Venerabilis servi Dei d. Bartholomaei a Martyribus ... Opera omnia quotquot reperiri potuere nunc primum in unum collecta, pleraque hactenus inedita, & ex autoris hausta scriniis, alia e Latio reddita ad pleniorem Tridentinae Oecumenicae Synodi notit

발행: 1735년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

,6 o DOCTRINAE CHRISTIANAE

egregia sacinora, commiserantia alienis infirmitatibus, affectus. & pietas in eam una confluκerunt, & adunantur; atque vel ea ratione nobis Ecclesia sacrum istud Evangelium hac die repraesentat, quo Lucas utriusque nobis exercitia sororum harum sanctissimarum Marthae, & Mariae varia proponit. Quarum illa tota in altissima m3steriorum Dei, Christique Domini mirabilium meditatione , eon. templationeque versabat; Martha vero tota sublevandis egenis, necessitatibusque Christi, & sanctorum ejus discipulorum erat. Quam nobis historiam ideireb repraesentat Ecclesa , quo beatissimam hane, quae nobis eripitur hodie , coelumque penetrat Dominam omnium in se complecti virtutum acervum & cumulum , Marthaeque simul, & Mariae , Sanctorumque Dei , & Sanctarum Omni una meritis unam eam insgniri & praerogativis . Sic autem ad litteram habet hoc Evangelium Luc. c. io. v. M. Intraυit Iesus in quodUam castellum; Smulier quaedam Martis nomine excepit illum in domo sua: Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus peti Domini audiebat verbum illius, de suo suscipiendo, pascendoque hospite Domino Iesu , vel discipulis ejus nihil sollicita, sed id sororis in curam omne proiiciens Martia, qu satagebat circa Irequens ministerium, quaeque iis opus erant magno, promptoque animo ministrabat. Cumque sororem suam illa videret ad pedes Domini stare otiosam , nec in partem accedere ministerii sociam, Dominum adiit, stetitque, S ait Domine non es tibi curae, quod soror mea relinquiι me solam minis re δ Dic

ergo illi, ut me a P ei. Et respondens ἀxit illi Dominus : Martia , Martia sollicita es, S turbaris erga plurima. Porro unum es necessarium. Scito ergo tu quia omnium quibus oecuparis , Maria optimam partem elegit , quae non auferetur ab ea. Ac si palam diceret, hoe quo se occuparis pietatis in me, discipulosque meos, & affectu commota neeessarium ut praepares cibum, & hospitium, quantumvis opus si & bonum. & sanctum, quo tamen instat hic ad meos

otiosa pedes, verbis attenta meis, & docti inae auseultans arcana meae soror tua,

onge praecellit, & praestat opus; plus enim illa sedens s ut ais & tranquilla, quam tu etiam anxietatibus his. & sudoribus tuis . mihi confert, dc praestλt. Hoc quippe scito , necessarium id unum esse, eaputque ceterorum, & scopum Deum contemplari, & diligere, adeoque meliorem illa partem elegit, quae sotioia sedens in mei contemplatione, dilectioneque vaeat, exercet, nec haec au teretur ab ea occupatio. quam elegit, ut quam elegisti tu, ipsam amittes, quando nullum erit in futuro seeuto , quod exereeatur opus misericordiae , VeleXe citium , quia & nulla tune erit eui subveniri debeat miseria : adeoque non Ruseretur, aeternumque retinebitur, quod elegit soror tua contemplationiS , &divinae dilectionis osseium , & exercitium . quod hic in mortali vita inchoatur, &poit mortem ipsam ad persectionem adducitur & consummationem .

Haec porro historia, uti supra diximus, in hoe festo die recitatur, ut intelligamus eximie instructam in utroque vitae genere suilli Virginem Dei param ut Masethae, sic & Mariae atque se utramque elegit illa , quia persectius utramquς simul, 'ἴI :ς δνζXesceret . Bonam quippe Martha partem elegerat corporalibus Christi filii Dei necessitatibus Oeeurrendo, & famulando; meliorem hac tamen ejus elegerat soror Maria Magdalena , quae cum otio, & tranquillitate voluit ip sam Filii Dei divinitatem ejusque mysteria eontemplari; at Ionge, quod elegit Maria mater Domini utraque sororum eximilis utriusque simul compleXa occupamtionem. Haec enim Martha ipsa, vel quavis creaturatum etiam alia filii sui Domini nostri necessitatibus insit Viit, & inllitit, nee in ipsis ejus modo cuais, & in' Disiti co by Corale

