장음표시 사용
161쪽
PERIOD. I. SECΤ. II. c Ap. PIII. ritum legenda exhibet. Sed non solum in Aesculapii templo hoc gratum animum testandi modo Utebantur, Uerum etiam in aliis pluribus idem faciebant, quicunque se dei cuiusdam praesentanea ope seruatos magnoque periculo ereptoS credebant. . de re e mastica veterum.
XXXVI. id Aesculapio sacrificatum fuerit, liceat deinceps indicare. .In Titanaeo templo tauros, agnos, sues immolabant , Ut et Volucres, teste PAUSANIA. Epidauri non licebat deo capram immolare, quod Aesculapium a capra enutritum credebant: sed Balanagris Cyrenaeorum capellas sine ambagibus rem sacram faciebant. Erat M illud Epidauri sancitum , ut & Titanae, ut quicquid vel civis vel aduena deo immolasset, id totum deberet intra templi ambitum consumi, nihil efferre liceret: quae lex sine dubio utilitates sacrificulorum respeXit.
XXXVII. Ae lapis gastam consecrari offerrique
solitum, in prouerbium abiit: quem morem etiam confirmat Socratis iam emorientis Vltimum desiderium , ut
amici pro se gallum, Deo a se promissium, immolarent,
teste PLATONE. v phasin. circa finem. Ex eodem Platone pulcrum locum adfert D. D. CLERICUS , quem mihi nondum inuenire licuit. sensus autem eo redit, veteres propterea Aesculapio, Phoebi . filio, sacrum lacisse gallum quoniam haec ales diei et solis sit praenuncia et voluisse autem eo admonere , homines nos diuinae bonitati lucem vitamoue debere, eademque omnibus nostris morbis et malis medeIam afferri.
X X X VIII. Atque haec nunc de Aesculapii religio ne dicta sussiciant. Illa inde a sua origine, usque ad te pus quo Hippocrates Cous yiuere desiit, annos octingentos et nona ginta impleuit: tantoque tempore in Asclepiadarum possessione quieta satis mansit, ad minimum per quingentos annos , quo toto interuallo medicum,
162쪽
ΗIsTORIAE MEDICINAE 42 qui suo nomine artem exercuerit, haud facile apud Graecos inuenias. Atque hoc forte induxit Is IDORVM Ηrs P A L E N s E M , ut scriberet: Posquam fulminis ictu A Aculapius interiit , interdicta fertur medendi cura , ars Amul cum auctore defecit, latuitque per annos pene quingentos , usque ad tempus Artaxerxis , Persarum regis Itunc eam aα lucem reuocauit Hippocrates , A clepio patre genitus in insula Coo. At vero illud ter pus iusto longe minus determinat Isidorus , si ab excessu Aesculapii ad Hippocratis amos viriles cὰculos debite ponas.
De Asclepiadarum medicorum fortunis
doctrina. meritis scholisque auersis. CONSPECTUS.
De Drturis Asclepiadarum. I. de meritis maenisice quidam θηρ-
. sed sust eris N inconstans est precia
paus testis Galenus. IIII. Quanti in in re anatomica praestit terint. V-VIIo, . Aa medicisDe scientiam habueriri. VIII. VII ILAa extra templum medicinam fecerint. X.
Θid philosophia exortus eorum πα- specta malaverit. XI. Quid malatis. XILSeboia praecipia. XIII. Specimen aemulationis inter scholam Coam N Cnidiam. AIIII - -m Specimen fructus emulationιs huius. XVIII. Ameloueenias obiteT corrigitur. XVIIII. de Elaterio pauca. XX. XXL Cnidiorum alia medicina. XXII. De Eutrophonte Cnidis N sententus Cnidiis. XXIII. XXIIII. De Ctesta, medico Cnidio. XXV. XXVI. Trastus adsequem cavat. XXVIL
163쪽
De fortunis Asclepiadarum iam attigimus supra al,
quid. Ut breuis nunc sim, concipere nobis demus sacerdotum aliquod collegium, aut fundationem ecclesiasticam,cuius redituum Ductus ad singulos ei adscriptos redeunt, interque eos distribuuntur: prorsus ut alia omni aetate sacerdotia videmus comparata fuisse. Sed ut quotidie videmus unius fundationis opes lautiores esse, pluribusqite alendis sussicere, alias paucioribus tantum vel uni sustentando necessaria suppeditarer idem de Aesculapii sacerdotum fortunis statuendum mihi videtur. Quum vero nos nihil iuuerit haec exploratissima habere, quum iam olim hi reditus ad alios peruenerint : neque amplius ei inquisitioni vacabimus.' Capitis precedentis A. XXVIIII.
