Historia medicinae a rerum initio ad annum vrbis Romae 535 deducta studio Io. Henrici Schulzii ... Accedunt tabulae aeneae, chronologica, et indices copiosi

발행: 1728년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

XIIII. Quando thoracem describit, costas perhibet utrinque esse octo : forte veras costas septem in mente habuit et pro octaua clauiculam numerauit. Cordi tres ventriculos tribuit, maximoque sinu suo venae maiori coniungi scribit, illi, ad quam etiam lactes, sunt: forte id dicere voluit, venam portae iecinore traiecto ad cordis ventriculum dextrum cauae trunco deuehendum tradere sanguinem.

XU. A corde insuper neruorum initia deduxit rquam eandem sententiam Praxagoram quoque fouis. se, sed subtilius proposuisse et excoluisse , supra attigimus. Haec desumta sunt ex illis locis, ubi de humanis corporibus se agertarofitetur: quantum vero in aliorum animalium disiectionibus a perfectione abfuerit, et subinde lapsus fuerit, vir doctissimus o VS BORRHcuiv satis ostendit. Adeoque non multum causae est cur Stagiritae laborum anatomicorum iacturam multum deploremUS. Bermetis sap. vindic.pag. 244. seqq.

XVI. Physiologiae Aristotelis specimen unum vel alterum subiungere opus Videtur. De eartu Octimestri agens, declarat se omnino Vitalem illum agnoscere, qui hoc mense prodeat, quum et septimo editus uius re et superesse queat. Et in Aegypto quidem freque tissime accidere ut tales Vivant et adolescant: idemque aliis etiam quibusdam in locis accidere, ubi mulieres fertiliores sint, et saepe geminos, pluresque foetus, gestent. Sed locis Graecia, inquit, intereunt, nec nisi perpauci seruantur. Ex quo ad Hippocratem nostrum cxcusandum aliquid licebit elicere.

XUII. , Semen maris in uterum ipsum recipi, ibique diu detentum membrana Obduci, docuit: nam si toe.. ZZ tua

382쪽

visTORIAE MEDICINAE tus nondum articulatus eiiciatur, instar oui membra nuta autem venae copiosae cons cuntur. Articulari

autem marem incipere quadratnta diebus, feminam

quarto demum mense. nia. eap. VII. collato cap. III. εXUIII. Foetus in utero per umbilicum solum au. geri existimabat. ' Laudat oustetricum sui temporis curiositatem, quae sanguinem in Vmbilico, ante quam deligarent et refcinderent, intro reprimerent, ratae hoc pacto vividum magis ac Vegetum Infantem reddi .

XIX. Sed non solum anatomicum et physiologiae studium Aristotelis effecit, ut ipsius honorifim mentio fieri in medicinae historia debeat: verum etiam, auctore Dio NE LAERTIO, scripsit medicinalia duobus libris. Ne dicam quoties medica satis pulcra in problematibus suis ' attingat. Et si horum omnium causa considerari nondum satis mereretur, Vel illud a neglectu vindicare eum debebat, quod initio quidem Galenus multum de philosophia eius medicinae inuexerit:

Arabes autem totam fere Aristoteli eam accommod uerint: ut nondum centum anni emuxerint, ex ouo

florentissimi medicinae doctores plus se in plerisque -- stoteli quam Galeno tribuere profiterentur.

sectio prima integra medicis quaestionibus eonstat. numeroque quinquaginta nouem proponit, quarum satis multae, et sorte puraeque, ad praxin medicinae pertinent, satisque docent Aristotelem non solum stivisse quid fa- cladum sit ex artis praeceptis, verum etiam agendorum rationes requisiuisse.

