Venerabilis servi Dei d. Bartholomaei a Martyribus ... Opera omnia quotquot reperiri potuere nunc primum in unum collecta, pleraque hactenus inedita, & ex autoris hausta scriniis, alia e Latio reddita ad pleniorem Tridentinae Oecumenicae Synodi notit

발행: 1735년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

so ANNOTATIONES

bet, juxta Hieronymum, quoniam multi fuerunt adversiim me, vel ut aIlI tradaiscunt, quoniam multi erant mecum, scilicet, Angeli, ut cum Heliseo. . NON ENIM EST ILLIS COMMUTATIO. Ut dicit Augustinus, explicat' se de quibus loquitur, quando dixit:descendant in infernum &e. scilieet de obstinatis, qui nolunt omnino mutari, & ideo Deus extendit manum suam , in retribue do illis vindictam; se Augustinus, & Hieronymus. Uatabl. ibi. Nam non est spes , quod illi mutent ut, & Deum timeant. q. 3. CONTAMINAVERUNT TESTAMENUM .Hebraeus se iuxta Hieronymum: Contaminavit pactum suum, scilicet amicitiae, quod mecum pepigerat , nitidius sive lenius) butyro os ejus, meliores sunt sermones ejus oleo, cum snt lanceae. quia scilicet ore Saul se fingebat amicum, & dicebat: fli mi Datad, justior meo Sc. Litera nostra obscure exponitur ab Hieronymo, & Augustino de haereticis. qui contaminaverunt tellamentum novum , & divis sunt ab Eeelesa ab ira multos Dei, quia in poenam peccatorum aliorum, reliquit eos in suo ingenio. At quia hoc utile fuit Ecclesiae , subjungit : appropinquauit cor illius , id est , insurgentibus haereticis apparuit Ecclesae voluntas Dei, ides , quid volebat significare per serim turas obscuras , laborantibus in hoc Sanctis Doctoribus. Apparuerunt etiam qui apud Deum erant probati. Pi ima ad Corinth. i I. IACTA COGITATUM TUUM &e. Monet viros pios. Iuxta hebr. pulchre habetur: proiice sarcinam tuam in Dominum G.

ΜISERERE MEI DEUS QUONIAM CONCULCAVIT Ate. David tribulatus a Saule, & complicibus dieit hoc vel ut alii, quando suit comprehensus , Philistaeis in Gaath quia titulus psalmi de hoc est. August. dicit, si es Christianus

in torculari es, para te quia conculcandus es, ut uva.

s. . AB ALTITUDINE DIEI TIMEBO. Iuxta hebr. , quocumque tempore timor me invaserit insinuat David per hoc magnam superbiam suorum inimic rum,quae procedebat ex splendore temporalis prosperitatis,sie Augustinus.Iuxta Hieronymum legatur interrogative: ab astituaene Hei timebo quasi dicat: non; quia in te sperabo. 1 . IN DEO LAUDABO SERMONES MEOS. Quicunque sermo vetus, aepius ex ore nostro procedit a Deo nobis datus est, & tamen noster est, quia accepimus a Deo dante nobis, sicut panem, quem petimus a Deo in oratione Dominica vocamus nostrum. Sic David testatur, omnes suos pios sermones in Dei laudem se

relaturum.

, TOTA DIE VERBA MEA EXECRABANTUR. Quasi dicat, cum ego

coner, ut nonnisi vera, & pia loquar, & ad laudem Dei, tamen hostes mei omnia verba mea execrantur, vel calumniantur, ut habet hebr. , α omnes cogitationes eorum adversum me in malum .

s. 6. INHABITABUNT juxta hebr. concurrunt, vel coniregantur . ET ABSCONDENT, idest hostes mei in aliquo loco se collocant, & ibi delitescunt parantes mihi insidias, quas supplantantes plantas meas, sustinentes, sive expectan

tes animam meam, ut eam perderent.

PRO NIHILO SALVOS FACIES ILLOS. Hieronymus transfert. Nullus salvabisur ex eis, imb in ita tua eos eonfringes. Alii legunt intetrogativis pro iniquia

62쪽

quitate salvos secies illos quasi dicat, non: imo in ira dcc.Augustinus exponit,quod Deus gratis. & faciliter salvat. Sed non est juxta literam . DEUS v ITAM ΜEAM. Heb. Secretiora mea, pone lachrimas meas in laguneulam tuam, scut promisisti: Alii legunt. An non in libro tuo vel rationatio tuo sunt scriptae λ ubi nos habemus , sicut in promissione tua. IN DEO LAUDABO VERBUM. Sicut in quarto versu praecedenti. q. D. IN ME SUNT DEUS VOTA MEA &c. Nuncupabo tibi vota mea, reddam tibi gratiarum actiones Pulchre disserit hic Augustinus, quod esto mundus, &Diabolus omnia nobis auferant, non possunt nobis auferre arcam cordis plenam

votis. & sacrificiis laudis, sicut neque a Iob eam potuit rapere . O divitiae interiores fidei, spei, charitatis, quo fur non accediti Sed attende, quia ipse dominus Poluit in arca tua haec vota, & sacrificia.