II. Tempestiuum nunc fuerit videre , quantas Asclepiadis hisce laudes aliqui adiungant, tamquam me dicis omnibus eruditionis numeris absolutissimis , &quantam habere encomtis hisce fidem liceat. III. Et sane a plerisque scriptoribus , GALENUM maxime sequutis, Asclepiadae pernibentur tamquam medici experientia & ratione subnixi : anatomica exercitia patres, inspectantibus filiis, a pueritia illorum instituisse. Ex eo itaque factum fuisse concludunt, ut omnino non essent medici nude empirici. Addunt scholas fuisse, de quibus Galenus alicubi loquitur, tam mam in mente haheret eam, quam ipse frequentarat, Alexandrinam, ubi ex cathedra artis praecepta tradebantur: recentiores autem nonnulli, tamquam fuissent academiae nostris plane simileS.. vide exempli gratia Dirodam cap. 2. de administrat. anat. lib. 2.
IV. Ad magnificam illam anatomen Asclepiadarum minuendam non alio, quam G AL E N O teste, utimur: qui quidem
164쪽
quidem vir ubi de integro Asclepiadarum ordine loquitur, omnia summa & pnaeclarissima de eo praedicat: vel quod vere patrium numen, Aesculapium Uergamenum, ut videri voluit, reuerebatur e vel quod nihil scribere voluit, quo sibi aditum ad sacerdotium in patria praecluderet : ubi vero de singulis Asclepiadis forte dicendum est, ut de Praxagora, Diocle , iudicium mira libertate promit, ipsorumTe anatomen, qualis reuera erat, rudem pronunciat. De quo quidem cum latius abbi egerim
nolo hic omnia repetere. Histor. Gatom. specim. I. II. seqq.
V. Aliqualem corporis humani cognitionem illos, quisquis curiosior erat, potuisse assequi, non negauerim, quum & ab analogia corporum animalium, quae mast bantur pro familia, vel sacrificiorum causa, petere aliqualicuerit: & in bellis, quae sequi Asclepiadae, saltem apud Peloponnesios , ut insta videbimus, debebant, crebra occasito obtingere potuerit ex vulneratorum inspectione multa obseruandi. VI. Sed quo minus illa, quam Galenus laudat, paterna institutio anatomica, ad humanorum corporum minutas dissectiones transferatur , multae rationes & leges politicae, quas migrare Asclepiadis non licebat, prohibent credere. Nihil in bellis, quae inter se Graeci mutuo gerebant, maiori religione Obseruabatur , quam ut caesorum Utrimque corpora ad honestam sepulturam roso inferrentur; huiusque causa induciae petebantur da-anturque e quin mortis poena luendo crimini dabatur ducibus, si quid in ea re industriae studiique reliquum fecissent. Circa illos autem, qui naturali morte defungebantur , tanta sisterstitione omnes olim ferebantur, ut nullo pacto possit intelligi, qui potuerit quisquam corpora incidere.
165쪽
PERIOD. I. SE CT. II. CAp. V. VII. Maximum autem argumentum, quo anatomica illa dexteritas subruitur, inde peti potest, quod in Hippocratis scriptis , iisque fragmentis, quae ex Dioclis, aliorumque monumentis superlimi , non apparent eius indicia. sed plura potius documenta, quibus contrarium. euinci possit. VIIL Quam rationalis reliqua ipsorum medicina fuerit, iudicari poterit ex eo , quod in templis factum fuisse videmus. Habuerunt sine dubio aliquas medicinas
externo internoque Usui aptas, quas ab experientia mutitorum annorum applicare nouerant. An vero morborum causas & origines scrutari ipsi coeperint, & medi. cinam diaeteticam agitauerint, aut omnino clinicen e ercuerint , valde multa sunt quae me dubitare faciunt. VIIII. Certe CORNELI vs CELsus originem sicientia medica philosophis aperte tribuit: hos autem intellexisse ipsum Asclepiadas . neutiquam mihi persu dere possum. praefat. LUL LX. Extra templum autem mederi, videtur toti instituto Ascleeiadarum contrarium fuisse: nisi forte chirurgiae exercitium licitum fuisse dicere velimus : quod inde colligo , quoniam ex curgi instituto, ut non obscure innuit XENOPHON, medici castra sequi debebant, & in acie, Una cum Vate, proxime regem consistere. Quos Vero medicos Lycurgi aetate ab Asclvi dis diuersos animo concipere possim, nullos mihi Graeciae antiquae conditio suggerit.
XI. Quicquid sit de illorum prosectu & industriae
Ductibus , illud forte nemo negauerit, torporem ipsis primum excussisse philosophos, quum se rei medicar dedere & sanitatis, morborum, vitae mortisque cautastrin.
