장음표시 사용
231쪽
enisset. Tametsi quid homini potes dari maius , quam
gloria, et laus, et aeternitas P At non erunt aeterna quae
scrinit. Non erunt fortaser iste tamen scripsi tanquam essent futura. Sic Plinius temporis timebat iniuriam et fore credidit, ut Martialis aeternitate dignum Opus interiret. Sed superest hodie , et quam meretur immortalitatem cum reliquis tanti Poetae epigrammatibus habebit. Neque felicior poetae secessitis suit. Quamuis enim ille coniugem suam Marcellam , ex eadem Bilbili Hispanam, de comitate , Prudentia, et mOrum suauitate ita commendet, s) Vt matronis fere omni bus Romanis praeserenda, ipsi desiderium ribis minus esse iubeat, et Romam faciat sola: imo illius hortis ita se capi fateatur, t) ut nullius cederet voluptati, si vel maximi Regis diuitias haberet. . Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae,
Munera suum dominae post septima lustra reuerso prias Marcolla domos, paruaque regna dedit. Si mihi Nauscae patrios concederet hortos, Alcinoo possim dicere, malo meos.
Mox tamen praefatione libri duodecimi epigrammatum, quem in Hispania post reditum edidit triennio, non adeo si hi gratam esse prouincialem solitudinem significat, cum sine solatio, et sine excusatione secesserit. Ciuitatis aures, quibus assii euerat, quaerit, et sibi videtur in alieno foro litigare. Iudiciorum subtilitatem, hi bliothecas, theatra, conUentUS etc. desiderat. Accedit his, inquit, municipalium rubigo dentium, et iudicis loco titior,
232쪽
et unus aut alter mali, in pusillo loco multi, aduersus quod difficile est habere quotidie bonum stimachum. Nec longe post ille, qui aetate prouectior, taedio rerum V hanarum aflectus. in patriam rediit, pratriae rursum taedio, quod non in eo esset honore, quanto Romae fuerat, imo a ciuibus suis sugillaretur, denique et ta dio vitae interiit. Mortuum iunior PLINlvs v) dolet, eiusque ingenium laudat. Inter amicos eius fuerunt quoque Stella Patauinus, Decianus, Silius Italicus, V lerius Flaccus, Parthenius, Stertinius seu Auitus, et plures alis. Sectae procul dubio fuit Epicureae: quod vel ex uno epigrammate π) patet, quo Iulium Martialem ad vitam beatam, voluptuariam scilicet adhortatur:
Si tecum mihi, care Martialis, Securis liceat frui diebus ἰSi disponere tempus otiosim,
Et verae pariter vacare vitae Nec nos atria, nec domos potentum,
Nec lites tetricas, forumque tristi Nossemus, nec imagines superbas Sed gestatio, fabulae, libelli, Campus, porticus , umbra, virgo, thermae ἰmec essent loca semper, hi labores. Si quae sunt alia notatu digna, constuendus Io HANNEsMAsso Nus V. C. qui sigillatim et Omnium accuratissime vitam Martialis, post Gyresdum, Crinitum, plures alios, exposuit.
Sunt alii Martiales cum nostro non confundendi. Garulius Maraialis scriptor historiarum apud vopiscVM- etvὶ Lib. 3. epist. vlt. πὶ Lib. s. epigr. M.
233쪽
Iuvenci Martialis. Extant quoque epistolae binae, sed 1puriae, sub nomine Martialis Lemovicensium apostoli. Teste cassio Dosto α) Gargilius Martiatis dehortis scripsit pulcherrime, et nutrimenta olerum, et virtutes eorum diligenter exposuit. Maniatis medicus Erasistrateus duos scripsit libros ἀνατομικών; et Galeno annum aetatis trigesimum quartum agente ses tuagen rius fuit. a) Fuit et L. Cimius L. M. Martialis, cuius in veteri inscriptione , ) mentionem fieri videmus. Et Martialis quidam caedis Antonini conscius fuit. c) Sa pius noster ad Iulium Martialem epigrammata scripsit. Fuit Maritalis in Vmbria Spoletanus Episcopus. d) Alius Turpilius Martialis. e Manialis Amemus claruS seculi decimi quinti scriptor, Martialis Deschamm, si culi sequentis medicus, Martialis Guietus poeta, et Pi res alii.
