Historia medicinae a rerum initio ad annum vrbis Romae 535 deducta studio Io. Henrici Schulzii ... Accedunt tabulae aeneae, chronologica, et indices copiosi

발행: 1728년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

HIATORIAE MEDICINAE

datum fuit : quod quidem de Smyrnaeo etiam comstat. Erit de eo alibi porro dicendum. pHARis Achaiae fuisse legimus fanum sine dubio Hygeae. Pausan. 384. PHERAEv M. Gorgaso & Nicomacho , Machaonis filiis, institutum fuit. Pausan. 287 3S PHLIAs Iv M. Templi, R imberbis Aesculapii ibi culti, mentionem facit Pausanias I. RHODiv M. Celebris scholae Rhodiae, sed sua aetate, quod stirps Asclepiadea ibi exstincta iam erat, sublatae, meminit GALENus de meth. medenae lib. L init. Non ergo dubitare licet templum ibidem floruisse. ROM ANUM. Qua occasione Romam Epidauro accersitus Aesculapius venerit, alibi fusius indicabitur. sic vo Niv M. Colebatur ibi Aesculapius imberbis, ex auro & ehore factus, altera sceptrum, altera Vero satiuae pinus fructum tenens. Paulan. I 34. adde pag. 33s. sIPONI v M. Data occasione innuit Pausin.p. 383.

sMYRNAEUM. Aesculapia religionem a Pergamenis acceptam templo consecrarunt, quod nostra aetate ad mare

est, scribit Pausan. pag. I72. Colebatur hic, ut & Per . gami, Zεὰ 'Λσκληπιδε. cons. Biblioth. Aul. tom. XII.p. R. . pag. 49 sTETHAEv M. Huius se ruinas Vidisse testatur Pausp. et r. TEGEAE. In templo Mineruae Aleae utrinque adsistebant Deae Aesculapius &Hygea. Pausan. p. 693. Extra Urbem templum seorsim habebat Aesculapius. pag. TO9. TITANAE V M. Consecrauit Alexanor , Machaonis filius.

Late describit Patisan. p. I 37. Fuit ibidem Aesculapius

Gortynius seorsim cultus. TITHOREENfE. Aesculapius cognomento Archagetas

magna religione ab Umnibus Phocensibus Tithoreae

cultus Disitigod by Coral

152쪽

cultus fuit. Ibidem instiner Isidis Aegyptiacae templum& cultus fuerunt. Pausan. Phocis. p. 879. THELPVsANV M. Templum, sua aetate magnam partem collapsum, commemorat Pausan.p. 648. seqq. Seorsim . laudat Aesculapii pueri templum, eiusque nutricis Trygonis sepulcrum, pag. 6s I.

TRICCEN s Ε, in Thessaliae prouincia inlaeotide. Strabo Geogr. lib. LX p. 437.-tib. GH. Vbi de Epidauro agit. Exhibet Eusebius de praep. Euang. lib. III. cap. I 4. Aescu- lapii aliquod oraculum, a Porserio conseruatum, quo se ipsum Triccae natum conlirmat, quod sine dubio in hoc templo fuit editum. VII. Nihil dubito, pthira apud Veteres demonstrari posse Aesculapii templa: immo praeter illa, quae ex nummis & inscriptionibus peti posse videntur, longe plura in locis minus honoratis & ignobilibus fuisse: quod coniicere licet ex adducto catalogo , in quo Videas vicorum, immo seorsim ad vias exstructa, Asclepiea reserri, quorum nomina nos omnino, aut pleraque saltem, laterent, nisi pAusANIΑs, unicus eiusdem instituti scriptor, sua perstes esset. VIII. In tanta tamen eorum multitudine non imiuria mireris, qui factum fuerit, ut Graeci homines, suo Aeiculapio non contenti, insuper Aegyptiorum valetudinis pretesides deos deasue, siue Aesculapium, siue Isident, siue Serapidem, adsciscerent. En indicem eorum,

quae ad manus sunt, exemplorum. . Forte causam non male tribuemus illi Graecorum persuasioni, qua putabant Apim suisse regem Argivorum, qui X O U. a nis hoc imperio usus, fratri Aegialeo illud tradidit, ipse vero AegΠ,tum petiit, ibi Isidem matrimonio sibi iunxit, nomenia ue Osiridis accepit. Post mortem Serapidis nomen accepisse

Vraeci putabant , quoniam , cum ante templum ipsi exuructum, in sircophago, Graeci dicunt, coleretur, ex hoc

primo factum sit tirosipis, mox Sorapis, tandem sergis.

