Ioh. Nicolai Funccii Marburgensis De imminenti Latinae linguae senectute tractatus, quo decrescens Romani sermonis robur et fata ab excessu Caesaris Octauiani Augusti ad principatum vsque Hadriani imperatoris describuntur, et notatu maxime digna hist

발행: 1736년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

cognomen Silii cum c ELLARIO E ex quocunque alio casu et ipsa regione, quam Oppido eius natali quodam deducere: quemadmodum SPARTIA Nol) Italici sunt Itali genere, in prouinciis negotiantes, vel etiam sede ibi fixa commorantes. Nec obstat MARΤIALIs m

Perpetui nunquam moritura Oolumina Silitaui legis et Latia carmina digna toga etc.

Nam et illa nobis nostraque virtute sunt omnino digna, quae ex nobismetipsis promanarunt: nec inde sequitur ullo mod', carmina Silii esse alicuius peregrini, et dignavi in ipso Latio essent nata. Digna inquam sunt eius Latia toga et maiestate Eomani oratoris atque consillis. Ab ineunte aetate bonarum artium in primis eloquentiae Romanae studiosissimus fuit, ac satis mature scriptores idoneos omni conatu imitari coepit. Inter omnes maxime Ciceronem Optimum in arte dicendi magistrum secutus est, eiusque Persectam imaginem in quacunque oratione sibi exprimendam Proposuit. Nec, ut vuIgo fieri pessime notamus, ante prosam inire voluit ligatam dicendi rationem, quippe quae, omnium consensu, quia busque suis numeris absoluta est Orationis perfectio

Teste MARTIALE n Sacra cothurnati non attigit aute Maronis, Impleuit magni quam Ciceronis opus.

Non optimum attigit Poetam, priusquam Optimum ratorem expressisset: tantoque felicius progredi aliamque post aliam scientiam facilius haurire potuit. C

rius inde magis atque magis in dies Silii nomen in or toribus, siue caussarum PatroniS, quas in foro fi

202쪽

quentes, nec sine prospero successis egit. MuItum e iam in centumuirali iuuicio Versatus est, et ipse iudex sedit. Quod item MARTIALIs praedicat o Hune Silium) miratur adhuc centum gratiis has a

virorum s

Hunc loquitur gratio plurimus ore cliens.

Sic per honorum gradus tandem ad summum ascendit fastigium, et anno ab V. C. DCCCXX. post Christit mnatum LXX. cum Valer. Turpiliano Trachala consul factus est: qui annus lactissimus atque faustissimus erat Populo, cum Nero tyrannuS periret. Notante PLI-Nio p ) postremus ex omnibus, quos Nero consules fecerat, decessit: et vltimus ex Neronianis consularibus obiit, quo consule Nero periit. Famam laeserat lati Nerone suam, quod sponte sua, Vel ex Odio, non iussus ab Imperatore credebatur accusasse. q) Quod si etiam iussus fecit, non sine culpa suit, quoniam accusationes sub tynannis fere omnes solent esse stupectae. In Vitellii r) imperio sapienter atque comiter se gessit, ne vel principem, vel alios offenderet. Asiam pro consule rexit, ex qua Prouincia magnam reportauit gloriam , atque suadentibus annis in patriam redux , valedixit reip. et Roma in Campaniam secessit, ut honesto frueretur otio, et inustam sibi crudelitatis maculam industriae veteris laude ablueret. Sic tandem, ut MARTIALIs s) loquitur, Euneritos Musis et mouo tradidit annos Proque suo celibrat nunc Helicona foro.

203쪽

Adeo quidem mansuetiori studio se tradidit, suisque de Punico bello secundo scribendis libris vacati it: ut ne aduentu quidem noui principis inde moueri potuerit: cum Traianus Imperator ex bello Germanico ad remp. accederet, Nema defuncto. Diues erat, Pluresque villas in illis locis possidebat, bibliothecis, statuis, et

illustrium virorum imaginibus ad cultum Usque et Uenerationem ornatre. Praecipue duta, veterum posita-sorum honore atque studiis pellectus, adamavit. Ait ra Ciceronis fuerat in agro Puteolano, quam ille academiam appellatierat; t) altera Virgilii in Neapolitano, quem tanti secit, Vt eius natalem religiosius, quam suum celebrareti monumentum v) Vero Ut templum x)adire saepius maxima cum animi voluptate soleret. γ)Egregie MARTIALis et) de utroque Silii praedio ludit: 'Silius haec magni celebrat mouum uta Maronis, Iugera facundi qui Ciceronis mire. Heredem dominumque fui tumulique larisque

Non alium mallet, uec Maro, nec Cicero.