X X. Quin fuere , qui Aristotelem philosophiae chemicae arcanioris participem serio perhiberent, ex eo potissimum fundamento , quod in catalogo librorum

383쪽

PERIOD. II. CAP. II.

ab ipso scriptorum compareat titulus, τῆς de

lapideo quem de lapide philosophorum egisse secure

credunt. Adeoque non mirum est hodieque circum

ferri opus quoddam de perfecto magisterio, Aristotelis

nomine inscriptum. XXI. Quum Aristoteles opera sua Alexandrum, Iam mortuo parente grauioribus negotiis obrutum, et totius Asiae imperium molientem, parum indigere i telligeret, prudentius sibi consuluit, dum se aulae fluctibus subduxit, viamque iniit, qua philosophica libertate magis frui liceret. - Athenas itaque rediit, et postquam tredecim annos docendo in Lyceo transegerat, quum se morbo implicitum sentiret, Chalcidem abiit, ibique supremum diem obiit. Illud autem certum est muli rum antiquorum, et in his P TARCHI , qui vitam cum egregia cura scripsit, testimonio , quod Alexander M. a summo , quo Aristotelem olim complectebatur, , more et studio, calumniatorum artibus, mox abductus fuerit, ut primo tantum languere amicitiam facile cognoscere liceret , deinde vero etiam aliqua faceret, quibus Aristotelem contristaret, quin minas etiam ostenderet. Ulcissim Aristoteles accusatur, quod cum Antipatro, aliisque Macedonibus, in necem Alexandri co spirauerit, venenumque R edocuerit, quo interemtus est,tam acre,ut nullo vase metallico contineri posset,quin illud statim eroderet: sed ungula mulae aut asinae asseruari solum posset.. Illa infamia Aristoteles a pluribus veterum oneratur, ut aRR1ANo de expia. Alex. Lib. soα edit. Bla eard. PM-Nto XXX. cap. XVI. Uerum nisvicionem illam satis Ionis tempore ab Alexandri excessu demum ortam, maleque undatam esse, alii, ut P TARCHis in Alexandro, contendunt. Venenum dicitur fuisse aqua Stygia, quam stria hunt in Nonacride. Arcadiae regione, e saxo quodam stillare, esseque fiigidissimae naturae. Chemici aquas Stygias

Za a Vocare

384쪽

ΗIsTORIAE MEDICINAE 364. vocare solent illos concentratos spiritus acidos, quibus metalla soluunt: sed, si quid dare vellemus illi persuasion de Aristotelis chemica peritia, certe non video quo pacto talis aqua, ex Macedonia Babyloniam ad Euphratem, in ungula deferri potuerit, nec illam dissoluerit. Et quum

omnes conueniant regem grauissima iracundia prius comis motum, ex comessatione no ma male habere et febri laborare incepisse, et post septimum demum diem discessisse ex hae vita: facile existimo et Aristotelem et alios a veneni exhibiti accusatione absolui debere. Plutarchus addit vel ex hoe fabulae inconcinnae fidem labenesia , quod

scordiam, per multos dies a nemine curatum iacuerit, n oue tamen ulla siuena euenerint, ex quibus de veneno iuste picari tunc qiusquam potuint.

XXII. A praeceptore ad nobilissimum discipulum

AinxANDR- Magnum abire liCeat, quem qualem Aristoteles efinxerit suo studio, ex parte iam indicauimus. Is vero medicinae incrementis ipsis suis factis politicis plurimum profuit. Non enim solum Aegypto occupata

et Graecis hominibus permixta effecit ut illius nationis scientiae ad reliquas gentes facilius emanare possent: --rum etiam /lexandria fundata effecit ut commercia Cum gentibus remotioribus Indis per sinum Arabicum et mare rubrum tacilia nunc essent , multumque tam aromatum, quam ad materiam medicam pertinentiun, quotannis adueheretur. Vt minime mirandum sit si Alexandriam, praecipue Ptolemaeorum studio magis excultam non intum florentissimum totius orbis emporium videamus, verum a primo statim tempore medicinae etiam commodissimam et florentissimam Rho-

- XXIII. Neque minus etiam reliqua per Uniue lam Asiam expeditio, et Graecarum coloniarum ubique positarum multitudo profuit, ut per commercia facilitata

