Historia medicinae a rerum initio ad annum vrbis Romae 535 deducta studio Io. Henrici Schulzii ... Accedunt tabulae aeneae, chronologica, et indices copiosi

발행: 1728년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

PERIOD. II. CAP. I. 3ς Itandem aliquando ad Chrysippum Cnidium, eiusque discipulos, progredi liceat.

X X X XI. Chrysippi etiam Cnidii historia haud pa

rum multis dissicultatibus pressa est, quoniam idem nomen multi gesserunt,et iam olim inter se confusi sunt. Nam centum fere annis post nostrum floruit Chrysippus quidam Solensis, philost hus stoicus, idemque polyhistor, qui non pauca pnysica et medicinam contingenistia, plurima au dialecticam et philosophiam pertinentia , pluribus quam septingentis voluminibus, scripssit.

Ouumque GALENUS aliique veteres Vtriusque fere sine aciectione diserta patriae meminerint: factum est ut iam olim multa, quae philosopho debentur, medico tributa sint. Dabo tamen operam, ut doctissimorum virorum IONSII et D. D. FABRIGI monitis Vsus, de nostro ea res

ram, quae ipsi soli debentur. X X X XII. Chrysippum nostrum patria Cnidium fuisse, Dinei filium, et in philosophia Eudoxum Cnidium, Pythagorae addictum, audiuisse , cum eo etiam Aegyptum adiisse, in medicis autem Philistioni Siculo

Operam dedisse ex DIOGENE LAERTIO clare constat.

b c ullam video rationem cur haec ad alium Chrysippum trahere velimus, quum Pythagoricae doctrinae,in iuuentute haustae, vestigia et specimina clarissima in ipso, eiusque discipulo Ddstrato, inueniamus. Ad vitam eius pertinentia praeter dicta inuenire nihil licuit, praeter id unicum , quod filium cognominem medicum reliquo rit , Ptolemaei regis aulae inseruientem: sed calumniis circumuentum, ut regis iusta flagellis caederetur, tandemque ritimo supplicio assiceretur.' ἐι ouis philosop. his. VIII. Adde,quae de Eudoxo pag. 3 II. du

ximus.

XXXXIII.

372쪽

ΗIsTORIAE MEDICINAR

X X XXIII. Hunc vero Chrysippum priscae sch Iae medicae placita ingenti garrulitate mutauisse, auctor

ti illam magnae garrulitatis obiectionem errori Plinii imputandam esse, qui C ppum Solensem , philosophum Stoicum in animo forte habuit, cuius poly graphia apud omnes est decantatissima. Sed mutationes m medicina susceptae potissimae. sunt, quod purgantia proscripsit et venaesectionem : quae causa fuit ut GAL Nus ipsum multis locis, ubi Erasistrateos impugnat, tamquam dogmatum horum auctorem, perstringat.

XXXXIIII. Quibus argumentis haec conseruam dae et reparandae sanitatis praesidia sustulerit, postquam scripta diu interciderunt, ignoratur. Si vero coniecturis locus est, purgantium fugam ab Aegyptiis didicit, ad quos Vna cum Eudoxo , adhuc stante pristina Aegypti republica, profectus est. Certe de Aegyptiis con-ltat, et supra viciimus, quod medicinas periculo aliquo dandas et accipiendas abhorruerint. Quod vero ad alterum dogma, de sanguine non mittendo, pertinet; . nescio annon iure id tribui Pythagoreae scholae possit: quippe haec, de anima in sanguine subsistente per Iudaeos, et forte plures orientis populos, edocta, procliuem viam ad dogma illud, ouo a sanguini parcere iubet, strauisse videtur. Et quoa eadem potius diaeta quam pha maCis via sit, omnium autem minime ad secandum φrendumque venerit, superi iam indicauimus.

X X XX U. Unicum specimen Chrysippeae praxeos

ex Erasistrato commemorat GALENvs. Scilicet homini sanguinem spuenti membra vinculis circumdedit:

quod Erasistratus prudentius factum iudicauit, quam si sanguis

373쪽

' PERIOD. II. CAP. I.

sanguis fuisset e vena missus. A PLINIO celebratur inter primores medicos, qui regni vegetabilis remedia proposuerunt. Idem auctor laudat Chrysippi integrum Volumen. quod brassicae dicauit, per ungulati minis membra digestum ; eodemque loco commemorat, quod brassica ab aliis, ante omnes autem a Pythagora, non parcius fuerit celebrata.

X X X X UI. Non defuerunt Chrysippo anciae et discipuli: quos inter Erasistratus facile principatum t Iit , a quo deinceps sectae nomen inditum et propagatum est. De quo quum dicere suo loco seorsim velim; hic subnectam reliquos Chrysippi discipulos famam et

nomen consequutos.

