 1 uidem viro generis erunt, ii deprehcndantur hinc &inde leges c: em, ea donaque ali)ctioncs. Primo ita luc Luiuo, quar nobis

proxima Est, vim centripetam expendamus.

Spatia rectilinea, quae a corporibus e quiete de miliis dato tempore sub ipso motus initio di scri inuatur. ubi a viribus quibuscunque urgentur, proportionalia sunt ipsis x tribus : hoc utique consequitur ex ratiociniis mathematicis. Erit igitur vis centripetar Ibtinue in orbita sua revolvens, ad vim Gravitatis in supcrlicie Terrio, ut spatium, quod tempore quam minimo describeret Luna, des condetulo per vim centripetam verius Torram, si circulari omni motu privari fingeretur, ad spatium, quod eodem tempore quam mini ino describet grave corpus in vicinia Terr , per vim Gravitatis sine cadendo. Horum spatiorum prius :Pquale est arcus, a Luna per idem tempus descripti, sinui verso; quippe qui Lia:nu translationein de Tangente, factam a vi cera tripeta, metitur; atque adeo computari potust cx datis tum Luive tempore periodico, tum distantia eius a centro Terrae. Spatium posterius invenitur per cxperimcnta Pondulcarum, quemadmodum docuit Hugimus. Inito itaque calculo, spatium prius ad spatium posscrius, seu vis centripeta Lunae, in orbita sua revolvontis, ad vim Gravitatis in superficie Tcrnu, crit ut quadratum semidiametri Tertae ad orbitae semidia-ir. tri quadratum. Eandem habVt rationem, par ca quIe superius Ostenduntur, vis centripeta Luitio, in Orbita sua revolventis, ad vim Lunae centrip ta n prope Terne superliciem. Vis itaque centripeta prope Terriv superficiem aequalis est vi Gravitatis. Non crgo diversae sunt vires, sed una

atque

22쪽

Xvii

IN EDITIONEM SECUN D A M.

atque eadem : si enim diversae essent, corpora viribus conjunctis duplo celerius in Terram caderent quam ex vi sola Gravitatis. Constat igitur vim illam ccntri petam, qua Luna perpetuo de Tangente vel trahitur vol impellitur, & in orbita retinetur, ipsam csse vim Gravitatis terrestris ad Lunam usque pertingentem. Et rationi quidem consentaneum cst, ut ad ingentes distantias illa sese virtus extendat, cum nullam ejus sen sibilem imminutionem, vel in altissimis montium cacuminibus, observare licet. Gravitat itaque Luna in Terram: quin & actione mutua, Terra vicissim in Lunam aequalitcr gravitat: id quod abunde quidem confirmatur in hac Philosophi , ubi agitur de Maris AEstu & AEquin torum Praecessione, ab actione tum Lunae tum Solis in Terram oriundis. Hinc & illud tandem edocemur, qua nimirum lcgc vis Gravitatis decrescat in majoribus a Tellure distantiis. Nam cum Gravitatis non diversa sit a vi centripota Lunari, haec vero sit reciproce proportionalis quadrato distanti ; diminuetur & Gravitas in eadem ratione.

Progrediamur jam ad Planetas reliquos. Quoniam revolutiones primariorum circa Solem & secundariorum circa Jovem & Saturnum sunt phoe- nomena generis ejusdem ac revolutio Lunae circa Torram, quoniam porro demonstratum est vires centripetas primariorum dirigi versus centrum Solis, lecundariorum vorsus centra Jovis & Saturni, quemadmodum Lunae vis centripeta versus Terrae centrum dirigitur; adhaec, quoniam omnes illae vires sunt reciproce ut quadrata distantiarum a centris, quemadmodum vis Lunae est ut quadratum Uistantiae a Terrae: concludendum erit caritimc sic naturam univcrsis. Itaque ut Luna gravitat in Terram, & Terra vicissim in Lunam ; sic etiam gravitabunt omnes secundarii in primarios suos,& primarii vicissim in secundarios; sic & omnes primarii in Solem, & Sol vicissim in primarios. Igitur Sol in Planetas universos gravitat, & universi in Solem. Nam