Scripsit, qui hodie exstant, epigrammatum libros quatuordecim. Verius, ipse duodecim epigrammatum libros edidit, quorum ultimum paulo ante obitum Pria1eo suo Romam misit. Illis decimus tertius additur, cui Traiia nomen inditUm, quod epigrammata τοῖς i. e. hospitibus aut amicis, apposita fuerit: eaque cum sint omnium elegantissima, mirum quantum tentiare solet
234쪽
solet. Se prima fronte Saturnalium inquit diebus, quiabus pueris fas esset nucibus, adolescentioribus alea ludere, cum Μusis lusurum, et blattis prandia parat rum; eamque aleam parum quidem lucrosam, nec multum tamen esse damnosam. Mox: f Omnis in hoc gracili Teniorum turba libello
Constabit nummis quattuor emta tibi.
uattuor es nimium: poterit constare duobus , Et faciet lucrum bibliopola Tophon. mee licet hospitibus pro munere disticha mittas,
Si tibi tam rarus, quam mihi, nummus erit.
Addita per titulos sua nomina rebus habebis IPraetereas, si quid non facit ad stomachum. Xenia enim, quae carmine adumbrantur, Poculenta plerumque et esculenta sunt, quae stomacho grata esse debent. Eius generis quoque liber est epigrammatum decimus quartuS, ab αποφέρ' apophoreta dictus, quae sunt dona conuiuis, Ut domum ferant, in saturnalibus data. Vespasianus, teste sv ET O Ni o g) dabat sicut si turnalibus apophoreta viris; ita et per calendas Martias feminis. Praemia, noster inquit, o) conuiuae det sua quisque suo. Et carptim saturnaliorum madidorum e lebrationem describit, ac libri materia humiliori excusata, opusculum a breuitate distichorum commendat. Versbus explicitum est omne duobus opus.
Extat quoque despectaculis epigrammatum libellus, quem
Martiali nostro adscriptum, alii eius epigrammatum UO-cant librum decimum quintum; alii praemittunt reli-
235쪽
quis eius Operibus. Sed iam dudum viri docti i iudicarunt, quaedam in eo libro non conuenire Martialis tempori; nullia vero parum eius poetae ingenium sapere: ut . si non plane Martiali abdicandus ille spectacn-loriam libellus, videatur esse a variis poetis conscript rum in spectacula fratrum Titi ac Domitiani carminum collectio, quam suis locupletatam fortasse Μartialis edi- 'dit. Vti et in Priapeiis factum, Augusti Caesaris Oct uiani et Maecenatis tempore vidimus, in quibuS non
nulla Catulli, Tibulli, Ouidii, Virgilii et aliorum po
Luculentum est de Martiale iunioris p Livia fi testimonium, quod homo fuerit ingeniosuS, acutUS, acer, et qui plurimum in scribendo et salis haheret et fellis, nec candoris minus. Stertiatus, vir clarissimus, quem noster mutato nomine Aoitum vocat, tantum iapsius ingenio atque doctrinae concessit, ut viventi adhuet illi, veterum more, in bibliotheca sua imaginem posv Iit. Ac Aelius Verus Imperator, qui Caelari Hadriana
ratissimus fuit, solitus est singulari affectu prosequi
pores atque iocos huius poetae, suumqHe Virgilium vocare. I) Teste PavLo iovio m) Marcus Antonius Casanoua, cui arguti epigrammatis palmam detulit illa ipsa Roma, severae auris iudicio superba, nec Vnquam in consesso pudore poetis adulatrix; omnino studuit Martiali persimilis et se: adeo quidem, Ut una praese tim peracutae et circumductae sententiae gloria duc
236쪽
retur. Ipse Theodorus BeZa Verelius, teste PI ELEEGLINO π) eius discipulo, Martialem mel merum ductitare solitus cssi inam lubenter vero et avide meIillud linxerit, res ipsa loquitur. Nemo enim existim tur ad gloriam carminis Bilbilitani, quam BGa, propius accessisse.