MISERERE MEI DEUS MISERERE ΜΕΙ &e Iuxta titulum , de liber

tione David a Saule in spelunca. Titulus etiam hujus psalmi, habet verba valde mysteriosa secundum Auguilinum, scilicet, ne corrumpas tituli inscriptionem

scilicet, quod Pilatus noluit, quod titulus crucis mutaretur. Eadem verba habentur in duorum sequentium psalmotum titulo.

DONEC TRANSEAT CALAMITAS, aut insdiae . Augustinus: donee transeat coetus iniquorum , quia nunquam deerit iniquitas premens , & justitiaia Patiens, quamdiu steterit laculum . MISIT DEUS MISERICORDIAM SUAM. Quia die, noctuque parabant mihi insidias hostes mei, scilicet Saul &c. Ideo dormiebam conturbatus. Hic dicit Augu- sinus,quod David accepit a Domino facultatem, ut si vellet, oeeideret viilem: at ille elegit magis parcere, quam occidere de medio catulorum leonum dicit idem Augustin. quod populus minutus Iudaeorum deceptus a magnis dicuntur catuli in pastione Christi. EXALTARE SUPER CGLOS DEUS &e. Exaltare ergo Domine, & alto, e potentiam tuam vindicando me de inimicis meis, & glorificaberis in omni terra , & ego praecipue tuas laudes cantabo in omnibus instrumentis muscis : Ideo dicit: exurge gloria mea, quia gloria , & beatitudo David in hae vita non erat in alio , quam invocando divinis laudibus. Ideo his verbis seipsum eκcitat. Hieron, re August. exponunt hunc psalmum de Christi resurrectione, & victoria ejus contra Iudaeos.vatabl.psalm. ior. exponit de anima David,quasi David alloquatur animamc quae est gloria corporis & excitet eam ad laudes Diei summo diluculo; & exeitat etiam ipsa instrumenta musca, in quibus canebat. Et testatur,se habere cor paratissimum ad Divinas laudes, legit & Vatabi: ibi confirmatum, ubi habemus paratum . Ponderat hic Λugust. Davidis erga Saulem Ienitatem . Erat , ait, David

mitissimus, Saul serocissimus, ille lenis, hie invidus, ille patiens, hic crudelis, ille beniscus, hic ingratus, ille, cum posset occidere, pepercit ei. O virum secum dum cor Deil DEDIT IN opPROBRIUM CONCULCANTES ME. Quod magis orprobrium,& confusio Iudaeorum potest esse ut dieit Augustinus quam quod ipsi por. tent codices, unde nos credimus: librarii nostri sunt, quomodo solent servi post dominos codices serre , ut illi portando deficiant, hi legendo persciant. Iudaeus videtur in scriptuni, scut caecus in speculo, qui non videt se ibi, cum ab aliis videatur ibi. G Σ PSAL-

S. s. S. 7. q. .

63쪽

sα ANNOTATIONES

PSALMUM DICAM IN GENTlBUS. Non Iudatis desertis Apostoli actgentes ierunt: nam scriptum erat, mandabo nubibus, ne pluant: idest, ne Evarage hient Apostoli in terra Iudaeorum .

SI vERE UTIQUE IUSTITIAM LOQUIMINI. Aliqui probabiliter die unt.

quod materia istius psalmi est liberatio David ab ultima Saulis persecutione , dc qualiter Saul loquebatur ei blandε ore , sed non sic corde . Ideo incipit quasi aIloquens Saulem, ' Oero utique justitiam loquimini Jce. idest si tecta ore loquimini, haec ipsa & eorde tenete, dc factis comprobate . Dic mihi ait Augustinus) quis te docuit, quod nolis tibi adulterium, aut furtum Ece. fieri λ igitur si judicas haec non esse a te patienda, ergo nec a te agenda in alios. Si quaero a quocumque. Nonne adulterium oce. bonum dicunt omnes rNon. Igitur, si justitiam loquimini, facite. ALIENATI SUNT A BONO ET ERRAVERUNT AB UTERO . Designatur non solum semes peccati originalis, in quo omnes nascimur, sed etiam ita- dividualis inclinatio ad quaedam vitia, dc malam educationem ob pravitateria

parentum.