153쪽

I26-ΗIsTORIAE MEDICINAE Uideatur Μ. v ARRO apud Diti. AVGusTI M de Ciast. Dei , lib. XVIII. cap. s. qui idem de templis Isidis ot Serapidis te hoe ex eodem reserta Et quoniam vero in omnii us templis, ubi colebanistis Ips , Serapis, erat etiam Dulacrum , quod diuito labiis imis presb admonere videretur, ut silentium feret ζ Docmnificare, ut homines illos fuisse taceretur. Hoe simulacrum sistebat numen silentii, cui nomen Harpocrates itemque Sgaleon fuit, perhibebaturque filius Osiridis ex Iside posthumus fuisse. Non patitur institutum nostrum plura de Harpocrate nunc adserre rillud tamen commendo ulteriori scrutinio, an non forte tele sphorus . Aesculapio iungi solitus , sit a Graecis ad imitatiomem Aegyptiorum excogitatus. Certe utriusque simulacra θεὸν ἀτελα ψ νώπιον, deum quendam immaturae aetatis G Dfantem, ut cum P Lu TARCH de his. N Osir. p. 3so. Ioquar, reserebant. Nescio, annon ad rem quoque faciat PLυ TARCH i. ex libro modo citato, testimonium p. m. 333. Aeoptios creaere, quod in faciles vi aliqua vaticinandi polleant, ex quo stat , ut puerorum, dum sacra peraguntur, in templo lastitantiam, vocitus ac gestibus attendant. Ceterum multa possent de iis, quae in cultu Isidis S Serapidis Nud Graecos sellemnia fuerunt, ex laudato libello adferri r sed malo ea apud auctorem legi, quam hic breuius contracta recognosci. Plura de Harpocrate cupientem merito remitti-ή mus ad viri Illustris G r s B E R TI CvPERI Harpocratem, ex quo ectypon gemmae elegantissimae mutuo acceptum exhibere hic placuit, ubi Harpocrates inter Osiridem et Isidem medius cernitur.

NOTITIA

154쪽

PERIOD. I. SECT. II. cΑΡ. IIII.

NOTITIA ASCLEPI EORUM AEGYPTIORUM

APUD GRAECOS. ATHENIENfE. Pausinias in Attic. p. 4a. auctor est Seiarapidis aliquod fanum in urbe fuisse, cuius religionem a Ptolemaeo Athenienses acceperint. Apud Aegyptios autem, pergit Pausanias , Omnium clarissimum eius dei templum habent Alexandrini, antiquissimum Memphitici, Quo neque exteris hominibus, neque sacerdotibus ipus, aditus patet, prius quam Apim bouem humarint.

BOEAT ARVM. Ab hac Vrbe septem stadiis distans Ser pidis et Issidis fanum, sed in ruinis , conspexisse se te-1iatur Pausan. pq 268. BOEOTIOR v M in campiSAthamantiis. meminit Pausan.

B v R AI C v M. Buris Achaiae Oppido. Pausan. p. sm. CORINTHI v M. ad portum Aesculapii et Isidis fanum idem auctor denotat pag. II 4. et in adscensu ad arcem, quam ' Acrocorinthum vocant, duo lana Isidis, alterum Pelagiar, atrerum Aegyptiae cognomento , fuisse indicat

pag. I 2I.

Epi DAvRiv M. Priscis eius loci templis Antoninus, vir consularis Romae, tum alia ad decus et commodit tem addidit, tum Vero aedem Hygeae , . Aesculapio et Apollini Aegyptiis, dicauit, teste Pausan. Corinthiaci

HERMio NENfE Serapidis Isidisque fanum mescat Pausan. p. I93. LAc EDAEMONIUM. Est apud Lacedaemonios recentissimum Serapidis templum , inquit Pausanias Lacon.