secundarii dum primarios suos comitantur, revolvuntur interea circum Solem una cum primariis. Aodem itaque argumento, utriusque generis Planetae gravitant in Solem, & Sol in ipsos. Secundarios vero Planetas in Solem gravitare, abunde insuper constat ex insequalitatibus lunaribus: quarum accuratissimam Theoriam, admiranda sagacitate patefactam, in tertio hujus operis Libro expositam habemus. Solis virtutem attractivam quoquoversum propagari ad ingentos usque distantias, & sese diffundere ad singulas circumjecti spatii partes, apertii limo colligi potest cx motu Cometarum; qui ab immensis intervallis profecti feruntur in viciniam Solis, & nonnunquam adco ad ipsum proximὰ

accedunt, ut globum ejus, in periheliis suis versantcs, tantum non contingere videantur. Horum Theoriam, ab Astronomis antehac frustra quaestam, nostro tandem seculo feliciter inventam & per observationes certissime demonstratam praestantistimo nostro Auctori debemus. Patet igitur Cometas in Sectionibus Conicis umbilicos in centro Solis habentibus moveri, & radiis ad Solem ductis areas temporibus proportionalcs describere. Ex hisce vero phaenomonis manifestum est & mathematice comprohatur,

vires illas, quibus Cometae retinentur in orbitis suis, respicere Solem, &VOI. . II. c esse

23쪽

esse reciprocὴ ut quadrata distantiarum ab ipsius centro. Gravitant itaque Cometpe in Solem : atque adeo Solis Vis attractiva non tantum ad corpora

Planetarum, in datis dilhantiis, & in eodem fere plano collocata, sed etiam ad Cometas, in diversissimis caelorum regionibus & in diversissimis distantiis

positos, pertingit. Haec igitur est natura corporum gravitantium, ut vires suas edant ad omnes distantias in omnia corpora gravitantia. Inde vero sequitur, Planetas & Cometas universos se mutuo trahere, & in se mutuo graves esse : quod etiam confirmatur ex perturbatione Iovis & Saturni, ADtronomis non incognita, & ab actionibus horum Planetarum in se invicem oriunda; quin & ex motu illo lentissimo Apsidum, qui supra memoratus est, quique a causa consimili proficiscitur. Eo demum pervenimus ut dicendum sit, & Terram & Solem & corpora omnia calestia, quae Solem comitantur, se mutuo attrahere. Singulorum ergo particulae quaeque minimae Vires suas attractivas habebunt, pro quantitate mastriae polluntes; quemadmodum supra de Terrestribus ostensum est. In diversis autem distantiis, erunt & harum vires in duplicata ratione distantiarum reciproce: nam ex particulis hac lem trahentibus componi

delγere globos ciadem lege trahentes, mathematice demonstratur.

Conclusiones praecedentes huic innituntur Axiomati, quod i nullis non recipitur Philosophis: Etactuum scilicet ejusdem generis, quorum nempe quae cognoscuntur proprietates eaedem sunt, easdem esse Causas, & easdem esse proprietates quae nondum cognoscuntur. Quis enim dubitat, si Gravitas sit causa descenslis lapidis in Euro , quin eadem sit causa descenssis in America P Si Gravitas mutua fuerit inter lapidem & Terram in Euro-Id ; quis negabit mutuam esse in America P Si vis attractiva lapidis & Terrae componatur, in Europd, ex Viribus attractivis partium ; quis negabit similem elle compositionem in America Si attractio Terrae ad omnia comporum genera, & ad omnes distantias, propagetur in Euros; quidni pariter propagari dicamus in America P In hac Regula fundatur omnis Philosophia : quippe qua sublata nihil affirmare possimus de univcrsis. Constitutio rerum singularum innotoscit per observationes & Experimenta rinde vero non nisi per hanc Regulam de rerum universarum natura judi

camus.