166쪽
146 HisTORIAE MEDICINAE tari sua industria dignum laborem existimare inciperent, . & non solum de his frequentius inter homines disserere, verum etiam meditationes suas scriptis kibris propagare Iinstituerent. Ex quo vero simile est getierosioris cuius. uis Asclepiadae virtutem excitatam fuisse ad honestam
aemulationem. XI. Haec vero aemulatio deinceps inter ipsos diue forum templorum sacerdotes incendit aemulum ard . . irem, Ut scholae medicae celebriores famam consequere . itur. Quare tempestiuum est nunc ad scholarum istarum considerationem progredi. XIII. Harum nobis GALE NUs memorat Coam,
Cnidiam, & Italicam, simulque monet mature defecisse eam, quae in Rhodo floruerat. Quam hic vocat' Italicam volunt alii floruisse Agmenti, alii Crotone. Certe inferius audiemus de viro Gotoniata celeberri- .mo, medico Sc medici filio, cuius fama effectum fuit, ut inter Graecos primi medicinae laude putarentur Crotoniatae , secundi Cyrenaei Libyes. '
s XIIII. Aemulationem hanc obserues in HIPPOCRATE, ubi profitetur quid sibi displiceat in libro, qui inscribebatur senteni Cnidia: quibus, tamquam accuratioris doctrinae specimen, opposuisse videri possit Hip-:pocrates suas Coacas. l
XV. Desiderat scilicet quod de morbis nihil scripserint praeter historica, bona illa quidem, sed quae etiam 'alii, quam professione medici, potuerint scribere: praecipue quoa ieiunius tradiderint nonnulla ad se, i. e. ad semioticam seu signorum doctrinam pertinentia: porro, quod indiuiduales curationes non satis accurate praecipiant, generalibus tantum inhaerentes. GL POD
167쪽
- PERIOD. L sECT. II. CAP. V. rs XVI. Porro eos reprehendit, quod pauca remedia ad usum proponant. Nam remediorum, quae ab iis laudantur, Ilera ue esse elateria, id est vehementer eu
Cuantia, diu ouod etiam seri & lactis vim tempestiuum edoceant. Nec minus illud in Cnidiis , quam omnibus Veteribus, desiderat, quod nihil commemorabile de diaeta scripserint, quum in morborum catalogo amplificando nimis curioli fuerint. XUII. Haec fere summa est eorum , quae Hippocrates in Cnidiis non laudare se profitetur. Vbi limul annotamus aliquos interpretes illum sermonem de elat riis ita interpretatos esse, ut sensus sit Cnidios elaterium
inuenisse illud, quod proprie hoc nomen gerit: quum tamen ex hoc loco id neutiquam elici possit: beneque
iam ab aliis animaduersum ut clateria, plurali numero, semper designare pharmaca fortius euacuantia, cuius generis plura veteribus in usu fuerunt. inuenisse elateri Duplex hic est Iectio. Nam apud GaIenum
legitur ἐυρέαται, inventa sunt: recentiores editiones melius e hibent εἰρέατα dicta, expcsta sunt.
XUIII. Ceterum Hippocratem ipsum accipere a Cnidiis aliqua non grauatum fuisse GALE Nus indicat occasione remedii ad pus ex pulmone suppuratorum eliciendum propositi: Vt nec reformidat usum cocci
nidii, ab hac schola sane denominati, &, ut verosi iae est, inuenti. de morbis II. g. 44. ' de internis affectionib. g. r. XVIIII. ALMEL VENI vs , ut multa temere, sic& hoc, tradit Cnidios dictos fuisse quosdam veteres modicos , propter frequentissimum usum seminis cnidiit quum semen ab urbe Asiae celebri, ubi medici usum eius inuenerunt aut frequentarunt, nomen accepisse longe sit vhrosimilius.
168쪽
I XX. Quum elaterii mentio facta sit, addimus, etsi non satis liquidum videatur illud esse a Cnidiis inuentum antiquitatem tamen remedii ex eo elucescere , quod
THEOPHRAsTUS E RE SI Us commemorat elaterium
CC. annorum a se apud medicum fide dignum fuisse visum, cuius vires adnuc integrae fuerint : quae aetas ad tempora Hippocrate longe superiora excurrit. XXI. Quale autem fuerit veterum elaterium, &quomodo praeparari sit solitum, accurate exponit DIO-sCORIDEs, quem si secutus fueris elaterium album instar pulueris , qualem ossicinae faeculam dicunt, sed modica admodum quantitate, acquires; viribus autem vulgari nigro ossicinarum longe essicacius : de quo alio tempore plenius agere constitui.