SICUT ASPIDIS SURDAE. Dicit Augustinus, quod Marsus incantat aspidem, dicens quaedam carmina, ut educat aspidem de tenebrosa caverna , quae, cum amet manere in suis tenebris , dc cogi se sentiat ad auditum illarum vocum ad exeundum , allidit unam aurem terrae, dc cum cauda obturat aliam, de se evitans vim illarum vocum non exit ad incantantem . Sie faciunt multi ad verbum Dei, ut habet Actuum 7. Continuerunt aures suas G. Sic faciunt nune haetetici ut dicit Augustinus ad verba Ecclesiae claudunt aures, ne audiant, quia nolunt exire de suis tenebris. Augustinus hic dicit. s gravat te quasi pondus tunica veteris hominis, exue illam , ut dicit Apostolus pexuentes veterem bominem . Si dicis quomodo possum sae ut serpens, qui coarctat se per soramen angustum , dc sc exuit pellem . Sic tu per illam viam , de qua Dominus, arcta es via Sc. oportet, te primli sentire aliquem dolorem in veteris

tunicae exuitione.

DEUS CONTERET DENTES die. Sie ait Augustinus J secit Christus in

interrogatione de tributo Caesaris , dc alias .

TANQUAM AQUA DECURRENS . Idest scut rivus aquae pluvialis, quae statim defieit s Sie est doctrina haereticorum . INTENDIT ARCUM SUUM Deus DONEC CONTERATUR, ut traducit Hieronymus. Alii vertunt, fiat sicut arcus, cui tenso sagittae disguntur, idest sint vani omnes conatus meorum inimicorum . SICUT CERA QUAE FLUIT AUFERENTUR . Vatabl. dissuant inflarlimacis coliquescentis. SUPERCECIDIT IGNIS, ET NON VIDERUNT SOLEM . Hieronrmus, dc alii vertunt, sani sicut abortivum mulieris, quod nunquam Vidit solem . Augustinus textum nostrum exponit, de illis, qui ardentes igne variarum concupiscentiarum, dc ideo, quas cera jugiter Spiritum colliquescentes, Sc deficientes. non vident solem justitiae. Hic etiam dicit Augustinus, quod delectabile est, non soItim audire novas considerationes, sed etiam notas,dc tritas, quando educuntur eκ passibus, di verbis scripturae, ubi erant occulta .

PRIUSQUAM INTELLIGERENT SPINAE VESTRAE RHAMNUM Rham

64쪽

nus linquit Hieronymus) est genus sentium asperrimum aculeis, Sc flore gratiis. mum di juxta haebr. vertit, priusquam crescant spinae vestrae in rhamnum,idest prius. quam vestrae spinosae, i & perniciosae cogitationes producant desideratum effectum dissipabuntur 1 Deo , di vos etiam peribitis: quas dicat, priusquam vestrae malae cogitationes intelligant, idest videant, quod cupiunt, scilicet destructionem meam, prius peribunt, at Deus in ira sua subitb ablorbebit vos, se ut solet terra hians absorbere homines vivos. Textus, quem Augustinus exponit, habet, Priusquam producat spinas vestrarrbam se & in idem redit : quia rhamnus prius est herba mollis : deinde fit asperrima spina, ac densissima: & exponit, quod convertamur, antequam molles vinIuptates producant asperrimas spinas suppliciorum aeternorum. MANUS SUAS LAVABIT &c.Hieronymus, Hilarius,& Augustinus exponunt, φ. io quod homines recti videntes in hoc mundo impios puniri a Deo ex hoc mundiores fiunt, quia ex hoe diligentilis sibi cavent, ne eos imitentur, quasi in poenis eorum lavati: & apud se dicunt, quia ergo videmus, quod justi aliquem fructum recipiunt in terra suorum operum, & peccatores poenam, utique hinc inani sera ex. perimur , quod est Deus etiam in terri judicans homines. In ίne istius psalmi egregie suadet Augustinus auditionem verbi Dei. Dicunt, ait, multi, ad quid debeo ire ad Ecclesiam ad audiendum verbum Dei λ Ecce qui quotidie vadunt, & audiunt, non iaciunt, quod audiunt. Respondet Augustinus: saltem iaciunt hoc, quod est, ire ad audiendum, & audire , & sic deinceps possunt sacere, ut audiant, & iaciant. Tu autem qu1m longe es a faciendo, qui tantaen

fugis ab audiendo

ERIpE ME DE INIMICIS &e. Ex titulo hujus psalmi habetur, quod mat

ria ejus est liberatio David de manu Saulis, quando obsedit eum in domo sua. CoepERUNΤ ANIMAM MEAM. Hebr. Insidiantur animae meae, irruerunt .se in me feroces, non ob aliquam iniquitatem meam e nam sine iniquitate cucurrioe direxi vitam meam Hieronymus, & Augustinus exponunt de Christo in pabsone . CONVERTENTUR. Seu revertuntur ad vesperam frementes, scut canes, . quia satellites Saulis ibant, & redibant ad explorandum, ubi erat David usque dum obsederunt locum ubi erat.Αugustinus exponit de Iudaeis,qui conversi sunt ad Christum ab Apostolis post adventum Spiritus Sancti, quia seritis conversi sunt idest non quando Christus praedicabat: & tune habuerunt famem gratiae Dei, sicut canes, idest scut gentiles, qui dicuntur canes Matth. II. . Et quia multi ex se conver-ss circuierunt mundum ad evangelitandum Christum, ut Paulus; Ideo dicuntur circumire civitatem. Hieronymus exponit de Iudaeis in fine mundi convertendis,

ut ad Rom. II.