372쪽

LIB. ΙΙ. COLLATIO XXIV. 361

fantia dumtaxat, sed per totum ejus vitae tempus ad annum aetatis ejus praesertiata

usque tricesimum , quo manifestavit ille mundo seipsum , idque longe Magdalena praestantius illa praestitit atque sublimius, quae charissimi filii sui divinatis contemplationi , arcanisque illius admirandis assidue vacabat, quaeque, ut Lucas in c. a. conferυabat omnia υerba illius conferens in corde suo , & in eis diu , noctuque meditabatur, ac licet activae vitae praeclarissimis occuparetur operibus, sollicita nec turbabatur erga plurima a sublimi oris illius apice contemplationis & puritate. velut Martha . Haec scilicet omnia non Virginis modo Deipam praecellentiam ese hibent re dignitatem ; sed & salutis nostrae negotium optime conducunt. Hinc enim , ut intelligimus, omnino necesse nobis ad salutem harum amplexandam alterutram, sequendamque vitam , aut utramque smul; activam se ilicet, vel con templativam s aut activam simul & contemplativam exercere vitam . Activae vitae genus est operibus instare misericordiae seu corporalibus, seu etiam spiritualibus, pane samelicos, potu stientes reficiendo, nudos velliendo, infirmis ministrando, arguendo delinquentes, ignaros erudiendo, affictos solam do, atque id genus alia faciendo . Verum a semetipso convenit unicuique in his incipere, misererique primum animae suae, quam alterius, vitam propriam emen dare , & componere , seu spirituales animi curandae sunt aegritudines, ulcera sananda , eradicandaque sunt intus aestuantia , & vorantia carcinomata ; pravi sunt affectus, animique motus simandi ,&coercendi. Inordinatae quippe mentis est super aliorum anxie compati malis . & infirmitatibus levioribus, suasque etiam gravissimas omnino negligere, quales certe , quibus laboramus ipsi, peccata, &vitia . Quocirca qui vere misericordes animae suae primum occurrere satagunt imsrmitatibus , tum & aliorum in utilitatem, & commodum seu corporale, seu spirituale charitatis suae sinum expandunt, atque idcirco dicuntur a Psalmista , tamquam lignum , quod plantatum est secus decursus aquarum . quod fructum suum dabit in tempore suo, quod se ilicet non sibi germinat, sed aliorum usibus, & commodis profert. Qui proinde Dei coadiutores merito dicuntur in hujus inferioris oris bis conservatione, ad quos scilicet egentes, & maesti omnes confugiant, & accuserant, ceu ad certum & commune tui remedium & astum , haud aliter ae s lent aviculae pernicibus alis in arborum ramos, ut quiescant. instire , vel in montibus & desertis habitantes homines ut ad vicinas, di opulentas se conserre solent annom sbi causa comparandae civitates. Vitam vero contemplativam agere dicuntur ii, qui persecta licet intus ardeant, aganturque in proximum animi charitate , nihilominus ab exteriori quin cumque vacare solent opere & sollicitudine, sibique ipss omnino attenti, atque

collecti uni rerum coelestium , aeternarumque contemplationi vacant, amoris cce testis desideriis aestuantes, eorporis una dumtaxat mole terrena term adhaerentes, animo vero, menteque, cogitatione, desderiis, & affectibus assidue cadum habitantes ,& patriam anhelantes aegre praesentis vitae miseria iri susti nentes, & exilium , corporisque sui solutionem avide sitientes, cupientes dissolvi, & esse tuae . Christo, & ut conversatio jam sua sit in eoelis cum his, qui nedum amplius Deum offendunt, sed feliciter nec offendere possunt. Hi porro Filii Dei omnium per se ctissimi inehoata fruuntur hie certe beatitudine sua, divinorum assdue contempla tioni , & amori dediti, utque Deum intime cognoscant, & ament unice intenti; hancque sibi partem , & operam nacti, quae non auferatur ab eis, uti Mariae p dictum olim a Domino . Heu miseranda mundi hujus egestast in quo divites hujusmodi, essestium amatores adeo rari, totque reperiuntur otiosi, nec activae scili La cet

373쪽

36, DOCTRINAE CHRISTIANAE

eet, nee contemplativae vitae dediti, quibus omnino stiget extinctusque charitatis in Deum, aut proximum ignis, & ardor, quibus nulla Deo potiundi, aut proximo serviendi sollieitudo, quos in canonica sua Thaddaeus ideo Ivocat arbores autum. les , S infructuosas, bis mortuas , eradicatas, ου nubes sine aqua; homines, inquam, qui frustra possederunt animas suas, neque erga Deum affecti, di devoti,

neque proximo utiles, neque Marthae , neque Mariae facti, penes quos nec contemplationis irradiat splendor . nec oleum abundet, effundaturque misericordiae . Cum his ergo duabus, aut earum altera dumtaxat ad coelum , quo Virgo

mater DomIni demum hodie conscendit, festinemus ingredi, & earum aliquid avgrediamur , per utramque pro virili proficere solliciti, vel salutis mystetia medi. tantes , di quam praestolamur gloriam speculantes , seu proximi necessitatibus ae

currentes . Neque enim de hodierna solemnitate bene, convenienterque sentimus, nisi flagrantissima nos, quo haec assumpta est virgo, perveniendi desideria moveant,& urgennt. Demiam &otiosa videtur hujus diei solemnitas, & inutilis ei, qui consessionis, de paenitentiae sacramentum hodie negligit, quod antinae maculas, atque rubiginem hac die maxime conveniat nobis eluere; cum inquinatum nihil eo, quo migravit illa recipiatur, & ingredi possit: gessiaruuique omnes quotquot hic agimus eam sequi praeeuntem, aeternumque cum illa sortiri consortium .