XXXXVII. Horum, tamquam maxime genuinos, GALENus' plerumque coniungit Medium et Aristogenem. Medius Eraustrati matris Cretoxenae frater erat, teste svIDA. Apud PLINIvM citatur ad vi tutes raphani comprobandas. Forte etiam ad nostrum pertinet illud malagma, quod C sus sub nomine Medi affert.' de V. S. aduers. Erasistrat. p. g. et de curat. per V. S. P. II. in voce Era ratus. Sed Suidae relatio non facile conciliatur cum Sexto Empirico, cinis lacum considerabimus, ubi de . Erasisti ato agemus.

XXXXVIII. Aristogenem fuisse Gnidium svr-DAs tradit, et Chrysippi seruum ac discipulum, ex curatione Antigoni Gonatae magnam famam consequutum. A GALENO ipsum tamquam maxime genuinum Chrysippeum citari, modo dictum est. Forte hic noster est, de quo c sus' refert, non ignobilis medicuae,

374쪽

CH sivi diuipulus, apud Antigonum re em, qui amicumque am eius nota intemperantia, mediocriter hydropico morbo implicitum, negauit posse sanari. Cumque alter medicus Epirotes Philippus sanaturum polliceretur, reso dit istam ad morbum a i reficere, se ad animum. N que eum res fefellit. Itae enim cumsummabditisentia,non medici tantummodo. sed etiam regis , custodiretur, tamen malagmata sua deuorando , bibenaoque suam ur, nam, in exitium sies praecipitauit.

XXXXVIIII. Tandem Metrodorus non omitte dus est, cuius notitiam praebet sEHVs EMPIRICUS, ' qui de ipso duo haec refert, quod Pythiadem , Aristotelis filiam, in matrimonio habuerit, et quod Erasisti uti praeceptor fuerit.

. contra mathem. lib. I. pag. 27 I. editi a CL. D. D. FABRICI Pro. euratae.

CAP. II.

De philoseptis huius temporis, qui medicinae insim

uleruntd et, occ nesis ferente, de messicis, qui in Alexandri magni historia sccurrunt.

CONSPECTUS.

Dicendoram ordinis ratis. I. Aristotelis patria, parentes et adolescentia. II. Stasa ante quam is aulam vocaba- amr. III. -xandrum instituit. IIII. mediciae amore instammavit. κει natura studiosum reddidit. VI. Anatomica imaavit. VII.

de eius historia animaliam, et μυ- . sadaam. VIII. rara . Quae forte maiora praedicariar,quam fuerist. X. digressio ad bibliotheeam Aristotelis

atomicam. XI. Queritis an homines inciderit. XII. Specimina anatomstar ex eapite. XIII. ex thorace. XIIII. XV.

375쪽

is eo eptione et formatione foetus. XVII. de nutritione et vesilico. XVIII. scripsit medicinalia: problemata me- .dica. XIX. Ferunt ipsumsuisse ebemicum. XX. Fata Aristotelispost excessum ab amia. et an mortis causa Alexandro fuerit. XXL Alexaiari facta medicine austicata.. XAIL XXIII. . 'an aloen primas Europa intulerit.

Xam Grecam medicinam per subiugatas' grates propagarit. Xan

De Ptokmeo Las. Aristotelis di . puto. XXVU. l . deque eiusdem summis meritis. XXoII. De Callisthene Orinthio. oram XXXI.

XXXVI. . 'de Critodemo Coo. XXVII. ii' ide Glaucia. XXXVIII. . .

de Alexippo. XXXVIIa... de Pausaria. XXXX.

Ρroximum nunc videri poterat, ut de Herophilo et

Erasistrato exponeremus : at vero quoniam dicem

dorum non pauca sunt, ouae recte diiudicari, nisi praemissis sermone de Aristotele, eiusque summo disciapulo Alexandro M. vix poterunt: malui de ipsis prius absoluere, eorumque occasione de pluribus eo perti

IL Aristoteli patria obtigit Stagira, urbs Thraciae,

extra antiquos hominum Graeca lingua utetitium fines. 1ita, sed a Graecis exstructa et habitata. De patre Niscomacho, regis Macedonum Amyntae II. medico, supra cliximus. Ferunt autem natum ipsum fuisse olympiadis Monae anno primo: quod si verum est viginti et septem annos cum Hippocrate vixit , potuissetque ab illius in .situtione mactum creere, nisi ipsum philosophiae tunc maxime celebratum H udium magis ad se traxisset. Dime tamen dubitandum est ipsum pri*a aetate sua a patre multa ad medicam artem pertinentia addidicisse: sal-

376쪽

HISTORIAR MEDICINA

tem amorem medicinae eundem continuo fouisse, et in alios propagasse, deinceps intelligemus.