ECCE LOQUENTUR IN ORE SUO. Iuxta historiam clarum est, γγ I. I. NIAM QUIS AUDIVIT λ Idest dum hostes mei secum feereth conserunt de mo. do . quo debent perdere me, dicunt quis audivit idest nemo novit secretas

insidias nostraS.

FORTITUDINEM MEAM TIBI SERVABO. Idest tu solus es sortitudo εinea contra illos. Campense, sortitudinem, sue vires illius scilicet Saulis γ tibi serevabo Diqitigod by Cooste

65쪽

S. II

vabo, idest Eu o deiso con vosto, vos me vingareis ille. DEUS OSTENDIT MIHI INSIDIATORES MEOS. Sic Hieronymus, idest dedit suffragium, ut possem evadere eos, NE OCCIDAS &c. postulat, quod non repente perimantur omnes, sed maneant aliqui in vit1 humiliati, & contusi ad exemplum . & memoriam . Iuxti Spiritum Dominus ostendit Christo, quid facturus erat de Iudaeis, nempe, quod non erant exterminandi, sed dispergendi per orbem, ne traderetur oblivioni Scriptura veteris testamenti, ubi promissus est Christus: sunt enim Setinarii nostri servantes fideliter libros sacros Textus August. habet , ne quando

obliviscantur legis tuae . Et quia sunt depositi a suo fastu, & superbia & in toto orbe humiliati vivunt e ideo dicit, depone eos, S comprebendantur in superbia sua DELICTUM ORIS EORUM. Adde, iuxta Haebr., propter delictum, & pr

pter sermonem.

ET DE EXECRATIONE, ET MENDACIO &e. Patet iam hostes Christi.

qu m David suisse consumptos, ac de eis in tota terra annunciatum suisse, eos injuste execrationibus, & mendaciis persecutos fuisse illos vatabl. ob perjurium, ecmendacium, quod loquuntur, consume eos in furore, consume, ut non sint, ut sciant, quod Deus dominatur Iacob &c. IPSI DISPERGENTUR &c. Iuxta Hebr. vagabuntur ad quaerendum vi ctum , nee satiati cubabunt; vel ob famem agitati spiritu impatientiae murmur bunt contra Deum , scut ficiunt canes, quando sunt ligati, si esuriunt. Iuxta Spiritum Iudaei tandem conversi sancta fame divini verbi, ac divinae graiatiae, & servoris charitatis mirabiliter urentur, & quia talis fames hic non potest satiare , S murmurabunt, idest rugient coram Deo petentes augmentum gratiarum, scut in psal.3. ubi nos habemus, intelZyge clamorem meum; Hieronymus vertit. Intellige murmur meum. Alii rugitum meum .

DEUS REPULISTI NOS &e. David in hoc puImo dat Eratias Domino pro aliquibus victoriis contra populos gentilicos, qui describuntur a. Reg.8.qui3 tamen Deus aliquando in poenam peccatorum dederat gentibus victoriam contra Iudaeos, ut tempore Heli Sacerdotis, & Saulis, ideo etiam deplorat, se suisse derelictos, aliquando: dicens, Deus repulisti nos, aut repuleras. juxta haebia Iuxta Spiritum secundum Augustinum loquuntur omnes,qui aliquando sue runt in suis caecitatibus derelicti,& post illuminati . Commoti enim,& concussi ad pinnitentiam sanati sunt, & reintegrati ex suis fracturis, & comminutionibus spiritualibus, quas vocat contritiones; accipitur etiam in malam partem, ut ibi contritio, o infelicitas in otis eorum m. q. 3. POTASTI NOS VINO COMPUNCTIONIS. Seu Oino lettali juxta hebr. Iuxta literam fgniscatur clades populi Iudaeorum in bellis. Iuxta spiritum, Augustinus exponit,quod Dominus dura ostendit populoChristiano tempore Martyrum: qui potati tamen fuerunt vino sanctae compunctionis peccatorum .s DEDISTI METUENTIBUS TE. Heb. habet rursus susulisi timentibus

te signum idest vexillum , ut triumpharent, & hoc ob tuam veritatem idest , ut comprobareris verax in promissis. Et hoc, ut liberentur dylMi tui . Et deinceps narrat varias victorias,& dominia terrarum . Et primb ostendit, se esse dominum