COLLATIO SEu PAR ENESIS VIGESIMAQUINTA.

In Festo Nativitatis B. Mariae Virginis . DIem hodie celebramus, quo communi ceterorum usu nata Virgo sanctissima ex Annae matris utero prodiit in mundum ; solemnis utique splendidusque dies, quo qui in tenebris sedent, aurora primum illuxit, solem Iustitiae Christum Dominum nobis certo praenuncians , adeoque duplici nobis haec est veneranda dies laetitia , tum quod ea primum oritur, illucescitqne Stella matutina, tum quod & certa jam spes affulgeat mox advenientis, & ex ejus utero virginali veri solis orituri. Quapropter hodie filios suos Ecclesia provocat, hortaturque fideles in hymnis, & canticis dicens: cernere ἀυinum lumen gaudete fideles: Stelia maris Maria hodie processit ad ortum solem justitiae paritura supremum . Quae est ista P inquit Salomon Rex quae progreditur sicut aurora , Mariae Virginis Or

tum aptissima surgentis aurorae comparatione desgnans duplici scilicet hae rati ne , & aurorae proprietate. Haec etenim ex quo primum oritur, continuo perficitur , splendidiorique lumine , & ealore intensori crescit usque ad perse ctam diem. Sie & virgo sanctissima statim, eκ quo orta est in mundum usque dum assumpta est ad aethereum thalamum , & exaltata super choros An

gelorum majori semper, de spititualis persectionis luce, & clariori Dei cognitione resulsi, de amoris ardore divini flagravit s donee ad persectum illa

pervenit claritatis, ardorisque meridiem,quod ea certe die completum est assia mptionis ejus, qua supra mortales omnes clarissima divinitatis visione , di fruitione potita est . Alterum autem quod, aurorae proprium est Opus ninctis sugare caliginem, ultimumque tenebrarum esse terminum. Sic utique Virgo sanctissima praeteritorum omnium ab Adami culpa Protoparentis ad suam usque nativitatem seculorum attulit ingrediens mundum tenebris modum , di s nem: merito namque tempus illud omne noctis nomine venit, quo necdum se Iis lumen , vel aurora primum assulsit, quotam densis caecutiebat errorum, Vi

374쪽

LIB. II. COLLATIO XXV. 363

tiorumque tenebris orbis universus. Nec enim Ethnici tantum, aut Gentiles, sed iple electus etiam Dei populus Iudeorum nefandissimorum criminum nubibus, Idolatriaeque tenebris offundebatur, quibus nec ipsa virginis eximiae, quae lucem aspexit hodie suit immunis & libera soboles & generatio. Nobis ut sedem Leit in hujusce festivitatis Euangelio Matthaeus; quo dum ejus ille progenitores enumerat inter Patriarchas, Reges, & Populi Duces, ex quibus duxit illa originem , plures in eis etiam enumerat, gravissimosque peccatores, quorum ubia nox vera fuit, tenebraque densissima; quamvis nee in eis sancti etiam desnt, qui, ceu stelle in firmamento suae tenebras aetatis illustrarunt. Fulserunt eten irria inter errorum, vitiorumque feracissima tempora sua, ceu .stellae, sideraque luci.

dissima . Tres illi Patriarchae Abraham , Isaae, &Iacob, Regesque David, Ezechias, di Iosas , qui tot inter, & tantos peccatores positi tenebras eorum excuseserunt, & coruscarunt , ae proinde verum illud Scripturae verbum , Apostoli etiam auctoritate roboratum servos , fissosque Dei in medis nationis praυae Sperversae , ficut luminaria in mundo lucere ad Philippen. Σ. Nec est in orbe Chriitiano locus, aut civitas, in qua stellarum hujusmodi aliquae desciant, quarum scilicet intuitu , meritis , & orationibus servatur orbis. Eis plerumque ca

natium hujus seculi filiolum oculis lux illa fugiat, quod suam illi prodere sanctitatem aliis non ament, sed intus ipsam continent cum Propheta dicentes: Secretum meum mihi, nee tamen adeo clam agere possunt, ut in ipfis eorum verbis ,& operibus lux ipsa latens erumpat animae , mundanorum oculis quantum.

vis odiosa, & despecta . Vae tibi, Peccator, infelix l Quid hic agis, & prodes in mundo, eui tandem es illi utilitati Z Nihil haud dubie, nisi quod ut in aetenubes opaca, & densssima, qui sc vivis, ut clarae divinae notitiae, vitaeque Evangelicae luci tenebras offundas, & fuliginem. Infelix per te certe civitas illa,

pagus, di locus, in quo habitast cum in eo nihil aliud agas, Zc loquaris, nisi

ut ceteris Christianae lux vitae, Et doctrinae non affulgeat, oc rutilat, qui vitae carinnalis , dc Diabolicae turpissimum es exemplar, dc incentivum, concivesque tuos, in quas demersus propellis, inducisque tenebras, inque tandem aeternas ut una tecum immergantur. Ο Christiauorum hominum carnalium caecitatem , fit imgratitudinem , qui nee aurora surgente ipsa c quae sapistissima Dei parens est, ocVirgo Maria 9 nee ipso radiante sole qui Christus Iesus Dominus, dc Salvator noster tantis vitae, doctrinaeque mysteriolum ejus fulgoribus, illuminari renuunt, prioresque suas amant et sequuntur tenebras, nondumque eis aurora