III. Decem et octo annos natus, et nuper' patre orbatus, ad Platonem audiendum Athenas mittebatur, cui per integros Viginti annos sedulam operam nauauit. Praeceptore mortuo Athenas reliquit, et in Asia tres annos, partim apud Atarnensium regulum sibi aia finem, partim apud Mitylenaeos exegit, donec a Pli, lippo Macedonum rege euocabatur ut Alexandri filii, tunc decimum quartum aetatis annum agentis, educ tioni praeesset. IIII. Octo annis in Macedonia apud Alexandrum exegit, plurimo quidem tempore ab aulae strepitu remotus, in Celeberrimo ad MieTam nymphaeo, ut P - RcΗvs auctor est. Quibus occupationibus maxime deditus fuerit, a veteribus praetermissum est : id verbnon iniuste Colligimus, ipsum, inter alia vitae utilia, primopi suo multa ad naturae uniuersae cognitionem, sto sim vero ad medicinam, pertinentia tradidisse.

mulla Alexandri.

V. Ne Dustra id credere videar, eX PLUTARCHO, sui vitam Alexandri summo studio nec minori iudicio descripsit, haec adferam: Ego quidem arbitror Aristit lem ma ceteris inflammas Alexandri animum rei me Hea amore. Non enim alum siclinia eius delectabatur, merum subinde etiam periclitantibus amicis curationem uendique regulas procriasit, cuius rei tesses habemus ab eo exaratas epistolas. Alibi idem Auctor huius rei specimen adfert, ex quo apparet Alexandrum in amici corpore instituendum elleborismum dirigere , caut lasque medico praescribere, haud grauatum fuisse.

377쪽

turae curiosiori scrutinio adsuefecit, iterum teste P TARCHO, qui quum specimen physicae curiositatis attulisset, ita subdit: innatus sapientia amor , qui, educati nis beneficio coninmatus, τυ cum ipso adoleverat, numquam animo eius e uxit. Veroque simile est, etiam si veterum disertis testimoniis destituor, Alexandrum ab Aristotele tunc etiam a corporum animalium disiectionem fuisse deductum: idque negotium tractanti commodissimam fuisse illam, in qua plurimum cum principe commorabatur, MieZam , villam scilicet regiam a vulgi frequentia remotiorem et tranquillo otio maxime

idoneam

fuisse, et longo Vsu aliquid in arte hac consequutum

esse, GALENO' credere licet, cuius elogio optimis an tomicis annumeratur, et cum Herophilo confertur. DIOGENEs etiam LAERTIVS ' testatur ipsum octo

libros scripsisse, et insuper , selecta an tomica , Vno libro , quem forte non iniuria octo illo rum librorum compendium exhibuisse existimauerimus. Hisque anatomicis libris pictas figuras fuisse adiectas ex Aristotelis ipsius '' ad τα-τη crebris remissionibus intelligitur.

' de dissest. matris. p. III. . 'Libr. V. .'' loca indicaui et exhibui bist. Malom. m. H. 3. VI.

de natu a animalium Neris, ad quod scribendum Ariastotelem, immani pretio,non tam inuitatum quam conductum fuisse peruulgata fama est. Sed non conueniunt auctores veteres. PDNivs Alexandri aumiciis id opus susceptum commemorat, neque plura de nibsidiis

scribit, quam quod aliquot mugia hominum in totius Asia Υy a Gracia

378쪽

ΗIsTORIAE MEDICINAE

Graeciaque tractu parere ipsi iuga fuerint, omnium quos venatus, aucupia, piscatusque alebant: quibusque Oi .ria, armenta, alvearia, piscina. auraria in cura erant; aELiANus liberalitatem hanc Philippo Macedoni tri-huit. Rursus vero ATHENAEus, is cuius narrata plurumi referunt, AriRotelem ab Alexandro octingenta imIentari ad condendam animalium historiam , accepisse,

refert. H. M libri e. r6. histori lib. M iDeipnosophist. lib. IX cop. I 3. p. 398.

