Ioh. Nicolai Funccii Marburgensis De imminenti Latinae linguae senectute tractatus, quo decrescens Romani sermonis robur et fata ab excessu Caesaris Octauiani Augusti ad principatum vsque Hadriani imperatoris describuntur, et notatu maxime digna hist

발행: 1736년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

EA . . DE LATINAE LINGVAE ,

eum Pindarus nouemque tirici Homericis versibus canere timuerunt. - ideo granais et velut, ut ita dicam pudica

oratio non es maculosa nec turgidar sed naturali pulchritu dine exurgit. Sequentia. Ex quibus collig re possimus, doctores male sanos non ut antiquiores illi studiosam iuuentutem ad exercitia seri progymnasmatibus sitis pra parare satis valuisset neque oratores tot actionibus violim et argumentis, quae essent exquisita, in iudiciis ςt ubique inclaruisse. Hinc etiam p ι i N i v s : m) ad hoc inquit, perpauci, cum quibus iuuet dicerer celeri aridace

atque etiam magna ex parte adolescentuli obscuri a declamanao huc transeunt. Tam irreuerenter et temere, ut miruintilius noster expresse dixisse videatur, sic tu foro pueros ocentumuiratibus caussis auspicari, ut ab Homero in scholis. Hoc ergo exercitamenti genus, cum utiliter sit repertum ad absoluendam eloquentiam, tamen nescio quo pacta factum, Vt multum corruptelae inuexerit. Cum enim illic inprimis auditorum aPPlausus captaretur, ea quisque studebat afferre, non quae essent optima, sed quae maxia me placerent. Nec illic temere applaudebatur ab otiosis et fastidiosis hominibus, nisi sententiis argute dictis, sch matibus, epiphonematibus, et siquid esset aut nouum, aut immodicum. Communia, quanquam optima, fastidiebantur: nec raro quae pessime fuerant dicta, iis maxime applaudebatur. . Atque ita discessum est ab illo simplici et naturali dicendi genere, quod vel hoc nomine Omnibus antefertur, quod fide commendatur. Ecquid sine ea oratio culta, nisi probe modulata camtio' Ideoque Fabius noster queritur, quosdam vitia ua, quibus in declamando assueuerant, in forum, Ves

32쪽

vel ad serias actiones detulisse, reorum graui periculo,

dum patronus mauult caussam perdere, quam iocum et Rhema suum, nonnunquam cum risu iudicum at e coronae. Perstringit hoc genus vitii quoque D. HIERONYMus: n) ne a me quaeras pueriles declamationes, sementi rum flostulos, verborum lenocinia, et per fines capitulorum sngulorum acuta quaedam breuiterque conclusa, quae es mores et plausus excitant audientium.

f. XII.

Hinc oratores non potuerunt non esse insani, qui tenerum dicendi genus, ne in scholis quidem ac distentium umbra ferendum, tramserebant in forum, ac verta caussas sic agebant, tanquam declamationes fictas: ut de fortuna, fama Vitaque nominum pugnaturi, non Ueris annis, sed ludicris ac fere ad ostentationem comparatis ruibusdam quasi ornamentis instruiti, in arenam desce erent. Quod P E R s I v s bH innuit: Nilne pudet, capiti non posse pericula cano Peliare, quiu tepidum hoc optes audire : decenter sQuoad hoc vitio Romani laborauerint ilia iam declinanti aetate passim PINT LιANus testatur. Ita, ne, inquit, e sententia quidem velut fatigatum intentione machum itidiacis rescere dissuaserim. Paullo post: quod cumst factum

iis quoque temporibus, quibus omnis ad uti titatem potius, quam ad ostentationem, componebatur oratio, et adhuc erant seueriora iudicia: quanto nunc faciendum magis, cum in isto capitis aut fortunarum pericula irrupit voluptas P Rursum: f) plerisque moris est, probato rerum ordine protinus uti ue in aliquem lactum ac plausibilem locum, quammaxi-

n Epist. ad Nepotianum cap. 9. de clericorum vita. o Satyri I. v. 33. M iustit. Orat. lib. . c. a. q I c. cap. 3. Dissiti sed by Corale

33쪽

22 CAP. I. DE LATINAE LINovAE 'me possint fauorabiliter excurrere. Vuod quidem natims ab ostentatione declamatoria, iam in forum venit, postquam agere caussas, non ad utilitatem litigatorum, sed ad patronorum iactationem repertum est. Ideoque Pedius Blaesus. Nerone imperante, u TAelio r) credimus, repetundarum postulatus atque damnatus est a Cyrenensibus.

g. XIII.