surrexit, affulsitque sol r quia scilicet ita vivunt, ac olim, antequam Virgo sanctissima, Chistusque illius unigenitus in mundum venissent, antiqui vixer peccatores et scelerati. Nune ergo. vos fratres charissimi, nascentis hujusce Virginis amantes , atque devoti, vitae carnalis abiicite tenebras, et in hacce sinlemnitate festiva in filios lucis aeternae et gratiae serio regenerari satagite . Nata est Virgo sancta , quia et antequam illa nasceretur fuit illa sanctificata. Nos vero omnes nascimur peccatores, et in tenebris originalis pecceati, quod ab Adamo primo peccante contraximus: sed sol vetus ipse Christus Iesus Dominus noster νω cavit nos in admirabile Iumen suum , et cognitionem . Cumque adhuc pueri essemus etiam , ut tantum ejus agnoscere possemus beneseium, illuxit nobis in salutari Baptismi lavacro nos purificans , emundansque quas nascendo contraximus sordes & maculas, intellectum etiam fide sua nostrum illuminans, charitateque voluntatem inflammans, seque universas ille animae nolitae potentias per lavacrum regenerationis virtutum omnium pellandit radiis, & splendoribus, obscurissimi

375쪽

,6 DOCTRINAE CHRISTIAN E

sellieet, & aeternae mortis filii descendimus in aquas Baptismatis, de immergimur. Iueidique toti & splendoribus coruscantes erigimur, & extrahimur regenerati in filios Dei, & haeredes Regni caelestis. Heu nostram ingratitudinem , bc perverstatem , cum ad rationis lusum pet- venimus , & in virum crescimus, qui cum acceptas in insantia ipsa etiam inlciis datas a Deo gratulari deberemus divitias, & faenerari vitae sanctimonia, di puritate , nedum non augemus, & faeneramur. sed dissipamus diuino facti rebelles im. perio , mandatisque illius inobedientes. In lethalis criminis volutati caeno nativae

dignitatis, & spiritualis originis degeneres, iterumque irae divinae filii, & haeredes

interni, longeque majoribus, & gravioribus, quam quando matris ex utero nati cruciatibus, atque tormentis obnoxii. Verum nec sic omni nos venia indignos ob tantam in eum ingratitudinem adhuc despicit, abiicitque divinae pietatis commiseratio, quae nobis etiam amissam reeuperandi gratiam modum exhibet, atque remedium oportunum s sacro videlicet consessionis pharmaco, sanctissimique corporis , & sanguinis amuleto, & poculo, cuius vi, 9 eficacia, quam in Baptisma tis fonte gratiam hauseramus, recuperamus, iterumque adoptamur in filios Dei,& haeredes regni ejus. Quare quicumque nostrum lethalis se senserit criminis conscium gratius nihil huic sacrae Virgini praestiterit, & acceptius hae in ejus celebri solemnitate nativitatis, quam ut ille cum ea Deo nasci festinet, & satagat, sancta scilicet confessione, & communione , sicque charitatem , & gratiam accipiat, dc promereatus, ut ad aeternae gloriae claritatem ipse perveniat. Amen .

COLLATIO , SEU PARISNESIS VIGESIMA SEXTA.

In Festo Sanctorum Ommium. HAEc certe quam hodie recolimus omnium Sanctorum sessiva solemnitas merist videtur a nobis, variisque titulis affectu singulari, devotioneque pro' sequenda . Haec enim a nobis primo celebratur, ut quod in sngulorum per anni decursum festivitate negligenter egimus, omismusque reparemus, & compen semus. Quid enim magis alienum a ratione, quam quae ad reparandas, compen sandasque festivitatum aliarum negligentias, & tepiditates etiam hanc frigide , &indevote celebrare festivitatem λ Sed & aequum omnino videtur eam a nobis sinu ladunatis omni devotione, & attentione eethbrari diem , qua & omnes una simul adunantur, conveniuntque Sancti. Etenim si sellum sanctissmae Trinitatis, si Christi Domini, s Apostolorum. Martyrum, Consessorumve sestivitates, & Vi iginum a nobis sunt cum affectu , devotioneque celebrandae. Quanto magis haec praesens, qua copulantur omnes, & coeunt supradictae , festivitas est veneranda Nec enim latere vos puto diem hane , & solemnitatem ab Ecclesia sacram voluisse novae Ierusalem , curiaeque coelestis Regi supremo, & incolis universs, adeoque lumine fidei ductam Ecclesiam , & ad caelum usque spiritualiter eleva tam , per sngulosque caeleliis hujus patriae status,& genera discurrentem , unum quemque sn ulatim Sanctorum adire gradum, & prosequi, convenientique reve rentia venerari, Iaudes eorum singulatim enarrare, & unicuique Sanctorum juxta praee minentiae suae modum Iaudis hymnos recitate, uti matutinalis ossicii dispositione compertum habemus. Quod autem omnipotens ipse Deus Pater , & Filius,& Spiritus Sanctus rerum omnium una principium. & finis Sanctorum omniunx, conditor, & sanctificator, primus & ei debetur jure locus in hac celebritate ,