66쪽

num totius tertie Sanctae, icilicet Sichem , & vallis Soccoth ubi nos habemus, Tabernaculorum Ec terrae Galaad, ac terrae Ephraim, & Manasse, ac Regni Iuda,& thirae Moabitarum,quae est olla, vel lebes lavacri mei, juxta Hebraeum, idest, qua sermiliter utor scut lebete, vel pelvi ad abluendos pedes . Et etiam super Idumaeam calceamento meo ambulabo, idest, et it mihi omninb subjecta, idest, conculcabo eam . Et quia Deo auxiliatore sperat omni se subacturum eam , ideo dieit, quis deducet meὸ ω. Nonne tu Deus, qui aliquani repulsi nosZ nonne egredieris in exercitibus nostris P quasi dicens: imo egredieris nunc in auxilium nobis. Dicit, est Iuda rex meus, quia Christus nasciturus erat in regno, & terra Iudae : ut dicit &Vatabi: psal. io . Augustinus juxta spiritum super illud: dedisti metuentibus te Fgnum &c. quod, quando Deus immittit tribulationes temporales sanctis, in hoe dat eis signum, quod sugiant a facie arcus extremi iudieii, quod ad modum arcus, quanto amplius tardat, quia extenditur retriu tantb crudeliorem emittit sagittam. Hie dicit Augustinus: Sarcina Christi levis est, quia pennas habet amoris, o sublevat te et nam, si detrahas pennas avi quasi onus tollis, & qub magis onus abstulisti, magis in terra remanebit, redeat onus, & volat. Talis est sateina Christi: experire, & videbis, quam suavis, quam jucunda , quam rapiens in caelum , & a terra erigens .

EXAUDI DEUS DEPRECATIONEM . Psalmum hune quamvis aliqui ast

plieent ad David Dominum deprecantem in suis tribulationibus; tamen minitis alii, ut Cajetanus, intelligunt de Christo ob duos penultimos versus. A FINIBUS TERRAE AD TE CLAMAVI &e Quae est ista, quae clamat in omnibus finibus terrae, nisi Ecclesia Catholica λ Christus enim non solum in se clamavit ad Patrem, sed etiam per totum orbem clamat in suis fidelibus, seu Ecclesia, qui in ipsa petra sunt firmati, & exaltari scut ipse exaltatus est in sortitudine Deitatis ideo dixit Ecclesiam super petram aediscandam . Christus ait Augusti. Dus anxiatur in Ecesesa sui, seut dieebat Paulo, cur me persequeris & lingua calcato pede dicit, eur me calcas cum caput, & linguam nemo calcet.

ANIMAM, ET VERITATEM EIUS QUIS REQUIRITὶ Quas dicat: pau

ci sunt, qui ex corde requirant. Et ut dicit hic Augustinus: plures sunt, qui requirunt solam misericordiam Dei, non tamen veritatem , & justitiam , multum sibi pollicentes de misericordia Dei, & surrepit in animi eorum, ut faciant Deum in. juilum. Putant apud se, quod. esto permaneant in peccatis, Deus tamen ibi positurus est eos, ubi positurus est illos. qui recesserunt a peccatis. Sic vis injustus esse , ut Deum facias injustum . Quid vis ergo eonvertere Deum ad voluntatem tuam tu potius convertere ad voluntatem Dei.

NONNE DEO SUBIECTA ERIT&e. David in suis perseeutionibus h salile

exhortatur suos socios ad sdendum in Domino. Dicit ergo: quare non eris Deo omnimoda fiducia subjecta anima mea λcum ab eo pendeat salus mea) nam ipse est petra mea, & arx mea &c. NON MOVEBOR AMPLIUS. Iuxta Heb. non labascar graviter QUOUDQUE o vos Saul, & complices. IRRUITIS IN ΜΕ univers, qui hoc iacitis vosmet

s. a. q. 7. g. I

67쪽

ANNOTATIONES

met interseitis, sicut illi, qui irruunt in parietem, aut maceriem iamiam minaritem ruinam, ea cadente interficiuntur. Hebr. habet, universi vos interficiemini tanquam paries inclinatus, & maceries corruens, idest. vos cadetis citci scut ista .