Mos crat Romanis, ut nobiliores singulis serme diebus

ab amicis et clientibus, praesertim matutino tempore, sal

t Vid. pii Nivs hist. nat. I. 3I. c. I. v Teste M Ani L L. mus. Ital. p. Ira. Neapoli reperta inscriptio breuis et concinna: Dire viatore1, quaeso pauca laeve, hic Maro situs est. κὶ set Trus quoque Silu. l. q. carm. q. v. 3 . huius monuis

mentum venerationis caussa Maroneum templum vocat.

204쪽

tautarenturi a) Ita Silius quoque, ut inter principes ciuitatis sine potentia, sine inuidia erat, sesutabatur, cOlebatur, multumque in lectulo iacens cubiculum frequens habebat illis, qui veri et constantes amici ex fomtuna minime pendebant. Doctissimis sermonibus transigebat dies. Cum a scribendo vacaret, scribebat carmina et hominum iudicia nonnunquam recitationibus Gperie batur. Ea tranquillitate animi aetatis annos LXXV. transegit, vitam finiens primis Traiani annis, nec tum fataliter, sed inedia in Neapolitano suo defunctus: cum enim ins nabilis clauus, siue callosa extuberatio, in pede natus esset seni, eius taedio, ut 1blitum hoc tempore ex Stoica disciplina, vitam pulcherrime actam abrupit. Ad supremum usque diem fuit beatus ct felix, ut P L i N ii b) ve bis utar, nisi quod minorem c) de liberis duobus amisit; sed maiorem melioremque, florentem, atque etiam consularem reliquit. Inter amicos Silio familiaris erat Martialis, qui suis literis hoc saepius prodidit. Etiam illi dicauerat Annaeus Cornutus, Persit poetae praec pior, suos de Virgilio commentarios , ex quo decimoc H A R I s I v s haec ad Silii laudem pertinentia producite

iamque exemplo tuo etiam principes ciuitatum et poetae,

incipient suntlia gere.

Sunt quii poetam nostrum. ter consulem sitisse credunt, MARTIALIs d b carmine in eum errorem ad

ducti:

a) Conser. C cs R. orat. Catil. r. cap. 4. extr. 1 ENEc A epist. 8 hJ Lib. 3. epist. 7.e Nomine Seuerum , cuius adolescentis praematurum obitum MARTi Lis deplorat lib. 2. epigr. 87.

205쪽

Augusto pia thura, victimasque Pro uosero date Silio, Camomae, Bis senos iubet en redire fasces Nato consae , nobilique virga Vatis Castaliam domum sonare. Rerum prima saltu et uua Caesar ,

Gaudenti superest adhuc quod optet

Felix purpura, tertiusque consul. Pompeio dederit licet senatus, Et Caesar genero sacros honores, Gorum pacificus ter ampliauit Linus nomina: Silius frequentes Mavult sic numerare confulatus.

In illis trium quidem consulatuum fit mentio in silii s

milia , non in Vna Persona. Pater consul fuit ut supra vidimus. Et consul fuit noster poeta , qui uno consulatu contentuS a rep. recessit: Ut alibi idem MA Rxi L i s e) testatur. Tertius vero consul filius erat, quem, scisio teste f) consularem reliquit. Et ea occasione suo Martialis gratulatur amico, et hortatur Musas, pr pter consulatum Silii filio delatum, Caesari gratias eis cra dare velint: precatus Vt tertius in eadem familia consul prospera et laeta eXPeriatur Omnia. Ita et Silius poeta , patre et filio consularibus secum coniunctis , eandem felicitatem laudare, atque triplicem illum Ρompeii et Agrippae consulatum referre potuit. Nec aliter 1entientibus haec PL NI 1 Patrocinantur in panegyrico: g

erat in senatu ter conseia, quum tu tertium confutatum,

de Traiano dixit, recusabas. Quae verba Lipsius et alii ad Silium Italicum referri posse existimant, quod aliusex

206쪽

ex obscuris illorum temporum fastis haberi non possit. Illum vero non Silium nostrum fuisse , patet ex eodem P Livio h) ubi docet, poetam imperante Traiano degisse in Campania, literis consecratum adeo, Vt ne ad salutandum quidem nouum Principem reuerterit. Sed ille , quisquis fuerit, ter consill Romae in senatu erat eum Traiano tertium consulatum recusante.

g. LXXX.