Iam cum gravia snt omnia corpora, quae apud Terram vel in Caelis reperiuntur, de quibus experimenta vel observationes instituere licet; omnino dicendum erit, Gravitatem corporibus universis competere. Et quemadmodum nulla concipi debent corpora, quae non siit Extensia, Mobilia &Impenetrabilia; ita nulla concipe de re, quae non sint Gravia. Corporum Extensio, Mobilitas, de Impenetrabilitas non nisi per experimenta innotescunt: eodcm plane modo Gravitas innotescit. Corpora omnia de quibus observationes habemus, Extensa sunt & Mobilia & Impenetrabilia : &inde concludimus corpora universa, ctiam illa de quibus observationes non habemus, Extensa csic & Mobilia de Impenetrabilia. Ita corpora omnia sunt

) Prosecto si illud velit Cotestis, Gravitatem naturali quadam necessitate corporibus omni

hus qua eorpora sunt inesse, scut horum qi idque, extendi, moveri posse, penetrari ut plerique existimani γ

24쪽

IN EDITIONEM SECUNDAM.

simi Gravia, de quibus observationes habemus : & inde concludimus corpora univcrsa, etiam illa de quibus observationes non habemus, Gravia esse. Si quis dicat corpora stellarum inerrantium non osse gravia, quandoquidem eorum gravitas nondum est observata; eodem argumento dicere licebit neque cxtensa esse, nec mobilia, nec impenetrabilia, clim hae Fixarum affectiones nondum stat observatae. Q*d opus est viribus t inter primarias qualitates corporum universorum vel Gravitas habebit locum; vel Extensio, Mobilitas, & Impenetrabilitas non habebunt. . Et Natura Rerum vel recta explicabitur per corporum Gravitatem, vol non recte explicabitur 'r corporum Extensionem, Mobilitatem, & Impenetrabilitatem ' . Audio nonnullos hanc improbare conclusionem, & de occultis qualitatibus nescio quid mussitare. Gravitatem scilicet occultum esse quid, perpetuo argutari solent; occultas vero causas procul esse ablegandas a Philosophia. His autem facile respondetur; occultas esse causas, non illas quidem quarum existentia per observationes clarissime demonstratur, sed his solum quarum occulta est & ficta existentia, nondum vero comprobata. Gravitas ergo non crit occulta causa motuum cavlestium; siquidcm cx phar-Domenis ostensum est, hanc virtutem revcra existere. I si potius ad Occultas fugiunt causas ; qui nescio quos Vortices, materiae cujusdam prorsus fictitiae & sensibus omnino ignotae, motibus iisdem regendis praeficiunt. Ideone autem Gravitas occulta causa dicetur, eoque nomine rejicietur δPhilosophia, quω causa ipsius Gravitatis occulta est & nondum inventa tQui sic statuunt, videant nequid statuant absurdi, unde totius tandem Philosophiae fundamenta convellantur. Etenim causae continuo nexu proce

dere solent a compositis ad simpliciora: ubi ad causam simplicissimam per- Veneris, jam non licebit ulterius progredi. Causae igitur simplicissimae nulla dari potest mechanica explicatio: si daretur enim, causa nondum esset simplicissima. Has tu proinde causas simplicissimas appellabis occultas, &exulare jubebis i Simul vero exulabunt & ab his proxime pendentes, &quae ab illis porro pendent, usque dum a causis omnibus vacua sucrit &

probe purgata Philosophia.