385쪽

PERIOD. II. CAP. II. 36s.litata et' amplificata terremibus etiam itineribus undi- quaque ' apportarentur , quae in Graecia ante id tempus tor te inaudita, aut saltem rarissime visa fuerunt. X XIIII. Longum foret si adsertionem hanc pluribus exemplis nunc comprobare vellem Sed prouoco ad conliderationem medicinarum, quas ante Alexandriani conditam Graeci suis in libris commendarunt, ubi nihil, nisi quod indigenum erat, 'facile inuenimus: aut ad summum, quod ex Aegypto et Cyrenaica r kione peti poterati Eiusdem generis i erant condimenta ciborum, quorum catalogum supra' dedi. Ne aia 'Ioen quidam in ullo ausore Alexana inae: urbis epocha antiquiore inuenies; sed posteriores eam crebro adhi huerunt. Est de ea apua orientales auctores constans traditio classem Alexandri ad Sucotram semiani appulis se animadues EFe aloes copioso pinuentu illiushe succi utilitate cognita , praesidiaribs in insula reliquitIecqui aloes xbllectioni et transmissioni Oeeram darent Et quamquam orientalium isti traditioni fidem dero gandam esse , ex eo contendi posse Videatur , quod

' ARRIAN ,2 qui expeditionem illam naualem descripsit, de eo plane silet et Orientales absurdas Circumstantias adiungunt: ut tamen non omnino rem illam negligam facit recentioris aeui scriptor hodCeporicus, qui de diuersitate notabili incolarum eius insulae testimonium

luculentum exhibet. i

rerum Indicarum libro, quem aliqui de expedirisse Alexandri octauum inscribunt. Est is P. Vineret. Maria di S. Caterisa da Sterea, in suo libro visenio aς Indie orientali Lib. v. cap. IX. Memorat autem inmarum alios esse nigros, crispis capillis tectost alteros albentes, capillis remoribus , mdolis erectioris et nobilioris. Atque hos ultimos existimare licuerit esse illorum

386쪽

366 HI TORIAE MEDICINAE . sequutis temporibus, sorte ab Aegypti regibus hue delatorum posteros et alteros autem indigenas. orientalium traditionem videas apud HERsELOTvM biblioth. orient. voce Sabr, et Socciborab. Absurdum illius narrationis in eo conisi ii , sistit, quod iidem scriptores credere videntur Christianam, religionem per Mexindrum ibi esse introdustam , sed . solent scriptores orientales nomen , quod Christia- . num denotato frequentissime per anticipationem tribuere Graecis, qui postea Christiani facti sunt: quo'animadue

se excusari etiam poterunt.

XX U. Neque dubium est quin Alexander M. in

subiugata a se regno medicinam Graecam intulerit: Graecis scilicet , utpote victoribus, suos mores suamque religionem ubique propagantibus. Hinc Aesculapii te . plum Ecbatanis et in Babylone Serapidis nobis commemorant vitae Alexandri scriptores. Vicissim post Mlaxandri tempora inversimus serapidis maxime cultum ad Graecos 'emanasse e vi pAvs IM diserte commemorat Athenienses Serapidis reliψodeni a Ptolemaeo accepisse.

,. XXVI. Vidimus supram Alexandrum ellebori orum studiosum fuisse : nunc curiositatis gratia an notamus iam olim duobus praeclarissimis medicis Ul-

mensibus D. D. AUGUSTINO THON ERO et D. D. IOANNIscvomo in animum venisae, illam curationem, quam in Cilicia graui morbo decumbens , sustinuit, fuisse euleborismum. videantur Epistola THONERr UIL HIL VIIIL x et indecisa subiunctae autem sunt eiusdem laudatissimis obstruationibus inde a pag. 296 - 3 II.