Exstat eius poema heroicum de bello Punico secundo , quod aetate iam prouectuS, imperante Domitiano, ad Scipionis Africani usque triumphum libris XVII. descripssit. In illis hausta praesertim e Liuio et Polybio materiae copia dignitasque, cum singulari utilitate comiunm apparet. Nam inter bella, quae Romani gesi runt, nullum grauius periculis atque cladibus, nullum virtute imperatorum nobilius, nullum ipso eventu mirabilius aut illustrius fuit, quam illud Punicum secumdum, operis Siliani campus atque arena. Neque adeo illi adhaeret bello, quod Hannibalicum dicitur: quin et Glia reserat, v. gr. de Xantippo, Regulo, Duilio, res alias ad bellum Punicum primum pertinentes, cuius historia in Liuio periit. Florum instar quoGue adspergit, quae aliis temporibus gesta sunt, Vt ce Scaevola, Claelia, Camillo, trecentis Fabiis, et de bello Μacedonico primo. Libro tertio inserit encomia Vespasiani, Titi,

Domitiam, etc.

g. LXXXI.

Μerita Silii omnium optime cELLAR Ius i enarrauit, ubi ipsa materiae copia et dignitate, et si gulari utilitate nemini minimorum Poetarum cedere

207쪽

probat. Non argonautica, inquit, nou Thebarum fata, non ipsa Aeneis, Romaua origo, propter fabulosam antia quitatem, anteferri argumento Sibi posum, sint licet ingeniosus , quam illud, Hoborata. uantam vero lucem Disoriae affert P quantum usum praestare ciuili prudentiae potest, quum duas geutra inter se componit, quae de orbis terrarum imperio certauerunt Z Praeter res gestas, ad veritatis legem religiose consignatas, etiam ad origines familiarum, urbium, populorum, υ/n frequenter suum flectit, ut non misus eius rei gratia, quam belli Punici, poema instituisse videri posse. Nec incuriosus es veteris thologiae,sed ex illa etiam assi sit, quibus carmen iucum aius coudiretur. Maxime autem geographiae sudiosis est, Italiam, Siciliani. Hi aniam et Africam, ut de Graecia i ceam tam disincte accurateque desicribems, ut portarum et historicorum parem neminem ' ex gcographis vix habeat semperiorem. Et moribus drect poetas ac vitae communi prod- se, non tantum oblectare in quo genere nemo ausit cum Italico contendere , qu/ pleum sententiarum est et salustrium

Plireceptorum, quae ad virtutem ducunt et exemplor

omnibus facile autecelle unum ut cuncta, quae philo, phimeditantur, i e moduli suavitate penetrautius in animos hominum in Mat. itaque Silium legisse, magna pars potitioris humaniorisque doctrinae est et quae sequuntur. Carmina scripsisse maiore cura, quam ingenio, P Liuius iudicat: h) quoniam in describendo bello Pu- .aico, historicum magis, quam suo linuriantem ingenio poetam egit, neque, Ut fidem perderet, nimium sibi indulgere voluit. Nihilominus eum MARTIALIs l)ostaliamn vocat decus sororum. Et cum periuria ba bari furoris, perfidosque Hannibalis astus, leueSque

Poenos

λὶ Lib. 3. epist. 7. i) Lib. 4. epigr. 14.

208쪽

Poenos ingenti presserit ore: magnificentiam illi et si Ueritatem tribuit, perpetuitatem alibi. m) Ille vero cum parcius fingeret, ac propior studeret esse veritati, qua T. Liuium, historicorum principem expressit: a multis reprehenditur, quod neque spiritu, neque ingenis poetam reserat, frigide saepius et cum languore narret: atque adeo neque boni historici, neque sapientis poetae Partem nedum gloriam assequatur. G. I. VOSSIVS n) res,

inquit, ad Maronis se exemplum compo ret nihil tamen ille ad diuini istis maiestatem. Imo carminum gloria etiam viscitur, non a Lucano modo, sed etiam Papinio, Valerio Flacco, et ismiorum aliis. Cum istud etiam cogitare Fortet, non a prima se adolescentia huic studio δε- dise seae iam annis grauem, atque aetate languentem