XXII. Etiam chalcanthum seu arris florem ' ex numero medicinarum Gnidarum, ut & radicem ari, misie, ex Hippocrate discimus.
Notamus hac occasione quod Graecis circa haec tempora metallorum cura in primis insederit, nonnullique eorum insiues diuitias inde fuerint consequuti. Praecipue cinnabarinoe esse tempore inuentam a Callia Atheniensi,qui ante Chr. t. anno sola eam reperisse scribitur. Sed quum haee historia medicinam parum tangat, quoniam ex cinnabari ad medicum usum aliquid tunc redundasse non constat: nec immorari nunc illi commemorationi iuuat. Cons. PLINIus hist. nat. XXXIIL 7. Aeris praecipuum prouentum Cypro veteres debuisse, in Galani historia videbimus: unde etiam chalaminthum ad Gnidios di Graecos primum venisse suspicor.
XXIII. Sententiarum Gnidiarum auctor fuisse perhibetur EvRYPHON, Hippocrati Coo fere aequalis, sed aliquanto aetate prouectior. Aetatem eius metiri inde licet, quod Plato Comicus, Aristophanis & Hippocratis coaevus , Euryphontem per antonomasiam alicubi pro
169쪽
pro medico ponit, qui pleuritico suppurato cauteria adiplicat. Versus integri ab GALENO exhibentur.
XXIIII. Quum vero duas illarum sententiarum editiones, posterioremque priore meliorem fuisse GALE Nus' significet: nescio sane utra Euryphonti, an v raque tribui debeat. Illud manifestum satis videtur Cti dias sententias Hippocrati & rei medicae profuisse; quoniam ille ex his profecit & ad scribendum excitatus fuit: haec Ductum lucemque maiorem ex hac concertatione
accepit. . . comment. is de Niff. acvt. 2. t '
XXV. Cnidia Iurbs et schola dedit praeclarum m
dicum' CTEsIAM, qui Artaxerxis tempore in Persia vixit& in aula medicinam exercuit, Hippocrati aetate suppari Qua occasione illuc delatus sit, & quanto honore sed I annos apud regem exegerit, DIODOR. SICVLVS exponit. Hunc virum medica scississe. , nec alienum fuisse ab aemulatione illa, quae inter Cnidios 3c os eiu xit ex GALENO discimus, qui de eo refert quod Hippocratem Coum, cognatum suum , post ipsum vero alios etiam, reprehenderit, qui articulum ad coxam reponere aggressi sint. Ceterum Ctesiae nomen magis celebratur ob historica monumenta , quam ob medicinam. Ex fragmentis videas ipsum passim meminisse rerum a medicina non Vsque quaque alienarum a sed fidem eius historicam multi hodie labefactand
. XXVI. Ex Ctesiae huius fragmentis nobis innota tescit medicus quidam Cous, qui Artaxerxis aeuo in Periasa floruit, &, quod non caste apud matronam sibi clino sissimam vectaretur, magnarum calamitatum sibimeti aut tor suit. Medico nomen Erat Apollonides, matro-
170쪽
ΗIsTORIAR MEDICINAEnae hystericae & tabis initio laborantis nomen refertur Amytis, eratque Megabyssi vidua. XX UIL De Coa schola dicere nunc deberem ; sed
quoniam, quae adferenda essent, sinsula fere cum Hippocrate cohaerent, consultius putaui omnia illuc differre , donec ad hunc Virum progredi liceat. Ante vero quam de eo exponam, necessarium Videtur, ne temporum ordo nimium turbetur, relicta tantisper Graeca medicina, videre numquid se apud exteras gentes, tanto temporis interuallo offerat notatu aut saltem inquisitione Gignum. Deinde ad Graecos reuersi medicinae inter philolophos fortunam & fata. considerabimus ; hinc commoda occasione a Crotoniensem scholam veniemus , tandem ad Hippocratem novum reditur
De Me imae extra Graeciam sum.
De medicina Salomonis. L. IUUbi de ea testimoniam. II.
HU Eafebli. III. Eubuisse seI fra trade Salomone perhibita. IV. Has tempore et isse videtur baly
in castura. R. de radice Baaras. VI.
de alebemia Salomonis. VILde Sale sacerdotali. VIII. IObiter de sale diuiso Grecorum. VIII. Medici fata sus Exueehia. X. XI.
de euratione eaeci nobiae. XIII. Nuge quorundam de destillationis his uentiora. XIIII. de medicina apud Persas. XV. Qua occasione Aeestu medici hae venule videantur. XVI. medicorum massitudo Θri aetate. XXVII. inmedicissarit. XVm. XVIIILPersarum temperantia. XX. de Aer pilatum a Pess subimal rum medicina. XXI. AXILAemptiorum crania dura. XXIII.