155쪽

I28 HISTORIAE MEDICINAE

METHAN AEu M. Oppidum Methana in immo roegeniorum fuit. Isidis ibi fanum indicat Pausan. Corinth.

OETYLORUM. Sunt in Oetylo, quae spectentur digna,Serapidis templum , cet. Pausan. Lacon. p. 276. PATRE NsIA duo Serapidis templa iuxta lucum memorat Pausan. p. s78. pHLIA si v M. Isidis ibi templum fuisse iterum auctor est Pausan. p. I 42.

VIIII. Non obscure cognoscitur ex multitudine templorum in Peloponneso et vicinia eius, ibi primum ortam esse Aesculapii religionem , maximeque ibi eandem floruisse: quod fidem facit Aesculapii ortum ex Epidauro potissimum esse accersendum: deinde ex Peloponneso aliorsum esse derivatam. X. Ex omnibus Graecis nulli magis ab Aesculapio alieni fuisse videntur Boeotiis, et scortim Thebanis , in

quorum Vrbe et regione describenda nec unicum inuenit PAusANIAs, quod indicare posset. Unicum Serapidis templum in campis Athamantiis indicat. pae. 7s6XI. Videtur autem haec natio ab Hercule medelas morborum petiisse; ut in Hyetto Npido factum p ArisANIAsη addocet. Nec minus a trophonio responsa quaerebant, quem, cum Hercyne uxore, iisdem simul cris , quibus Aesculapius et Hygea designari solebant, mime cultos ex eodem late discas. Fuit autem Trophonii oraculum Lebadeat Boeoticorum. Eiusdem nationis Tanagraei Mercuritam colebant, quod eius bene-

156쪽

ficio se a pestilentia liberatos credebant. At vero Tro- phonium eundem esse Mercurium , grauissimus auctor nobis est ci C ER O.

XII. Etiam aliae gentes et urbes, quae Aesculapii religionem admiserant, suis tamen patriis numinibus cura' tionum beneficia seorsim referebant. Sic Athenienses Minervam Hygeam colebant: et in Phocide Amphicleenses , qui et Ophitenses dicti sunt, Libero Patri a cana sacra faciebant, narrabantque futura sibi hoc deo auctore praedici, et contra morbos in promtu esse remedia: quod et in somnis, tam ipsi quam finitimi, de morboruni medelis ab ipso moneantur, et sacrificulus, diuino amatu instinctus, de futuris consulentes certiores faciat, auctore P AusANIA. Cui numini dicatum fuerit antrum Charonium ad Nyssam, Asiae urbem prope Tralles, cuius EusTΑΤΗ Ius '' meminit, inquirendum est. Testatur autem prope illud decumbentes et somnia captantes sacerdotes, ex iis deinceps adornare aegrotaniatium curationes. Praeter sacerdotes nemini sine vitae damno locum subingredi integrum esse. Curiosa annotatione dignum videtur, quod hic sacerdotes somnia captauerint, quum alibi ipsi aegroti somniorum causa in templis decumberent.

88 Seboliis ad Dio s. Perlegeten vers. IIs9. XIII. Ad templorum notitiam adhuc pertinet, quod, PLUTARCHO 'notante , ea non nisi locis elatis

et purissimo aere fruentibus, exstructa; et quod plerisque adiuncti fuerint luci sacri, qui magna religione se uabantur. Talis adiectus fuisse templis, Titanaeo , ex cupressis admodum vetustis, itemoue Epidaurio, apud P AusANIAM' diserte legitur ; qui idem auctor refert in

eodem loco, qui Epidaurio adiacebat, fuisse Dianae Epiones quasi morbos mitigantis templum et signa. Tem-

157쪽

XXV. Cur baculum nodosum dederint, Herculeae clauae non multum dissimilem, haud vacat dispicere:

llum gallinaceum ' adiungi puto, quoniam hoc potis

imum sacrificio honorabatur. Forte symbolum vigila tiae etiam esto: ut canis fidei et custodiae.' PAusANI As p. 4 4. gazisaeeum soli sacram avem eelebrant, quod canta solis ortum nari ire. Sed et Mineruae cassidi insidens exhibebatur, seorsimque Minervae Erganae sacer credebatur, teste eodem PAVsANI A p. si 8.