ita ut di scite omnino foret, tum demum discere, quo pacto liber praecipitandus sit spiritus, scut quodammodo furenti animo vaticinari videaris. Et tamen laudasitis in obivis c quoque successus non infelix fuit. Poetam Omnium antiquorum maxime tautologum, et ingenio postremum BA HIus o) vocat: quem et MORI OFIVS p) sequitur, Vt eum minorum gentium poetam nominet, quippe qui

magis fidem historicam, quam ingenium, in subsidium adhibuisse videatur. Sic quoque Sc ALIGER q) eum

postremum existimat esse bonorum poetarum ζ quin ne Poetam quidem. Non nerUOS, non nUmerOS, non spiritum habere. Ab omni venere alienum esse: Ut nullus

m) Lib. 6. epigr. sq. et t. 7. epigr. 61. init. nὶ De hist. Lat. l. 1. c. 29. σὶ Aduersar. lib. 33. c. 3. et 4. Confer. ejusd. l. I g. e. 3. l. Io. c. 24. l I s. c. 7.

209쪽

lus invenustior sit. Totum haerere, trepidare, Vacillare: ubi audeat, cadere. Silium quam lubentissime cELLARIus r) quidem agnoscit minorem primis fuisse, nec parem ingeniosissimis: non minus tamen laude dignum, quae ingenio defuere, industria pensasse, et v dique nitorem collegisse. Eum presse duces suos, inprimis Virgilium esse per omnia secutum: Vnde ipsi, quod saepe imitantibus, acciderit, ut dum varios flores collegit, quos insereret operi suo, inaequabile passim illud reddidisset. Plurimis tamen locis formosum satis, atque suis numeris absolutissimum. Non esse negligentem colorum, digressionum, similitudinum, earumque figurarum, quas vulgo in deliciis habere poetae soleant.

g. LXXXII.

Quod ad dicendi genus atque stilum attinet, qUantum ipsi per ligatam orationem et genium illius temporis licuit, puritate ac sermonis Romani facundia prorsus nemini illorum cedit, quos ea vel proXima Vidit aetas.

f. LXXXIII.

Quamuis aetate sua celeberrimus esset poeta, ut supra aequalium , Plinii, Martialis atque Taciti testimoniis aliquoties docuimus: post ea tempora ita tamen

obliterata fuit eius memoria: Vt ex Omni Veterum grammaticorum choro, quantum nobis quidem constat, non esset, qui mentionem eius fecerit. VnUS sIDo Nivs

νὶ Praefat. ad Silium suum. Confer eius. . dilIert. acad pag. 8a.

210쪽

I9yAPOL Ll MARI s, haud obscurus quinti seculi scriptor, in claris poetis illum nuinerauit. s) EX quo tempore, cum ingeniorum praeclari foetus multi saeua barbarorum manu interiere : nostrum ea fata manserunt, ut securius in angulis clauisorum, quo dudum reiectus fuerat, sordibus ac puluere bene tectus iaceret. t) Εx Orco tandem reuocatis literis, durante concilio Consta

tiensi, una cum aliis libris Silii poema in turri quadam a Poggio Florentino inuentum est. Sic Potaius ille

selera Germanis eruit antris

In Latium altiloqui diuina volumina Sili. Prodierunt primum illius de bello Punico secundo libri septendecim Romae I 47 I. I 474. I 8 . fol. in domo Petri de Maximis per Conradum Schweinheim et Amnoldum PannarZ. MOX Parmae I 8 I. sol. accedit auctoris vita. Mediolani I 8 I. fol. ex Domitii Calderint castigatione. Venetiis I 483. sol. per Baptistam de Tortis I 9a. fol. cum Petri Marsit commentariis, Opera ingenioque Boneti Locatelli.

g. LXXXIV.

Seculo decimo sexto illustriores Silii editiones h bemus , quae typis descriptae sunt Venetiis IS 23. 8.ex Aldi officina. Is 3I. 8. cum Basilii scholiis. Plorentiae I SIS. 8. apud Philippum Iuniam , ex Ambrosii

s Excusatorio ad Felicem v. 2 so. ι vos sius de hist. Lat. l. r. c. 29. Quodsi equitur fuisset

SEARCH

MENU NAVIGATION