VERUMTAMEN PRETIUM. Ideli statum, vel valorem . Textus Augustini habet honorem: hoe enim intendebat Saul: Et ego suebam evasonem meam, vel e tum eonversonem Augustinus glossat de Chri ito qui stiebat salutem judaeorum qui eum repellebant ab honore Mest in Hebr. hahela diligunt mendacium ubi nos habeis mus , cucurri insti ecc. Non emigrabo hebr. non mutabo P ab ejus protectione , Mfiducia.vERUMTAMEN VANI FILII HOMINUM. Hebr. habet secundum Vat AL Mendaces filii bominum ) s simul ponamur in bi lance; ipsa vanitate leviores erunt. Iuxta nostruin textum significatur, quod homines mutub se decipiunt i restateris , ponderibus , & mensuris ,& in omni emptione, & venditione. VatabI. Vani filii bominum; mendaces filii viri; in scriptura dicuntur plebei filii hominum ; principes autem , & magnates dicuntur si ii viri. SEMEL LOQUUTUS EST DEUS. Augustinus exponit de productione verbi aeterni, per quod omnia sacta sunt ,& revelantur , idest, dixit verbum firmum, quod nunquam mutabit, vel quod habet potestatem, & misericordiam : illam ad puniendum rebelles, hanc ad praemiandum obedientes.' vult quod timeamus p . testatem dc amemus misericordiam;& in hoc lex,& Prophetae. Non sc t ait Augus . de misericordia praesumatis,ut potestatem contemnatis, nec sic potestatem timeatis, ut de mi laticordia desperetis: hune humiliat potestate, hunc exaltat misericordia. Pulchre hὶe ait Augustinus de Civitate Babyloniae, & Hierusalem, quomodo nascimur filii Babyloniae , post transferimur ad Hierusalem gratia Christi, in stagnum cujus, civitas, quam aedificavit Cain, fuit de novo erecta, civitas autem Hi tu salem non fuit de novo aedificata , sed eapta ab Hiebusaeis, qui eam tenebant.

DEUS DEUS MEUS, AD TE &e. Ut titulus insinuat, tractat psalmus de

Sancta religione David, quando erat in desertis profugus a Saule . Titulias ejus est; Psalmus David, cum esset in deserto Idumaeae, aut Iuda cut hebr. Idumaedia interpretatur, rufa, vel terrena, aliter hic mundus. Hebr. Deus, ad te summo diluculo vigilo. O malus somnus animae dicit Augustinus qui est oblivio Dei. SITIVIT IN TE ANIMA MEA . Augustinus de sti Sanctorum in deserto hujus mundi ad Deum . IN TERRA INVIA &e. Tetra invia etat, sed Christus iactus est via : sne aqua, siae refrigerio Spiritus, nisi si quas stultas emittit Chrillus. Si hic non sitis , in alia via non satiaberis. Sitis animae desiderium est: Augustinus. SICUT IN SANCTO APPARUI. Campenso Sicut in sacra aede appareo

coram te, ut contempler sortitudinem tuam &c.

SUPER VITAS &e. Exponit Augustinus de variis generibus vitae, quae homines eligunt, vita militaris, nautica &e. Hebr. habet: misericordia tua optabilior est vitβ. ET IN NOMINE TUO &e. Leva manus tuas ad illum in oratione, & Sanctis operibus, qui eas pro te levavit in Cruce. SICUT ADIPE &c. Campensis, tanquam adipe, & pinguedine satiatur anima mea, quando exultantibus labiis te collaudo. SIC Diqitigod by Gocrate

68쪽

sIC MEMOR FUI TUI SUPER STO Μ. Dicit Augustinus, quod, qui θ. a.dum est otiolus non cogitat de Deo, minus cogitabit cum fuerit in actionibus .i Heb. In nocturnis vigiliis , ubi nos habemus matutinis., ADHAESIT ANIMA MEA. Textus Augustini Azglutinata est anima mea: ε, gluten charitas est, non cum Deo, sed post Deum, ut ille praecedat, tu sequaris, ut dictum est Petro. Matth. i 6. Fortis est gallina, quae nos protegit, sub cujus alis sumus, non timeamus milvios insernales. INTROIBUNT IN INFERIORA TERRA. Peribunt, & sepelientur, &quidam ex eis gladio occidentur , quidam , seris, quas nomine vulpium insinuat. Augustinus, & Hieronymus exponunt de Iudasis persecutoribus Christi, quibus aciciderunt dicta in destructione Hierusalem , & suerunt participes vulpium, idest iniquorum Principum, quales suit Herodes, qui dicitur vulpes Luc. I 3. Vatabl.eXponit, quod cadavera eorum vorabuntur , feris. LAUDABUNTUR OMNES QUI IURANT IN EO &α Campens vertit, S, Gloriabuntur, qui jurant in verba illius juxta illud juravi, o statui cust direm. Anima ait Augustinus sitit Deum, earo sitit resurrectionem , &incorruptionem, quia multiplieiter hie deficit, & laborat: Et dicit quod ingredi in inferiora terrae est immergi terrenis cupiditatibus. Itidem dicit pulchre, quod filii nascuntur, ut expellant parentes de hoc mundo, non enim potest tot capere; ideo dicit puer seniori r trans, quid hic agis &c.