XXVI. De festis in honorem Aesculapii quondam

institutis , passim quaedam apud auctores elicere licet: plenam equidem expositionem ipse desidero. Athenienses Epidauria in honorem Aesculapii feriatos fuisse, PAusANIAs' testatur. Apud Coos fuisse festum Aesculapii, quod vocabatur, ex Hippocrati tributa epistola ad senatum populumque Abderitarum intelligitur , ulteriusque Illustris sPANHEMIus e

plicuit. '

pag. III. in epistol. I. ad Morellium pag. 69. Conser Celeberrimi c. s.sCRvv ARZIr, coli gae & fautoris mei plurimum colendi,dissertationem elegantissimam de Aesculapio et B oea diis .οιι p. De eodem sesto dissertationem dedisset jLOCHNERus, nisi fata intercessissent, ut apparet ex illo testimonio, quod ad XXI. modo adduximus. Nomen sacri huius variam admittit expositionem. Potest enim explicari baculi adsumtio, itemque elatio. Vbi quidem ad baculum Aesculapii nodosum angue circumplicatum respici non dubito. Quae vero notio subsit τ' obscurum mihi est, donee ex vetustis auctoribus clarum reddatur. Laudatissimus hemius existimauit dimanasse hanc rem a serpente aeneo Pro salutari contra mortiferos serpentes remedio , ut in sacris N mer. XXL legimus, exaltato: quod quidem suo loco relinquo. Mihi saepius de eo cogitanti in mentem venit, annon anniuersario sacro sacerdotium Aesculapii primarium fuerit ordine ad alium delatum : honorisque traditi acceptiuue symbolum tuerit τῆς ἀνά/aψις baculi adsumtis r quod puto a Graecis sermo-

158쪽

uisTORIAE MEDICINA sermonis indole non alienum esse, quippe το δια- lδι ua, σκῆπτραν, fumere, occipere diadem.r, sceptrum saepe legitur. lPLvTARCH. de his. et Opr. initio , την ἀν- iqui dixit su- sceptionem scit sacerdotalis, idque in Ioco, ubi sermo est ad seminam sacerdotio Isidis admotam.

XXVII. Nec festorum sollemnia licet tradere. Ἀ-lia, ut Vulgo cognita, Videntur siluisse scriptores pagani: christiani vero , ut superstitionis memoria deleretur , constitio praeteriisse. Si quis ab exe lo eorum , quae in Issidis honorem apud Tithoraeenses nebant, concludi posse sibi persuadeat, legat P A U s Α N I A M. Is Vero re fert hinos singulis annis conuentus festiuos in honorem deae fuisse per plures dies continuatos , cum nundiniS, quibus vendebantur mancipia, quodvis genus pecudes,

vestes, argentum, aurum. Libro X. pad. 88o.

XXVIII. Sacerdotes Aesculapii, quos Pausanias vocat τοὐ Θεου λυλους, Dei seruos , crant personae hono ratae , medicinae scientia imbutae, tales plerumque, qui ab ipso Aesculapio genus deducere gloriabantur. Sed progressu temporis alios etiam honcstos et probos: Viros in collegium recipere siue instituerunt, uiae rationi- ibus variis rerum suarum adducti sunt. Id vero quo tempore fieri coeperit, equidem me nescire fateor ; sed crit inferius occasio proferendi , quae de hoc negotio sit spicer. Hippocratis tempore iam crebro multumque id accidisse, ex eo colligas, quod Diocles Carystius, qui iisdem fere temporibus vixit, Asciviadarum ultimus vocatur. Sed videamus quaenam sacerdotum Aesculapii conditiones fuerint. X X VIIII. Habebant isti apud templum habitationes commodas, fruebanturque illius reditibus : ad minimum ex sacrificiis partem, Vnde victitarent , accipie-

159쪽

bant. Facile coniicimus unius templi prae alio feliciores lautioresque fuisse fortunas. Donationes VariaS, in an- nuos reditus, factas fuisse sacerdotum collegiis, instar omnium comprobat vetustum marmor a s PONIO descriptum, quo exponuntur beneficia in hunc ordinem a nobili et opulenta matrona, Saluia Marcellina, collata. .