Satyrae formam ut plurimum referre solet epia gramma, cuius artifex non insulsus Martialis fuit: quam ob rem mordax sinesne a SIDONIO APOLLINARI s fuisse dicitur. Quocum IOVIANVS PONTANus p sentit, et Valerius, inquit, Martialis, artificiose ranus epigrammatum scriptor, ita in iis quidem iocatus es, ut frequentius carpaz, quam delectet: tametsi e demorsionei a delectatio quoque paritur Adhaec dictis eius partim
occulti ima quaedam insint spicula etc. Idem clarius paulo testatur OWENus q) Angliae lilartialis, et fetiacissimus aculeatae dictionis aemulus, Vbi de poeta n stro Dicere, inquit, de rebus, personis parcere nosti r ni sine felle tui, non sine melle sales. Nam et ipse MARTIALIs r) ait, se in libellis suis taIe secutum esse temperamentum, ut de illis queri non possit, qui de se laene senserit, chim salua infimarum quoque personarum reuerentia ludata Quod ad pecu
nὶ In ea, quam selectis Catulli carminibus praeuxit, epistola..
237쪽
222 CAP. III. DE POETis sENEICENTEliares epigrammatis VirtuteS, breuitatem ct argutiam attinet, a I L. CAESARE SCALlO ERO s) ipsi praesertur Catullo. Quod LIPs Ius t) et MVREΤVs tam aegre tulerunt, ut vix sibi a conuiciiS temperare potuerint. Sed FR. v AvΑsso R υ hanc litem ita decidit, ut vincere Catullum, et a Martiale vinci iudicet. Ille puro ac simplici candore, figuris quoque elegantibus
superat Martialem, atque adeo toto corPOre epigrammatis , Martialis vero clausula epigrammatis et acumine, quod proprium tunc Latinorum et peculiare fieri coepit, Catullum vincit. Praeterea et hendecasyllabi, et scazontes, et Iambi Catulliani multo sunt venustiores, quam Martialis, ut elegiaci Catulliani duriusculi et scabri.
Ρropter nimiam , qua in scribendis epigrammatibus usus est, licentiam vel petulautiam multos etiam ex eruditissimis iniquiores et inuissis censores habuit. R PRAEL VOLATERRANVS x relictos eius epigrammatum libros omnino reiiciendos esse putat, quippe qui neque elegantiae Latinae , neque moribus prosint. PA Lvs IOVIVS γ) eum ingeniose mordacem et impurum vocat: qilem cum Marcus Antonius Casanoua solum imitari voluerit: hoc effecisse, ut elocutioni casta puritas, ac in numero saepe duro lenitas deesset. Eodem P ΑvLO IO VIo teste, et Andreas Naugerius patricii
ordias Poetic. l. 3. c. I 26. t Epist. quaest. l. I. epist. s. τὶ De ludicra dictione pag. I. A Commentariorum Vrbanorum lib. I ., in Elogiis doctorum virorum pag. 41.
α Elogiis doctorum virorum pag. I I.
238쪽
ordinis et poeta celeberrimuS tam seuerus Martialis rat hostis , ut quotannis stato die Musis dicato , multa
eius volumina, tanquam impura, cum mecratione Vulcano dicaret. Et MI cI AEL VERI Nus decimo octatio aetatis anno Romae defunctus iuuenis eruditi simus et castisiunus, qui mortem obire, quam vi Ue nereo pristinam valetudinem recUperare, maluit a) toto animo abhorruit a Martialis vel stiperficiaria lecti ne , Ut morum sanctitatem seruaret, idemque in distiaehis haud obscure testatilr, Carmina j,ut, inqUienS, fateor pulcherrima vatis Iberi Ad mores faciunt non tamen illa bonos. Apud MO RHOFIvM b) Poetam nostrum e triuio seu ram prae Catullo vocat Muretus. Eius epigrammata asinis placere Lilius Gyraldus aiebat. cLAVD. VER DIE- ius, c) tetricus ille censor, Martialem parasiten ol scurum, et poetam scilrrilem, impudentissime nomia
nauit. Neque tantum Martialis epigrammata dicteriis multis pupugerunt, Verum etiam inuenti stant, qui longe maiori opprobrio et iniuria insigni pro lubitu rosecare instituerunt, quae lasciuiora videbantur. Tot inde nati sunt eius caiisatores, qui alto supercilio mira nescio
a) Notus de eo potir Tl AN versiculis: Ne se patrueret, malui ille mori. De semetipso vero ille vor Nus disticho 3 i 8.