Sunt qui Gravitatem praeter naturam esse d cunt, & Miraculum perpetuum vocant. Itaque rejiciendam esse volunt, cum in Physica praeternaturales cauta locum non habeant. Huic ineptae prorsus objectioni diluendae, quae & ipsa Philosophiam subruit universam, vix operae pretium est immorari. Vci enim Gravitatem corporibus omnibus inditam esse negabunt, quod tamen dici non potest: vel eo nomine praeter naturam esse alfirmabunt, quod ex aliis corporum affectionibus, atque adeo ex causis Mechanicis, originem non habeat. Dantur certe primariae corporum aflectiones; quae, quoniam sunt primariae, non pendent ab aliis. Viderint igitur an- non & h: e omnos sint pariter praeter naturam, eoque pariter rejiciendae eviderint vero qualis sit deinde futura Philosophia. Nonnulli sunt quibus haec tota Phy sica celestis vel ideo minus placet,

existimant non posse naturali necessitate, citia corpora, illis inest, illuci vult quod a mente Neπ-toni alienissimum est. Vide Praelationein in Editionem Opticos secundam. G that I do uotta e Grasitvsor an essextiat Proserdi in Bedies, I have ad id ohu Quesroa coarueratas in Crseo

quod

25쪽

quc d cum Carisii dogmatibus pugnare, & vix conciliari posse videatur. l lis sua licebit opinione frui; ex aequo autem agant oportet: non ergo denegabunt aliis eandem libertato ira, quam sibi concedi postulant. NEwTo-MANAM itaque Philosophiam, quae nobis verior habetur, retinere & amplecti licebit, & causas 1 equi per phaenomena comprobatas, potius quam sici as & nondum comprobatas. Ad veram Philosophiam pertinet, rerum naturas cx causis vere existentibus derivaru : eas vero leges qui urere, quibus voluit summus Opi: ex hunc Mundi pulcherrimum ordinciri stabilire; non cas quibus potuit, si ita visum fuisset. Rationi enim consonum est, ut 1 pluribus caulis, ab invicem nonnihil divorsis, idem possit euhetus proficisci: iniec autem Vera Crit causii, cx qua vere atque actu proficiscitur; reliquari eum non habent in Philosophia vera. In Horologiis automatis idem indicis horarii motus vel ab appenso Pondere, vcl ab intus concluso Elatere, oriri potest. Quod si oblatum Horologium revera sit instructum Pondere; ridebitur qui singet Elaterem, de ex hupollicii sic pra propere conficta motum indicis cxplicare suscipiet: oportuit enim internam machinae fabricampcnitius perscrutari, ut ita motus propositi principium verum exploratum

habere potici. Idem vel non absimile seretur judicium de Philosophis illis,

qui materia quidam subtilis: ima caesos esse repletos, hanc autem in Vortices in esinentur agi voluerunt. Nam si Phaenomenis vel accuratissime si tisfacero possent cx hypothesibus suis ; veram tamen Philosophiam tradidi lie, & veras causas motuum caelestiuin invenisse nondum dicendi sunt: nisi vel has revera cxistere, vel saltem alias non existere demon straverint. Igitur li ostensum fuerit, universorum corporum Attractionem habere vcrum locum in Rerum Natura; quinetiam ostensum fuerit, qua ratione motus omnes cae testes abinde solutionem recipiant; vana fuerit & merito deridenda objectio, ii quis dixerit eosdem motus per Vortices explicari de- here, etiamsi id fieri poste vel maxime concessῖ rimus. Non autem concedimus. Nequeunt enim ullo pacto Phaenomena per Vortices cxplicari: quod ab Auctore nostro abunde quidem & clarissimis rationibus evincitur; ut somnis plus aequo indulgeant oporteat, qui ineptissimo sigmcnto resarciendo, novisque Porro commentis ornando, infelicem operam addicunt. Si corpora Planetarum & Cometarum circa Solem deferantur a vorticibus ; oportet corpora delata & vorticum partes proxime ambientcs eadem velocitate, eademque cursus dctorminatione movcri, & candem habere densitatem, vel eandem vim inertiar pro mole materiar. Constat vero Planetas& Cometas, dum versantur in iisdem regionibus caeuorum, velocitatibus variis variaque cursus determinatione movcri. Ncccssario itaque sequitur, ut Fluidi caelestis partes illae, quae sunt ad easdem distantias a Sole, revolvantur eodem tempore in plagas diversas, cum divorsis velocitatibus : etenim alia opus erit directione & velocitate, ut transire possint Planetae ;alia, ut transire possint Cometae. Quod clim explicari nequeat; vel fatendum crit, univcrsa corpora caelestia non deserri a materia vorticis; vel dicendum erit, eorundem motus repetendos esse non ab uno eodemque vortice, sed a pluribus, qui ab invicem diversi sint, idemque spatium Soli circumjectum pervadant.