376쪽

S LIB. II. COLLATIO XXVI.

primumque illi laudis exhibet hymnum , adorationisque reverentiam his verbis: summa Trinitati , plici Deo , una divinitas, aequalis gloria, coaeterna majestas . PHra , Prolique , sanctoque Flamini . Aut totum subdit suis orbem legibus . Praeseι nobis 3ratiam Deitas Beata Patris, ac nati, pariterque spiritus almi; Sine qua nec sanctificari possetnus, nec salvati . Hac aeterno Deo facta salutationis adoratione, statim ad ipsam Dei matrem , Angelorumque Reginam illa se con. vertit, dc eam cultu speciali post Deum adorat, cui proinde secundus jure debetur locus , di hunc ei recitat hymnum : Felix namque, sacra Virro , S omni iam de dignissima, quia ex te ortus es solμstitiae Chrsus Deus noster . Ora pro populo , interveni pro Coro, intercede pro devoto femineo sexu , sentiant omnes

tuum Iuvamen quicumque celebrant tuam solemnisatem. Post haec , dc ipsos adit Angelos Ecclesia mater nostra , ac vocem attollens ait: Te sanctum Dominum tam dant in excelses omnes Angeli dicentes . Te decet laus, oe bonor Domine; cterubim quoque, S Seraphim Sanctus , Sanctus , proclamant, oe omnis caelorum o do aerens, Sanctus Dominus Deus exercituum, pleni sunt caeli , S terra gloria tua. Quarta verti statione Ioannes Baptista Christi salutatur ab Eeelesia, cui oc illa praeclarum offert olim a Christo recitatum ejus elogium : Inter natos mulierum non surrexit ma or Ioanne Baptista, qui viam Domino praeparavit in eremor, fuit bomo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes . Post Baptillam , Et Apostolorum illa convenit adoratque Chorum, quae quondam illi mundum universum circumeun tes , illuminantes , Et ad Christum convertentes operati sunt admiranda recitans, d dicens . Qui sunt si, qui ut nubes sapientiae caelestis aquarum irriguae per orbem volant eandyssiores nise , nitidiores lacte, splendidi flammis divino ardore succen-ss rubicundiores ebore antiquo . Sexto demtim Martyres alloquitur, qui fuso lamguine proprio fidei Catholicae veritatem edocuerunt, de asseruerunt. Ideoque .

carmen illud agonis ipsorum epinicia affert di ea nit: si sunt qui venerunt ex tribulatione magna, oe Dυerunt stolas suas in sanguine agni, munHique reparatoris Dei. Septimo postea loco beatissimum adit illa Consessorum coetum, qui licet persecutorum non senserint gladium, tamen per vitae meritorum martyrii non

privantur praemio, qui contra saevissimos animae suae hostes ita vitiliter, fit sedulo

decertarunt, carnem suam mortificantes, de continuo Deum assequendi, videndique desiderio aestuantes, quapropter de hymnum hune illis hodie canit Ecclesia.

Hi sunt fideles , S seduli, prudentesque socii , semper vigiles expeRantes Domi

num suum, quando revertatur a nuptiis aeterni regni, qui morientes eos in sinu suo recipiat, quare fuerant illi semper parati lucernas ardentes in manibus, vivae scilicet, ardentisque fidei tenentes. Ultima tandem statione sacrarum Virginum universam illa convenit, salutatque societatem , quae spreta liberorum propagine sponso, qui in coelia est, perenni mente , actu , habitu, gestu. Ec affectu applicare se maluerunt; adeoque suavissimum istud eis offert, fit canit Ecclesia carmen.

Istae sunt Virgines sapientissimae , quas Dominus vigilantes inurnit, quae acceptis lampadibus. de accensis ardore sponsi sui ecelestis acceperunt oleum secum, sexierunt obυiam Γponso suo . Haee scilieet hujusce festivitatis officii summa est. Quocirca, charissimi,

sursum erigamus oculos, ac mentes, nec humi repere cor nostrum patiamur, sed ascendamus in spiritu caelestem illam civitatem sanctam, ae stationes illic obeamus Sanctorum omnium, Angelorumque choros adeuntes, flagrantibusque desderiis in nobismetipsis eorum ambiendi societatem excitantes cum Augustino toto exclamemus animo: o carie sem civitatem sandam , beatissimamque, S securam p