. Miscellan. eradit. antiqv. Sest. II. pag. N.

XXX. Ossicium erat Aesculapium consulendi causa adeuntes, Vocabantur, suscipere , quid ipsis age dum sit praecipere, lustrare eos, sacrificia pro ipsis offerre, noctu decumbentes, somniandi causa , Aesculapii & fuliarum habitu obire, medicinas, quas nossent, applicare, somnia cuivis explicare, &, Vt verbo dicam, quicquid ad religionem pertinebat, obire & exsequi.

. Utilissime constretur hic Lucta est libellus , qui inscribitur

Alexander L Psevdomantis, quo accurate exponitur, quicquid impostor callidissimus in recens condito Aesculapii apud Abo-notichilas templo commentus fuit. Commemorantur ibi prae cones, theologi , χ ησυν ποιοι, qui oracula uersibus redderent, responsorum notarii, obsignatores, expositores, S alii plures. Nulla autem dubitandi causa est in reliquis templis eadem, quae hic instituta erant, aut non multum diuersa,viguisse.

XXXI. Quamquam ἱκεται non male Uidemur acci pere posse pro iis, qui auxilii ad sanitatem recuperandam causa dei templum accesserant: Videndum tamen fuerit, annon in vulgatissima etiam acceptione Vocis , pro supplicibus, qui nuc, tamquam ad asylum accedere voluerunt , sumi debeat. XXXII. Ad sacerdotum ossicium porro & hoc, tamquam praecipuum, pertinebat, medicam artem excolere , eamque filios suos, aut alias collegio adscribendos, docere. Sed de hoc deinceps dispiciemus curatius: nunc de incubatione differemus, quam in Aesculapii templo frequentem fuisse variis veterum multisque testimoniis S a compro-

160쪽

comprobari posset, si necessarium videretur. Quae vero singulatim in sollemni hoc & sacro negotio facta fuerint, neminem scio veterum , qui exacte sibi exponendum sumserit. XXXIII. Scopus praecipuus fuit, ut Deo se praeberent in templo suo per somnum erudiendos, de remedio recuperanda: aletudinis : sed nec vereor eodem referre illum decubitum, quo se medicinis, si sacerdotibus ita videretur, applicandis patientes paratosque offerebant. XX XIIII. integrum totius negotii processum quasi exemplarem cognoscere licet ex ΑRIs TOPHANE. Summam hanc exhibebo. Primo lustrari lauarique debebant recens aduentanteS, deinde sacrificium exhibere, quod arae imponebatur, tum in templo decumbere & somnum capere. Ubi iam quiescebant, sacerdotum aliquis, Aesculapii habitu indutus, comitante filiarum caterua, aegrotum visitabat, eaque vel administrabat, vel edisserebat, quae necessaria Videbantur. Cumque nefas aut periculosum putaretur, si quis etiam vigilaret, somnum non simulare: de eo, quod vere viderat vel audiuerat quisque, non aliter apud alios perhibere licebat, quam de re per somnum 'isa & oblata.

cuius comoedia, quae Plutus inscribitur, nostram historiam egregie illustrat, sostissimisque commentariis tum aliorum, tum praecipue Illustriss Spaηhemii, Uregie est exposita. De in-ehbasione in fanis deorum legenda est etiam dissertatio HEN R.

XXXV. Quae quisque didicerat sibi sanitatis causa

peragenda esse, si opem attulissent, ea, qui ditiores erant, columnis inscribenda curabant , tenuioris fortunae homines longioris tamen recordationis gratia tabulae inscribenda curabant , ut in templo suspenderentur. Atque huius generis tabularum saepius fit apud Veteres mentio,& HIERONYMvs MERCvRIALIs aliquot exempla talium

SEARCH

MENU NAVIGATION