EXAUDI DEUs ORATIONEM MEAM. David confugit ad Dominum ob

occultas machinationes Saulis contra ipsum. PROTEXISTI &c. Heb.: protege me Sc. QUIA EXACUERUNT. Intendit Saul linguam suam tanquam arcum ad s. a. Haculandum amaras sagittas.. FIRMAVERUNΤ SERMONEM NEQUAM . Idest animo obstinato decre. f.

verunt perpetrare rem execrandam.

η NARRAVERUNT &c. Salii , & eompliees narraverunt, idest consilium inierunt de parandis, & abscondendis laqueis advellam me, & tanto labore,ae dili- 't gentia intenuebant scrutandis scrutiniis, ac machinamentis contra me , quod pene anxietate inquirendi fatigati deficiebant. SCRUTATI SUNT INIQUITATES . Hoc iuxta Textum nostrum , nam l.6. iuxta hebr. valde diversa litera est, scilicet serutati sunt malitias, & pervestigatam malitiam reposuerunt alto corde , at Deus sagittis suis eos seriet , ita ut alii homines obstupefacti de judicio Dei timeant sbi, & annuncient justa opera Dei. Augustinus exponit psalmum in persona Maturum Christi respectu suorum' persecutorum etiam ex persona Christi, & dicit quod Iudaei serutantes, quomodo Dominum perdituri erant in suis consiliis, & scrutiniis defecerunt a luce veritatis, di non pervenerunt ad intentam Christi extinctionem, quam suis scrutiniis quaere hant. Ideb dicit quod defecerunt. ACCEDIT HOMO AD COR ALTUM &e. Quoniam ergo homo accedit φ. 7. ad cor altum alta consita machinans contra Deum ex superbia , tunc exaltatur

Deus dissipans talia consita, puniens eos, & liberans suos, & se si, quod plagae illata ab eis sunt scut plagae, quas inserunt infantes mediantibus sagittis factis ex ea H niciis Digit jam by Cooste

69쪽

10 ANNOTATIONES

niciis, quae nihil nocent, & linguae eorum, quae coram Pilato, & in Cruce t m potentes fuerunt contra Christum , contra ipsoimet infimatae sunt hebr. corruerum Nam si dixerunt sanguis ejus super nos m. dc non babemus regem, nisi Caesarem, Caesaris potentiam experti sunt, icilicet Vespasiani, qui talem cladem in eos intulit, quod conturbati sunt omnes, qui viderunt dic. praesertim conversi ad fidem.

TE DECET HYMNUS EX SYON dcc. Ut aliqui dicunt tractatur,quomodo in Syon jure eolitur Deus ob benescia tam spiritualia, quam corporalia , . Heb.habet, tibisilet laus vel tibi sienti- juxta Hieronymum, quia tot sunt beneficia, quod nemo ea laudare digne possit in Ecclesia, & ideo potius silendum , &stupendum , & pati extas m . Tibi debetur laus in Syon, sue Hierusalem , quia ciues Babylonis te laudate non possunt. Augustinus, qui etiam dicit quod ,esto in Hie rusalem militante laudemus, tamen votum non nisi in caelesti persolvetur, quia ibi erimus holocaustum persectum; ibi in resurrectione implebuntur omnia desidetix

nostra.

EXAUDI ORATIONEM MEAM&c. Quia ex hoc, quod audis preces su Dplieum , ad te venient omnis generis homines , quantumque snt carnales. Aia.

gustinus hie tractat, quomodo ex omni genere hominum aliqui jam eonversi sunt ad Christum . VERBA INIQUORUM. Heb. iniquitatum PRAEVALUERUNΤ SUpERNOS Ate. Augustinus egregie exponit, quod mala in mundo suerunt, & sunt ex pestilentia linguae: quid faceret ait) puer natus inter paganos, ut non coleret Iapidem, qui nihil aliud audivit ab insantia, quam colendum lapidemλ dcc. Isti ergo si postea