triam

377쪽

,66 DOCTRINAE CHRISTIANAE

eriam nostram, quam hinc exules in bac valle lacbrmarum a longe prospirimus, salutamus i Si quando videre te , S possidere nobis detur . Nos bis mare prorae fium , insanumque navigamus innumeris tentationum periculis undisve cincti, ερο obnoxii. Quodque magis cruciat , adbuc incerti fluctuamus, s quando sup ratis bisce seculi serticibus optatissimum salutis aternae portum demum appellere possimus , unaque nos interim binc ad te tandem aliquando perveniendi spe recreamur , S consolamur , adeoque cum Regio Propheta hunc suavissimum tibi ea. nimus bdimnum : Laetatus sum in bis quae dria sunt mibi, ad factas mihi promissones novas, certamque spem datam , quia in domum Domini ibimus, & Ierusalem illam caelestem . & patriam, & beatam civitatem . Nos hinc etiam te flagrantissimis affectuum , eordisque desideriis habitamus, & incolimus. Una tu vera dicenda civitas es, quia in te una civium est unitas, & consensio perpetua; quia uno in Deo perfecte repleta, & subdita tota in eum , qui pax vera est, & charitas. es transformata , copiosissimus in te conscendat, recipiaturque Sanctorum exercitus ille, ut qui perpetuo requiescant in te a laboribus suis, & in laudes Domini sui resonent assidue . Haee sei licet, de qua in epistola sestivitatis hujus agit Ioannes.

ac meminit . turba illa magna, quam d numerare nemo poterat ex omnibus gentibus , S tribubus, oe populis, S singuis ex omni tribu filiorum 6rael Sancto.

rum , di Beatorum , quos in sua visone deprehendit. Sed hie sedulo nobis investigandus, quo qui ibi morantur, ad tam caelestem patriam ascenderunt, gradus, di iter. Hoc sancta nos docet, & exhibet Ecclesia mater eo, quod lectum in mi Lia vobis est Evangelio, in quo nos Matthaeus docet, Christum Dominum, mox ut mundo se manifestavit, ac suos ille sibi deIegit Apostolos in montem excelsum eos duxisse , scalamque, qua tum illi, tum & ceteri omnes vere Christiani valeant ad hunc caelellem , aeternaeque felicitatis montem ascendere, ibi posuisse, & er xisse . Cujus quidem scala gradus sunt, ut & Angelorum ordines, & chori, ninvem , quibus & Sancti omnes in hac mortali vita conscenderunt, atque hi sunt. Nimirum I. Voluntaria paupertas. 2. Mansuetudo . 3. Vita luctuosa. 4. Vitae persectioris, & sanctitatis ardentissima sitis, & sames. 3. Misericordia . 6. Puritas cordium . 7. Rixarum , & discordiae fuga . 8. Persecutionem virtutis amore pati. s. Pro fide Christi, ejusque nominis consessione contemni, vel injuriam pati . Porro gradus hos omnes, Beatitudinis nomine vocavit Christus; beatos dicens, qui per eos ascendunt, non quod subeuntes modo vere perducant ad beatitudinem , aeternaeque selicitatis culmen; sed quod , qui hos conscendunt gradus etiam in

hoc seculo felices efficiat, atque beatos . Sunt enim illi, qui gradibus istis hic ascendunt, a peccatorum , vitiorumque captivitate liberi, carnalium passio nutata incursionibus, conscientiaeque morsibus exempti, & in libertatem optatissimam

filiorum Dei positi, ut si quae in hae mortali vita si, non alia plane si, quam qui gradibus hisce conscendunt obtinent homines, felicitas, & temporalis beatitudo, atque in eo praesertim attendenda nobis est, & stupenda divina bonitas, quae vel hujus etiam seculi selicitatem , suturaeque perennis adeptionem in eis esse voluit rebus, ac posuit, quas quisquis obtinere possit, & habere s voluerit hoc est s nullus in hoe seculo beatitudinem assequeretur, nisi qui doctus egregie, qui venustus, & pulcher, qui sortis, aut potens , qui dives, & honore subium', dc

titulis : utique non quibuscuntque liceret, & possent omnes hic esse beati, quia non possunt omnes hisce potiri. Iam autem , quas vobis enumeravi beatitudines, voluntariam scilicet paupertatem , mansuetudinem, cordis puritatem , virtutis amorem , α sanctitatis, patientiam , persecutionumque tolerantiam omnibus

378쪽

LIB. II. COLLATIO XXVI. 36

nino , cujuscumque gradus , aut sexus proposuit Dominus Ietus, nec ullus eas

non assequitur, nisi qui refugit, qui quod in te est, Divina juvante gratia cou-

sequatur, ultro sacere renuit.

Est hie tamen. quod ad singulos huius scalae gradus vobis una verba dicam, &exponam breviter. Et paupertas illa quidem voluntaria nihil aliud esse vobis existimandum est, quem mammonae contemptus, di divitiarum, adeout quantum- eumque dives suetis divitiis non adhaereat cor tuum , sed omni sit earum anxieta te , vel affectu liberum , atque solutum, quod e eo certe nascitur, & pendet, ut sublimioribus, hoc est aeternis, spiritualibusque divitiis , atque caelestibus as-ficiatur cor nostrum. Quapropter a Domino dictum : Beati Pauperes spiritu, scilicet terrenarum odio divitiarum, & contemptu , spiritualiumque desiderio,& amore coelestium incensa voluntate Hoe in priori beatitudinis gradq paulo diligentius attendendum nobis est, quantum ab humana differat, ae longe distet Dei sapientia : pauperes quippe ocerent miseri vocantur, & in elices ab hujus seculi filiis, & mundi cultotibus; eum ipsa Dei sapientia primum obtinere locum inter beatos, atque selices dieat amatores paupertatis, & egenos, regnique caelestis, & gloriae thesauris cum Iandos iri promittat dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum es re

gnum caelorum .