Promittisne medies, coon mihι , Paule, saluιe Non tanta vitae sit mihis certa salus.
Cur, Petre, τι ριneum hortarιs me ponere florem '
239쪽
nescio quae de suo bene merendi studio promittentes, nihil non modo praestiterunt, sed magnum etiam bonis cum literis, tum moribus, inferre damnum deprehen si sunt. Primus , qui ex Μartiali de castitate suspecta loca auferre conatuS est, Franciscus Θ uius fuit, ille nim Parisiis Is I Martialem suum truncatum emisit. Hanc fortitudinem secutus Conradus Gesserus, Medicus et polyhistor Tigurinus, Is4 . 8. Tiguri edidit
Martialis epigrammata, recens ab omni verborum obsto
nitate, in ado centium praecipue scholarumque usum, expurgata, et in locos communes LXXXIV. de Za, υ cum tribus dialmis, quibus ratio huius insituti redditur, et Iac. Mi Illi in Martialem annotationibus. Dialogorum tertio Rhadamanthus iudex , posteaquam caussa in pamtem utramque esset a Mitione et Demea coram tribun li disceptata, hanc tulit sententiam: M. Valerius Mamtialis principio castrari debet, dein ferro membratim diascinat, ita ut nulli artus ei cohaereant amplius I mox dia ligenter a perito aliquo medico, quaecunque particulae viati tuae infictae fuerint, igne urentur: reliquae de integro
in corpus nouum articulatim concinnatae conglutinentur,
quemadmodum Aesculapius olim fertur ab equis discerptari pol i Atheniensis membra , Ve artis medicae, instriasinam integritatem reduxisse. Iritias temere quisquam huic sententiae meae contria erit, in isto quoque caser tionis poenam exerceri volo. Bona verba quaeso. Et ego tam iniqua manu me castrarier sentiam , cui placet antiquum alta Voce regerere ANTIQuo φ Absit malum omen. Non licet. Sed assensim mox praebuere fomlassis formidine poenae sanctis limi ordinis Iesiuitici Patres, Andreas Frufius GallUS, Edmundus Augerius, Ma thaeus Raderus Tyrolentiis, Petrus Rodestas, et Iosephus
240쪽
LATINA LINGUA ILL vs TRIORIBUL
Iuueneius Parisiensis, qui Μartialem ab omni turpitudine vindicatum ediderunt. Isti quamuis etiam suos inuenerint PatronOS, O LAvM BOU CHIVM, d v Iue. PLACCIUM, e) THOMAM FARNABiv Μ, et ipsiunIOSE PRUM 1cAL SERUM , g) qui Μatthaeum Rad rum Iesultam. castratorem, ut hene meritum de honoscriptore, et candidum Germanum laudat: longe tamen plures et acerbiores rursum habuere censores suos. Ex ipsis pontificiis atque Hispanis L A V R. R A MIR EE DRpstano B) in Raderum Iesultam, Μartialis castrato . rem, inuehitur. F A R N A B i v s , i) utut vel ludibrio dixe rit , Iaudato et utili exemplo castigare atque castrare nequiores Poetas, Μartialem edere tamen voluit int grum , ne argueretur dissicilia, et quae Delio aliquo natatore atque interprete, qui Sphingem acceperit, opus habent, sub praetextu obscoenitatis omisisse. Nec placuisse hoc institutum M o Rriorio, discimus illiust trasticho h quod in Iesu itas Οweni castratores scripsit: Pegasus ergo tuus factus Causherius Meus
Ipseque Apollo tuus factus Appella fuit so Icelus 1 aut illos eunuchos conuenit esse, aut Marsae ad exemplum crimina pelle luam.
In primis v AVAss OR t) consulendus est, qui ieetia dignissima plura de hoc detruncandi studio affert. in
d Dissert. a. de poetis Latinis L 39. p. g3. 64.e De scriptoribus anonymis et pseudonymis detessis, pari. I. c. I . p. 79. 8o. Praefat. ad Mart. Epist. i sy. ad M. Velserum. Ο in hypomn. ad MartiaL amphitheatr. epigr. 2 f. iὶ Praefat. ad Mart. λ In epigrammatibus selectis pag. x . I Lib. de epigrammate cap. 2 .