convertuntur, optimst possunt dicere verbum hoc : sc dc de natis in Germania, post hanc corruptionem , qui nihil aliud audiust, quam maledictiones Romanae Eeesesae. BEATUS QUEM ELEGISTI. Augustinus exponit de homine assumpto a ver Hieronymus exponit de quocumque electo. MIRABILE IN AEQVITATE. Pulchritudo domus Dei praeeipuε apparet in splendore justitiae non severae, sed summa aequitate exercitae. SpES OMNIUM FINIUM &e. O Domine, qui es spes omnium finium terrae fit maris immens , ut habet Hebr. vel longinqui, idest etiam habitantes in extremismatis, aut insulis remotissimis in te solo fiduciam habent. PRAEPARANS MONTES die. Iuxta literam, o Domine tu es, qui firmas montes potentia tua , sue sortitudine accinctus, tu es qui compescis strepitum marium, ac fremitum undarum ejus, ac tumultum populorum Sic heb. Iuxta nostram literam deseribitur Deus author tempestatum maris, qui etiam juxta Aingustinum permisi excitari in mari hujus saxuli magnas tempestates perseeutionum contra montes, idest Sanctos pradicatores a se p paratos. TURBABUNTuR GENTES ET TIMEBUNT Zte, A signis caelestibus variis timent homines, tamen delectantur ortu . Et occasu solis, scilicet quando vespere exit a nobis, & quando mane exit ad nos. Delectabis exitus, idest deIectae, biles facies, ut dieit Augustinus. Imo editio vulgata, quam exponit Hieronymus, habet deleaeabilis. non desectabis. Augustinus exponit, quod Deus dat delectatione vespere . dc mane idest in prosperitatibus, ic adverstatibus. VISITASTI TERRAM Ece. Usque ad finem tractat de ubertate fructuum, Deo

70쪽

1 Deo data. Unum juxta Hebr. habetur, visitasti terram, S irrigasn Augustinus glossat, de irrigatione spirituali mediantibus nubibus: Apollolis. ' FLUMEN DEI REPLETUM EST AQUIS. Aliquod insine flumen it terr promissionis, quod quando inundabat ob multitudinem aquarum terram sedicundabat c Augustinus exponit, quod flumen est populus Dei, quod est plenum illis aquis, de quibus Dominus, si quis stit veniat ad me: Et mediantibus talibus aquis Praeparatur cibus animae , quoniam ita , & non aliter praeparatur , & ita parabatur cibus hominum. QUONIAΜ ITA EST PRAEPARATIO EIUS, id est dicto moedo praeparatur terra ad fructificandum, scilicet per pluvias, di inundationes fiu

viorum .

RIVOS EIUS INEBRIANS. Heb. sulcos ejus Inebriar & Tenus Augustini. sc habet multiplica fruges ejus, pluviis irriga eam, S germini ejus benedic ,

voluetur annus in bonitate tua. Sic vertit Hiero mus.

Iuxta Spiritum, dona gratiarum divinarum: primb dantur parvulis in Chri. sto tanquam stillieidia , deinde sunt rivi, deinde rivi inebitantur, idest creseunt: henedices eoronae anni oeci, corona est circulus anni, qui currentibus temporibus in se redit: annus ergo ille, in quo in gratia crevimus &e. suit a Domino benedibi Elus. Et aeeidit haec ubertas ,& est in animabus, quae alias erant sterilia deserta. i INDUTI SUNT ARIETES OVIUM . si Hebr. vestentur eampi gregibus l. I Hieronymus vestientur agnis oves. Augustinus supplet exultationes, scilicet arieres ovium induti sunt exultatione scilicet. ob abundantiam pascuae .

3uasLATE DEO OMIS TERRA PSALMUΜ &e. Invitatur tota terra ad maptias Christi. Augustinus hie contra haeretieos, omnis c ait 2 terra jubitet, nemo iubilat

in parte, Catholica jubi Ied Catholica idem est, quod tota: quicunque partem tenet, , di a toto praecisus est, ululare vult, non jubilare . QVONIAM TERRIBILIA SUNT. Iudicia Dei ut patet inquit Augustinus . ex illo Ioannis 9. Ego veni, m qui non vident videant, oe qui vident caeci snt, ob multitudinem potentiae tuae mentientur tibi inimici tui, falsi Christiani, qui, considerantes potentiam Dei in puniendos malos in inferno, multa proponunt, aut promittunt se iacturos, quae tamen non faciunt; sicut c ait Hieronymus 3 quare do dixerunt Iudaei timore perterriti, omnia quacunque praeceperit Dominus fin

ciemus ,-erimus obedientes . Exod.2.4.

QUI CONvERTIT MARE IN ARIDAM . Ut transiret Israel, & flumen l. s. Iordanis siccis pedibus pertransitum est. Augustinus. Iam anima, quae erat vitiorum amaritudine quasi mare nunc clamat : anima mea sicut terra sn aqua tibi. QvI EXASPERANT. Hieronymus habet, qui sunt increduli. q. 6. IND ISTI NOS IN LAQUEUM. Loquitur Ecclesia primitiva, quam , ε. io. Dominus variis tentationibus quae dicuntur laquei dc tribulationibus pmbavit,& posuit tyrannos super eam, at post varias vexationes, per ignem, & aqua tria perducta est in quietem .

ET LOCUTUM EST OS MEUM IN TRIBULATIONE MEA. Quid lo- q. ia. eutum est scilicet hoe HOLOCAUSTA MEDULLATA . Medulla purarum intentionum, &servorum praecordialis charitatis. H a AD Diqitigod by Gooste

SEARCH

MENU NAVIGATION