VIIII. Enimuero mihi omnia rite Perpendenti

haec res incertissima, et maximam partem nouliS accensenda, videtur. ATHENAEus manifeste loquitur ex vulgi

rumore: facileque demonstrari potest totius Macedonici regni censum, si multorum simul annorum reditus Alexander in unum Aristotelem contulisset, non effecisse tantam pecuniae summam. Adeoque fieri nequit ut ante Asiam deuictam Aristoteli summam tantam dederit: hac autem deuicta, mox ab Aristotele alienatus fuit, et alios philosophos, nihil de se meritos, magnificis donationibus ditauit, ut aegre Aristoteli faceret. Frustra igitur laborant, qui bonum Aristotelem etiam apud inferos repetundarum postulant, quoniam tanta recunia non melius usus fuit et veriorem historiam con cripsit. Aristobulus, expeditionis ab Alexandro susceptae haud im

hilis socius, apud PLvTARCHvri testatur, totum aerarrum militare tunc non vltra Lxx talenta paratae pecuniae habuisse r in apparatum autem ad tam arduam expeditionem insumi debuisse ducenta talenta, mutuo accipienda, apud eundem legitur. Memini etiam apud EusTATΗrvΜ in merum me legere admodum disertum testimonium, de pecuniae apud Macedonas, ante expeditionem Alexandri. magna raritate et paucitater sed nunc non est ad manus.. vi possim locum requirerere di indicare. i

. X. Plane

379쪽

X. Plane igitur existimo ex admodum mediocri re famam, uti solet, maximam effecisse. Scilicet Ariastoteli Philippo adhuc uiuo , et Alexandro nondum ad expeditionem profecto, forte etiam primis annis ab expeciitione suscepta, parata ad votum Omnia fuerunt, si quid quisquam in illo regno inseruire posset. Sed postquam , Alexandro profecto, Aristoteles ad Athenie 'ses abierat, et docendo occupabatur, ne quidem tuu re ipsum potuisset illa , de qua Plinius loquitur, hominum inseruire iussorum multitudo, non solum aliis o cupationibus distractum, verum etiam in periculo constitum, ne, nouarum rerum desiderio . crebra extispi-'cia instituere videretur et ad furentem plebem deferretur, si Athenis vel animalia incidere , ne dicam homines, ausus fuisset.

XI. Commode incidit memoriae, quod sTRABO commemorat, Aristotelem ex omnibus, sibi quidemn

iis , primum sui se, qui bibliothecam cos geret , idque olfacerent Aesepti reges, docuisse. Sine dubio igitur an

tomicos auctores collegit. Et sane Alcmaeonis Crotoniensis scripta possedit ; nam hunc virum , Ut reprehendat, subinde commemorat. Uidetur idem de Empedocleis et Timaeanis scriptis dici posse. An Dioclis scriptum habuerit, aut omnino illuci tunc temporis iam exuiterit, equidem nihil inuenio. Democriteas seniatentias passim adducit: sed in anatomica quaestione hunc stilosophum vel laudari vel reprobari naud memini. Iippocrateis monumentis, etiamsi nullibi ea laudat, potuit esse instructus. Sed nec video quem adeo magnum ex iis fructum ad anatomen capere potuerit, mirorque ANDREM LAURENTIUM,' acerbe eum accusantem, et sEBASTIANUM B sONEM ' tam male fundatam Crimia nationem resoquentem.

380쪽

HISTORIAE MEDICINAE

histori analom. ham. corp. Lib. quest. 3o. Aristoteles, inquit. omnia fere, qua de natura animalium scriptis mandarit, ab uno didicit Hippocrate, quum tamen ivratismus vis eius numqvam meis

miserit.

XII. Propius ad anatomen Aristotelis accessuri, quaerimus an hominum corpora umquam inciderit, et inspexerit, Aristoteles. Id vero confirmare haud facillimum videtur, sed et negare difficile. Saltem pluribus locis indicat quod hominis viscus cuius animalis ob. Dii et domestici visceri eidem simillimum sit: quod facere ausus non fuisset, nisi humana vidisseti Quod autem non aperte de se scribat se homines insecuisse, eius rei Causa metus fuit, quoniam apud Graecos; et seorsim Athenienses, non impune facturus fuisset istiusmodi de suo facto indicium. Suspicor autem omnino in

illo secessu suo, ubi ipsum Regis sui gratia proteUbat, curiositati principis sui et propriae ipsum satis fecisse, id

ove ausum fuisse, de quo in ciuitate populari, et supel-1tionibus maxime obnoxia , nemo salutis suae cupidus cogitare poterat. XIII. Sed, age, mspiciamus aliqua anatomiae Aristotelicae specimina. Corpus humanum diuidit in caput, collum, thoracem, brachium duplex et crus duplex : sub thoracis appellatione abdomen comprehendens. In cultis descriptione ab erroribus non satis s-hi cauit. Occiput omnino vacuum perhibet. In mulieribus caluariam unam habere suturam circularem: in viris tres adesse, quae plerumque in unam coeant. Cerebrum nullas intrare venas , ideoque hanc partem esse frigidissimam. .

SEARCH

MENU NAVIGATION