XXVII Multos in exercitu suo praeclaros mediacos Alexander secum duxit: de quibus deinceps dispiciam, si prius de philosophis et Aristotelis discipulis Omnino absoluero. His accensere Alexandro non ignoc biliorem

387쪽

biliorem Ptolemaeum, cognomento dictum, minime vereor , CVRU' ' elogio promtismum quidem bellatorem, sed pacis artibus, quam militiae, maiorem et clariorem. De hoc non contemnendis testimoniis

constat,uerumipsius genitorem fuisse Philippum Alexam dri patrem , qui matrem eius Frauidam Lago tradid

rate unde forte eadem excelsa indoles, quae in utrisque

fuit, et Ptolemaei semper Alexandro fidus animus haud male deducentur. Iam vero ARRIANvs auctor est a Philippo institutum fuisse ut Macedonum, cui in aliqua dignitate constituti essent, Di, quum, aGoleuissent,aa regium' ministerium deligerentur. Conticio, igitur hunc Ptolemaeum , Alexandro aetate suppareri, regio huic filio socium et eidem ministraturum fuisse adiun- 'sicque eadem cum ipso educatione gauisum C*nfirmat me STRABONis supra adductum test hiuti quod Aristoteles Aegyptios reges bibliothecas holligere

docuerit: quem vero alium, praeter hunc Ptolemaeum

Lagi, docere potuerit, neminem inuenire possum.

' de expeditione Alex. libr. m. p. 268.

XAVIII. Quod si me coniectura haec non fallic

facilius inuenire licebit unde Ptolemaeo huic tam generosa cura inspirata sit, qua deinceps omne litterarum genus, praesertim vero anatomicum madium, tam acristu o per Aegyptum excitauerit. Certe nullum inuenimus, cui illuci studium anatomen fovendi de AN pti regibus tantolere praedicatum , securius et iustius conueniat praeter nunc et ipsius simillimum filium, qui philadelphi nomen accepit. Atque his potissimum regiatius Alexandria omnis suae felicitatis et celebritatis causam imputare debet.

XXVIIII. Ab his regio diademate et purpura exornatis Aristotelicae disciplinae alumnis progredior ad minoris quidem dignitatis fastiψum conlequutos, sed laude

388쪽

Iaude ac celebritate' minime inferiores, Callisthenem Olynthium et Theophrastum taesium. Et Callisth nes quidem quod auctior et discipulus Aristotelis fuerit diserte testatur ARRIANvs : quod eidem necessit dine sanguinis coniunctus fuerit, DIOGENEs LAERTIUs.

Oportet autem Callisthenem ab Aristotela prius pro- Rcisse quam ad aulam Macedoniam vocaretur, vel Omnino octo illis annis quibus Aristoteles Alexandrum docuit participem illarum doctrinarum fuisse.

XXX. Quum Aristoteles Alexandrum relinqueret , ipsi hunc suum cognatum commendauit itineris socium: videturque ipsi mandatum fuisse ut et facta Alexandri scriberet, et curiositati ipsius physicae, omnia adnotatione digna Consignando, inseruiret: Forte e iam ut iuuenes nobiles , quos Alexander secum duc hat , in philosophia erudiret. Enimuero nimis erat philosophus et grauis , quam ut Alexandrum iam se adulatoriuus indulgentem ferre posset, aut ab ipso perferri. Quare infelicem vitae exitum , tribus ante Alexandri

obitum annis, inuenit: de quo consulendi sunt P TΑRCHUS, ARRIANVS, aliique, qui de Vita et rebus gestis Alexandri exposuerunt. X X X L Referri huc meruit, quoniam, teste CML- cinio, anatomen eXercuit, et seorsim de oculo bene scripsit. Ab EPIPHANIo' etiam refertur inter illos, qui de radicum herbarumque Viribus commentati sunt. PLiNius etiam nostrum laudat inter illos auctores, quibus in concinnanda historia sua naturali usus fuit.

'ianimeam Platonis comment. P. 34o. edit. Me s. de oculi natura Callistbenes, Aristotelis auditor, et Herophilas musta et praeaara in lucem protulerunt. ΜEx Rsius ad hunc locum indi

cat reliqua viri huius scripta... de berelist. lib. I. ineuiare.