26쪽

IN EDITIONEM SECUNDAM. xxi

Si plures Vortices in eodem spatio contineri, & sese mutuo penetrare, motibulque diversis revolvi ponantur; quoniam hi motus dcbent esse conformes delatorum corporum motibus, qui sunt is nune regulares, & peraguntur in Sectionibus Conicis nunc valde ccccntricis, nunc ad Circulorum proxime formam accedentibus; jure quaerendum erit, qui fieri postit, ut

iidem integri conserventur, nec ab actionibus materiae Occursantis pCr tot sucula quicquam perturbintur. Sane si motus hi fictitii sunt magis compositi & dii licilius explicantur, quam veri illi motus Planetarum & Cometarum ; frustra mihi videntur in Philosophiam recipi: omnis enim causa debet esse effectu suo simplicior. Concessa fabularum licentia, affirmaverit aliquis Plauetas omnes & Cometas circumcingi Atmosphaeris, ad instar Telluris nostrae; quae quidem hypothesis rationi magis consentanea videbitur, quam hypothetis Vorticum. Affirmaverit deinde lias Atmosphaeras, cx natur: a sua, circa Solem moveri & Sectiones conicas describere ; qui lane motus multo facilius concipi potest, quam consimilis motus vorticum se invi-Cem permeantium. Dcnique Planctas ipsos & Cometas circa Solem deserri ab Atmosphaeris suis credendum esse 1latuat, &, ob repertas motuum Cal-Iestium causas, triumphum agat. Quisquis autem hanc fabulam rejiciendam esse putet, idem & alteram fabulam rejiciet: nam ovum non est ovo suntlius. quam hypothetis Atmosphaerarum humilies Vorticum. Docuit Galila us, lapidis projcchi, & in Parabola moti, deflexionem ii cursu rectilineo oriri a Gravitate lapidis in Terram, ab occulta 1cilicet qualitate. Fieri tamen potcst ut alius aliquis, nati acutioris, Philosophus causam aliam comminiscatur. Finget igitur ille materiam quandam subtilem, quae nec visu, nec tactu, neque ullo sensu porcipitur, versari in regionibus, uat proxime contin sunt Telluris superficiunt. Ilanc autem maioriam, inivcrias plaSas, Variis 5c plerumque contrariis motibus ferri, & lineas Parabolicas describere contendur. Dcinde vero lapidis donexionem pulchre 1ic cxpcdiet, & vulgi plausum merebitur. I .apis, inquiet, in Fluido illo

subtili natat, & cur tui eius obsequendo, non Ilotest non eandem una semitam describere. Fluidum vero movetur in lineis Parabolicis ; ergo lapidem in Parabola moveri necesse est. Quis nunc non mirabitur acutillimum hujusce Philosophi ingonium, ex cautis Mechanicis, materia scilicet & motu, phaenomena naturae ad vulgi etiam captum praeclare deducentis: Quis vero non subsannabit bonum illum Gali um, qui magno molimine mathematico qualitates occultas, e Philos,phia fclicitur exclus is, din tuo revocare

sustinuerit ξ Sed pudet nugis diutius immorari.