Alter autem beatitudinis gradus est mansuetudo Christo dieente: Beatἰ mites , quoniam ipsi possidebunt terram . Mites eos hic intelligit, qui nec ira , nec odio, nec alia quavis inordinata commotione λnimi turbantur, sed sbi eom. potes sunt semper, di sui Domini. Quamvis enim eos aliquando vexari premi, maleque tractati contingat, & contumeliis assici, nihil inde moventur, & conia turbantur, nee a solita animi sui sede, tranquillitateque deiiciuntur, ut quam in eos, a quibus ipsi vexantur. & male habentur, olim habuerant animi propen- sonem , & affectum minuunt, aut extinguunt. Quodque sic ipsi, dum viverent, vere sui fuerint & omnino domini , nullisque carnis manet pati motibus, &subditi: dominos eos scire pollicetur Dominus, di possessuros firmissimam aeternae selieitatis, & haereditatis teriam dc civitatem. Tertius vero beatitudinis gradus est eorum, qui lugent, de quibus ita loquitur Christus: Beati qui lugent, quoniam is consolabuntur. Beati scilicet qui de meeatis suis assidue compunguntur, asiliguntur, & amare lugent, ac alidinis . Felices, inquam, dc beati, qui ad tanta haec quae passi in occurrunt, suisque contuentur oculis mala & peccata dolent . nec obdurantur ad tam fi quentes , & assiduos errores suos di alienos, ad tot tentationum pericula, ad hujusce , in quo longe scilicet a patria versamur, exilii cons derationem . etiam ad eam aliquando pervenire semper incerti. Quia igitur de his affliguntur,& sancte tristantur merito consolationes aeternae promittuntur.

Quattus beatitudinis gradus est ardentissima bonitatis, Si justitiae fames, et sitis. Dicit Dominus : Beati qui esuriunt ,'sitium justitiam , videlicet qui justi, pesectique fieri conantur, et curant, nec quiescunt aliquando, nec ad optatam ejus unquam putant se pervenisse possessionei quin quanto majori uinctitate fulgent, eb luadent sibi humilitate minus in via virtutis, persectionisque

profecisse putant. Cum autem illis nunquam hac in mortali vita deficiat ardemtissma sortissimaque virtutis fames, et litis; merito pollicetur Deus in altera aeter na eos vita fore saturandos, et satiandos .

Quintus gradus est misericordiuin , qui non sibi tantum boni sunt, sed quo

379쪽

368 DOCTRINAE CHRISTIANAE

rum etiam in pinximos quoique miserieordiae plena sunt viscera : spiritualibus eo. rum intimo compatiuntur affectu , temporalibusque necessitatibus, & pro virili succurrunt. inare promittitur illis a Domino, perpetuam eos consequturos e se miserieoidiam his verbis: Beati mi ericordes , quoniam misericordiam cons

Gradus alter inde sequitur sextus, de cordis munditie, ad quam hi dumtaxat pervenient, qui, cum divina favente gratia lingua mundi fuerint, & opere toto nisu conantur ailectuum , studiorumque puritate nitere, quantum in hae vita datur, nullisque carnalibus inquinari consentiuntur assectibus; Ideoque promittitur ipsos puritatis ipsius sontem, & originem , Deum scilicet, intuituros. Cuin autem altillima fruantur interiori pace , qui mundo sunt corde, pacemque cum omnibus habere conentur, quantum in illis est, hominibus sive amicis, sive inimicis; pacem apud omnes etiam inducere, severeque, lites extinguere, di Gsdia componere, mutuoque aversos reconciliare totis animis, & Zelo Provocant. Ideoque a

Gradus optime sequitur hic septimus de paciscis, de quibus ait Dominus: Beati pacisci, pacisque conciliatores, quoniam filii Dei vocabuntur, qui pacis

utique Deus est, & amoris . Gradus demum ultimus seatae hujusce spiritualis & unieae, eorum est qui persecutionem pro Deo patiuntur, qui proinde eonvenienter ultimo loco sequuntur; nempe justis omnibus hisce gradibus ad Deum ascendentibus insdiae nunquam desunt, plurimosque obviam habent in itinere persecutores, & adversarios, quos patienter se itinere necesse est; atque ideo gradus hic ultimus quarumcumque persecutionum, seu vi stationuin nobis undique ingruentium to. Ietantiam praestat & patientiam, sue pro fide, Christique Domini nostri con. sessione nobis inseratur, sue cujusvis alterius exercitatione virtutis, & perseve

rantia.

Atque haec illa qua caelum ascenderunt, quorum hodie ceIebramus solem. nia caelites , scala mirabilis, & sanctissima, quique dimenso cursu ad seculi finem ad regna caelorum aliquando perventuri sunt. Hac, qui non ascendit, diabolica, pestilentique vitiorum, & peccatorum scala descendere, & in ignem aeternum praecipitem ruere necesse est, a quo misericordia sua nos Iiberabit ineffa. bilis DominuS.COLLATIO, SEU PAR ENES Is VIGESIMA SEPTIMA.