XXXV.

389쪽

pERIOD. II. CAP. II. XXXII. Theophrastus, ex insulae Lesbi urbe Ere so ortus, unde Eresii nomen tulit, Platonis primo, moKAristotesis auditor factus est , eidemque in schola successor dari meruit: quod munus tanto cum adplausu sustinuit, ut auditores ad duo millia ipsum sectarentur. Medicinam is quidem ex instituto non tradidit, nec e ercuit: sed studium rerum naturalium eXemplo praeceptoris sui coluit. Et quemadmodum ille historia animalium praecipue occupatus fuit: sic noster sibi regnum vegetabile potissimum et minerale illustrandum sumsit: de quibus, non quidem ut medicus, sed ut philosophus,

Commentatus est.

XXXIII. Et ad minerale quidem regnum pertinet libellus de lapidibus , qui hodieque exstat, & nistoriae

naturali potius quam medicinae inseruit. Alterum autem opus, etiam superstes , hissoriam plantarum libris nouem tradens , maximam quidem partem philosophicum, subinde utilia medicinae praecepta de usu et viribus earum intermiscet: quod utinam edere de republica medica et hac uniuersitate meritissimo CASPARO Hos

MANNO licuisset: quoniam vere Augiae stabulum est, quale hodie exstat. Sed bene habet quod non periit laboro aut apud βιβλιοτάφους delitescit, sed in bibliotheca Q.

mis restat: unde spes est fore ut in publici boni plurimum emolumentum possit aliquando produci. X X XIIII. Supersunt etiam de causis plantarum libri sex. itemque de sudoribus, vertigine et lassitudinia

Hus libelli: vi et Dagmenta de nerumum resolutione, et animi defectione. Sed de sale, nitro et alumine, de pestilentiis, de melle, vino et oleo, de amentia, aliique medicum fructum in titulo promittentes libri, quorum indicem DIOGENEs LAERTIus conseruauit, diu sunt amissi,

390쪽

os Iris TORIAE MEDICINAT XXXV. Huius occasione meminisse liceat viri, quem ex indicio ipsius ' cranouimus , quique aetate suppar fuisse videtur. Est is Thrasyas Mantinensis quem rei herbariae peritissimum cymos τον τἀι-fuis. se testatur. Hunc dicit experiendo didicisse, quod omnium medicaminum vires debiliores in adsuetis reddantur : quodque ellebori manipulos totos sine noxa adsumserit. Eundem nouisse et inuenisse testatur, quo pacto succus cicutae, papaueris et aliorum eiusmodi praeparari possit Ut minima moles , videlicet drachmae pondus, mortem certissime inferat. Cicutam autem ex Lisis petendam esse. Huius etiam discipulum laudat Alexiadem , quem rei herbariae non minus gnarum, sed et insuper totius medicinae peritum vocat. Nec dissimulat ibidem hanc venenorum doctrinam suo aevo magis, quam superioribus temporibus, fuisse excultam.

histor. Fantar. Libri IX. cap. XVII. et XVIII.

XXXVI. Uenimus tandem ad medicos, qui Alexandri magni occasione in historiis celebrantur. Horum facile princeps est Philippus Acaman, cui Alexander salutem suam, quum in maximo discrimine versaretur, Credere non dubitauit , etsi per litteras monitus ut sibi ab hoc medico, quippe incredibili pecuniae summa a Persis ad se perimendum emto, caueret. Historia apud multos, ted forte nullibi iucundius , quam apud P TARCHvM, legi potest. Curationem illam vere periculosam fuisse eo magis credemus, si verum est, quod multae circumstantiae docent, elleborum, rege sic poscente et iubente , fuisse exhibitum: de quo supra iam dixi, Quid eidem hydropicum curaturo apud regem Antigonum acciderit, ex cELso pariter iam ' i δcaui.

XXXVII.

SEARCH

MENU NAVIGATION