Summa res huc tandem redit: Cometarum ingens Est numerus; motus eorum sunt summe regulares, & easdem leges cum Planetarum motibus observant. Moventur in orbibus Conicis; hi orbos sunt valde admodum eccentrici. Furuntur undique in omnes caelorum partes, dc Planetarum regiones liberrime pertranseunt, & si e contra lignorum ordinem incedunt. Haec pluvnomena certissime confirmantur ex Observationibus ADtronomicis: dc per Vortices nequeunt explicari. Imo, ne quidem cum vorticibus Planetarum consistere possunt. Cometarum motibus omnino i cus non erit; nisi materia illa fictilia punitus e caelis amoveatur.

27쪽

Si enim Planetae circum Solem a Vorticibus devehuntur; vorticum Partes, quae proxime ambiunt unumquemque Planetam, ejusdem deustatis erunt ac Planeta ; uti supra dictum cst. Itaque materia illa omnis, quae contigua cst orbis magni perimetro, parem habebit ac Tellus densitatem: quae vero jacet intra orbem magnum atque orhem Saturni, vel parem vel majorem habebit. Nam ut constitutio vorticis permanere possit, de ni partes minus densae centrum occupare, magis densae longius a centro abire. Cum enim Planctarum tempora periodica sint in ratione RGquiplicata distantiarum a Sole, oportet partium vorticis periodos eandem rationem servare. Inde vero sequitur, vires centrifugas harum partium fore reciproce ut quadrata distantiarum. Quae igitur majore intervallo distant a centro, nituntur ab eodem recedere minore vir unde si minus densar fuerint, necesse est ut cedant vi majori, qua partes centro propioresa cndere conantur. Ascendcnt ergo densiorcs, doscendent minus densae,& locorum fiet invicem permutatio ; donec ita fuerit disposita atque ordinata materia fluida totius vorticis, ut conquiescere jam possit in aequilibrio constituta. Si bina Fluida, quorum diversa est densitas, in eodcm vase continentur; utique niturum est ut Fluidum, cujus major est densitas, majore vi gravitatis insimum potat locum : & ratione non absimili omnino dicendum est, densiores vorticis partes, majore vi centrifuga, petere supre- et num locum. Tota igitur illa & multo maxima pars vorticis, quae jacet extra Glluris orbem, densitatem habebit, atque adeo vim inertiae, pro mole materiae, quae non minor crat quam densitas & vis inertiae Telluris: inde vero Comotis trajectis orietur ingens resistentia, & valde admodum sensibilis ; ne dicam, quae motum eorundom penitus sistere atque absorbere

posse merito videatur. Constat autem ex motu Cometarum prorsias regulari, nullam ipsos resistentiam pati, quae vel minimum sentiri potest; atque adeo neutiquam in materiam ullam incursare, cujus aliqua sit vis resistendi, vel proinde cujus aliqua sit densitas seu vis inertiae. Nam resisitentia Mediorum oritur vel ab inertia materiae fluidae, vcl a desectu lubricitatis. Quae oritur ii desectu lubricitatis, admodum exigua est: & sane vix observari potest in Fluidis vulgo notis, nisi valde tenacia fuerint adinstar olei & Mellis. Resistentia quae sentitur in Aere, Aqua, Hydrargyro, &hujusmodi Fluidis non tenaci Dus, sero tota est prioris generis; dc minui non potest per ulteriorem quemcunque gradum subtilitatis, manente Fluidi densitate vel vi inertiae, cui semper proportionalis est h. ec resistcntia ; quemadmodum clarissime demonstratu in est ab Auctore nostro in peregregia Resistentiarum Theoria, quae paulo nunc accuratius exponitur, hac 1ecunda vice, & pcr Experimenta corporum cadentium plenius confirmatur. Corpora progrediendo motum suum Fluido ambicnti paulatim communic*nt, & communicando amittunt, amittendo autem retardantur. Est itaque retardatio motui communicam proportionalis ; motus vero communicatus, ubi datur corporis progredientis velocitas, est ut Fluidi densitas et ergo retardatio, seu Resistentia, erit ut eadem Fluidi densitas; neque ullo pacto tolli potcst, nisi a Fluido, ad partes corporis posticas recurrente, restituatur motus amissus. Hoc autem dici non poterit, nili impressio Fluidi