In Feso Conceptionis B. Virginis Mariae . Non minori nobis alacritate eelebranda dies est hodierna, quae Christianae Religionis exordium est, omnium scilicet, quae mundo huic possent annun clari bonorum nunciorum optimum istud est, & primum, quodque genu h manum ardentius optaret, & expectaret. Unum illud est . ut diceretur ei: Sci-- jam , eertusque ss hane, de qua pro salute vestra decrevit olim Altissimus humanam assumere carnem , &nasci hominem Deus, jam eo gravidam, & con cepisse Virginem beatissimam ; Quare omnium hae prima est, quam hodie sancta colit Μater Ecclesia festivitatem, quam aliae subsequuntur omnes sive Domi ni sint, sive Virginis ejusdem , vel aliorum etiam Sanctorum sestivitates; Deoque Omnivo convenit immensas hae die gratias agere , qua primum illuminari coepit

380쪽

LIB. II. COLLATIO XXVI.

Ec reparari mundus. Hodie scilicet arduo huic salutis nostrae aedificio positum estiandamentum, primusque firmatus est lapis, quando primum concepta illa est, ruam in mundi redemptionem , & lalutem assumpturus est Dei filius, eam puris.

ina , & virginalis. Mirum namque est humanae creaturae conceptionis diem in

Ecclesia celebrari sestivam, quam lugubrem, & maledictam arbitrati sunt, dixeruntque Sanctorum plurimi. Quapropter Iob primum, qui maledixit diei nativitatis suae, noctique . qua conceptus erat, dicit: Pereat dira , in qua natus sum, oe nox . in qua dictum es , conceptus es bomo. Obscurent eum tenebrae , S um fra mortis , occupet eum caligo, oe in Datur amaritudine. Noctem illam i nebrosus turbo possideat Sc. obtenebrentur stella caligine e us: expectet lucem ,

ει non videat nec ortum surgentis Aurora ; quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. Quare non in viava mortuus sum

egressusque ex utero non sat perii P Auare exceptus genibus d cur lactatus uberibus 8 Eadem piope Ieremias Propheta sanctus habet; sic in persona tua, filiorumque Adam diro peccati originalis, in quo concipiuntur omnes, & oriuntur, inse. chorum contagio, & haeredum hi sancti loqunntur, tristissima nativitatis suae , propaginisque jura consderantes, quibus sciliret nascuntur filii irae divinae, mortis aeternae cohaeredes, & inferni; ni denuo per Christi lavacrum , di sanguinem divina miseratione renascantur filii Dei, haeredesque gloriae caelestis. Cum ergo dubii

nascantur omnes , incertique salutis suae prorsus ignari, an incolumes evasuri sint a seculi tentationibus , atque periculis , quoque tandem a morte recipiendi; merito certe Iugendum . plangendumque videtur in omnium nativitate peccatorum . At

longe ab his est Conceptus sacratissimae Virginis, & ortus ratio. Festiva dies est haee& laetitiae non luctus: mox enim ut illa concepta est, mox &. sanctificata fuit, &gratia plena , donisque omnibus ornata & cumulata spiritualibus, non unius sui gratia tantum , quae Regina foret Angelorum , sed in mundi totius reparationem , ae universi generis humani redemptionem , di salutem concepta, & orta. Qua.

propter haec omnino festive celebranda dies est, & solemniter, qua templum Altissimo magnificum , Regique gloriae dignissimum , in quo versetur, erectum est palatium . Quod autem hanc ille virginalem esset inhabitaturus aedem , illumque

susceptura esset non mente tantum, sed & carne eapropter etiam non modo in

illius animam tota sese insedit gratiae plenitudo, donaque spiritualia omnia coj runt; verum & caro ipsa mundata est, de ab omni prava instigatione, rebellioneque libera facta est de immunis, quod certe nulli sanctorum unquam inter natos mulierum , qui scilicet ex utriusque sexus commixtione ortum habuerit, conlatum est admirabile privilegium . Quamvis enim per Baptismi lavacrum ab omni cati macula mundati, non ideo carnis rebellione, quae militat adversus spiritum, immunes fiunt, & liberi contradictione , quae tamen accepta Baptismi gratia, editerorumque Ecclesiae sacramentorum efficacia quodammodo mitigatur, pravorumque affectuum , carnalisque appetitus aestus comprimitur ,& coarctatur, sed non , totaliter aufertur 9 Sic Domino volente, & ordinante, quo spiritus habeat quo eum

pugnare possit ,& victor coronari s atque haee est propolata Christianis militibus pugna , qua & a Deo probantur, qua & qui strenui, ac generos , quique vecordes, di ignavi manifesti sunt, adeoque sancti hujus quidem dolebant omnes, querebanturque praelii continuatione, & duratione , nec tamen cessabant a praelio. Sic Apin

stolus ipse Paulus plangendo clamabat Rom. . infelix bomo i quis me liberabit de eorpore mortis hujus p in quo boni nihil inest. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae , S captivantem me in lege peccati s erum-Α a a punt

SEARCH

MENU NAVIGATION