28쪽

IN EDITIONEM SECUNDA M.

m corpus ad partes posticas aequalis fuerit impressioni corporis in Fluidum ad partes anticas ; hoc cst, nisi velocitas relativa, qua Fluidum irruit in corpus a tergo, aequalis fuerit velocitati qui corpus irruit in Fluidum ; id est, nisi velocitas absoluta Fluidi recurrentis duplo major fuerit, quam velocitas absoluta Fluidi propulit; quod fieri nequit. Nullo igitur modo tolli

potest Fluidorum restitentia, quae oritur ex eorundem densitare & vi inertiae. Itaque concludendum crit; Fluidi caelestis nullam elici vim incutiae, cum nulla sit vis resistendi: nullam esse vim qua motus communicetur, cum nulla sit vis inertiae: nullam esse vim qua mutatio quaelibet vel corporibus lingulis, vel pluribus, inducatur, cum nulla sit vis qua motus communicetur; nullam estu omnino emcaciam, cum nulla sit facultas naut

tionem quamlibet inducendi. Quidni ergo hanc liypothesin, quae fundamento plane dostituitur, quaeque Naturae Rerum explicandae ne minimum quidem inservit, ineptissimam vocare liceat, & Philosopho prorsus indignam. Qui caelos materia fluida repletos esse volunt, hanc vero non inertem esse statuunt; hi verbis tollunt Vacuum, rc ponunt. Nam cum hujusmodi materia fluida ratione nulla secerni possit ab inani spatio; disputatio

tota fit de rerum nominibus, non de naturis. Quod si aliqui sint adeo usi rue dediti materiae, ut spatium a corporibus vacuum nullo pacto admittenum credere velint; videamus quo tandem oporteat illos pervenire. Vel enim dicent hanc, quam confingunt, Mundi per omnia pleni constitutionem ex voluntate Dei proscctam csse, propter eum finem, ut operationibus naturae subsidium praesens haberi posset ab AEthere subtilissimo cuncta permeante & impiciate; quod tamen dici non potest, siquidem jam

ostensum est ex Cometarum phaenomenis, nullam essu hujus AEtheris efficaciam : vel dicent cx voluntate Dei prosectam esse, propter finem aliquem ignotum; quod neque dici dolici, siquidcm diversa Mundi constitutio eodem argumento pariter stabiliri posset: vel denique non dicent ex voluntate Dei proscctam osse, sed ex necessitate quadam naturae. Tandem igitur delabi oportet in faeces sordidas gregis impurissimi. Hi sunt qui somniant Fato universa regi, non Providontia ; materiam ex neccistate sua semper & ubique extitille, infinitam esse & aeternam. Qui huc positis, erit etiam undiquaque uniformis : nam varietas sormarum cum necessitate omnino pugnat. Erit etiam immota: nam si necessario moveatur in plagam aliquam determinatam, cum determinata aliqua velocitate; pari necessitate movebitur in plagam diversam cum diversa velocitato; in plagas autem diversas, cum diversis velocitatibus, movcri non potcst ; oportet igitur immotam csse. Neutiquam profecto potuit oriri Mundus, pulcherrima sormarum de motuum varictate distinctiis, nisi ex liberrima voluntate cuncta

providentis & gubernantis Uei. Ex hoc igitur sonte promanarunt illae omnes quae dicuntur Naturae leges : in quibus multa sine lapiciatissimi coni illi, nulla necellitatis apparent vestigia. Has proinde non ab incertis conjecturis petere, sed observand i atque expericlado addiscere debemus. Qui verae Physicae principia legesqu: rerum. sola mentis vi & interno rationis lumine fretum. invenim se posse confidit; hunc oportet vel statuere Mundum ex necessitate fuisse, Legesqued a proposita;

29쪽

XXIV

propositas ex eadcm 1accessitate sequi; vel si per voluntatem Dei constitutus sit ordo Naturae, se tamen, homuncionem misellum, quid optimum saetu sit perspeetum lia m. Sana omnis & vcra Philosophia fundatur in Phaenomenis rerum : quae si nos vel invitos & reluctantes ad hujusmodL principia deducunt, in quibus clarissimc cernuntur consilium optimum &dominium summum sapientissimi & potentissimi Entis; non erunt haeculeo non admittenda principia, quod quibusdam sorsan hominibus minus grata sint futura. His vel Miracula vel Qualitates occultae dicantur, quae displicent: vertam nomina malitiose indita non sunt ipsis rebus vitio vertenda ; nisi illud fateri tandem velint, utique debere Philosophiam in A- meismo fundari. Horum hominum gratia non crit labefactanda Philos

phia, siquidem rerum ordo non vult immutari.

Obtinebit igitur apud probos & aequos judices praestantissima philosophandi ratio, qine fundatur in Experimentis & Observationibus. Huic vero, dici vix potcrit, quanta lux accedat, quanta dignitas, ab hoc opere praeclaro illustrissimi nostri Auctoris ; cujus eximiam ingcnii felicitatem. dissicillima quaeque Problemata cnodantis, & ad ea porro pertingentis, ad

quae nec spes erat humanam mentem assiugere potuissc, merito admirantur& suspiciunt quicunquc paulo profundius in hisce rebus versati sunt. Claustris ergo reseratis, aditum nobis aperuit ad pulcherrima rerum mysiteria. S, stematis Mundani compagem clogantissimam ita tandem patefecit, & penitius perspectandam ded t; ut nec ipse, si nunc revivisceret, Rex sybonsus vel simplicitatem vel harmoniae fratiam in ca desideraret. Itaque Naturae majestatem propius jam licet intueri, & dulcissima contemplatione frui; Conditorem vero ac Dominum univcrsorum impensius colere & venerari, qui fructus est Philosophiae multo uberrimus. Caecuin, esie oportet, qui ex optimis & sapientissimis rerum strue irris non statim videat Fabricatoris Omnipotcntis infinitam sapientiam & bonitatoni : insanuina, qui prosteri, nolit. Extabit igitur eximium Nnw TaNi opus advorsus Atticorum impetus munitis limum pr.esidium et neque enim alicunde felicius. quam ex hac pharetra, contra impiam Caremam tela deprompseris. Hoc leniit pridem, &in percruditis concionibus anglice latineque editis, primus egregie demonstravit Vir in omni Literarum genere priaeclarus, idemque bonarum Artium fautor eximius Ri CHARI Us BANTI Lius, Aeculi sui & Academiae nostrae magnum ornamentum,. Collegii noliri S. Triniti iis Magister dignissimus& intcgerrimus. Huic ego me pluribus nominibus obhrietiim fateri debeo : huic & tuas quae debentur gratias, Lector benevole, non denegabis..IS cuina, cum a longo rem porc. colubcrrimi Auctoris amicitia intima frueretur qua ctiam apud Posteros centcri non minoris aestimat, quam propriis 1criptis quae litorato orbi in deliciis sunt iii clarescere amici simul famae &scicntiaraim incremento conluluit. Itaque chrin exemplaria prioris Editionis rarissima admodum & immani pictio cocmi inda superesseiit; suast ille crebris est agitationibus, & tantum non objurgando porpulit dcnique Virum praestantilitianum, ncc modestia minus quam eruditione summa insig

nem,

30쪽

IN EDITIONEM SECUNDAM.

nem, ut novam hanc operis Editionem, per omnia elimatam denuo &egregiis insuper accessionibus ditatam, suis sumptibus & auspiciis prodire pateretur. Mihi verb, pro iure suo, pensum non ingratum demandavit, ut quam posset emendate id fieri curarem.

ROGERus Corps Collegii S. Trinisatis Socius Astronomiae & Philosephiae Experimentalis Prosessbr Plumianus. .

AUCTOR I S

SEARCH

MENU NAVIGATION