Recitationum prima institutio pulcherrima fuit, atque larmandis ingeniis utilissima. Nam eruditissimos et accuratissimi iudicii amicos, nec multos eligebant, quibus

scripta sua communicare solebant ideo, ut ex censura ilia lorum emendarenturi s) Praeclarum hoc institutum mox in vanissimam ostentationem conuertere non si1nt veriti: neque sua corrigi, sed laudari, et grande sophos esterri ostularunt recitatores. Eoque Ventum est hae Latinae inguae aetate, ut sine iudicio, sine modestia, impudenter prorsus ac inuerecunde, qui recitationibus intererant, confusam attollerent Vocem, et laudarent Omnia, maxime illa quae castigatione ac sibilis dignissima erant: tum enim cI amores et plausuS eXcitabantur, cum aliquid tenerum et molle ad aurcS Venerat. Tum audiebantur σοφῶς,

νὶ Annal. l. t q. c. g. init. Senatui autem restkuitur. eodem teste histor. l. I. c. 7 ssὶ us lib. s. epith. I. Has recitandi caussat sequor: primum. quod ipse qua rec1tat, ab uanto acrrus serviis suis, audit νum reuereut ιa, ιntenite dei de , quod de quibus dubitat, viasi ex consitis siementia fatuit. Multa etiam a multis admanetur e et fi nou admoneatur, quid qui ques tiat, per-

θιcit ex vultu, oculos, nutu. manuum motu, murmure. silentio; quae satis ayerrιι notis ruricraem ab humanitate

discernunt. Ipse etiam ut suo loco vidcbimus, citauit iniit . et alios placide tecitanteε audiuit.

34쪽

.uως, Euge, bene, decenter, et similes plausus. t)Stantes quidem dicebant, sed recitabant sedentes. Vnde ν Liuius : v) dicenti mihi licite asi tit, assidet recitauit. Alibi x) recitantes ait sedentes agere, non Ut OratoreScum gestu, incessu, discursu etiam. Sedebant autem recitantes sede celsa siue silblimiori cathedra, quam etiam puluinum appellant. Maximam vero adhibebant curam, ut voX auditoribuS placeret, quam herbis aliisve remediis conseruare studebant. Fuerant quibus pone adstabat

semus a pedibus, tenens ampullam: Vt se conuerterent ad istum inter recitandUm, atque Voculam raucinere incipientem sorbitiuncula reficerent. Sic alio alioquemoclo fingebant, imo corrUmpebant Vocem: et qJINT Li Arius F) auctor est, a pluribus aetatis suae vocem fuisse in canticum dissiolutam et effeminatam. Vnde PERSIPs : et Sede leges celsa, liquido cum plasmate guttur Mobile collueris, patranti fractus ocello. Mollitiem recitantium porro actiones reliciuae demci strant: ceruicem enim 1uo quodam et peculiari modo i flectebant: qui mos et gestus delicatorum fuerat. ItasENE ca a) Ge Maecenate, qui etiam in oratione dissiuebat : incipitque respirans, ut ceruice laxa feratur. PERsius: , Quidnam igitur tenerum, et laxa ceruice legendum POmni studebant elegantiae, toti prodibant, coma barbaque pexa, et candidati: nihil denique omittebant, quod' - ipsis

35쪽

- 22 CAP. 1. DE LATINAE LINGVAE

me possint fauorabiliter excurrere. tauod quidem natum ab ostentatione declamatoria, ram in forum venit, postquam agere caussas, non ad militatem litigatorum, sed ad Dalr norum iactationem restentum es. Ideoque Pedius Blaesus. Nerone imperante, si TAeIIo r) credimus, repetundarum postulatus atque damnatus est a Cyrenensibus.

g. XIII.

Recitationum prima institutio pulcherrima fuit, atque larmandis ingeniis utilissima. Nam eruditissimos et accuratissimi iudicii amicos, nec multos eligebant, suibus

scripta sua communicare sblebant ideo, ut ex censura illorum emendarentur. o Praeclarum hoc institutum mox in vanissimam Ostentationem conuertere non fiant veriti: neque sua corrigi, sed laudari, et grande sophos efferri postularunt recitatores. Eoque Ventum est hac Latinae linguae aetate, ut sine iudicio, sine modestia, impudenter prorsus ac inuerecunde, qui recitationibus intererant, confluam attollerent vocem, et laudarent Omnia, maxime illa quae castigatione ac sibilis dignissima erant: tum enim clamores et plausus eXcitabantur, cum aliquid tenerum et molle ad aureS venerat. Tu in audiebantur σοφως,

νὶ Annal. l. r . c. 4 8. init. Senatui autem resthuituti eodem teste histor. l. I. c. 77ss pci, ius lib. F. epith. I. Har recitandi caussat seruere primum. quod ipse quι recitat, aliquanto acraur scrutis suis, audit rum reuerentιa, ιntendιt: deinde, quod de quibur dubitat, quasi ex consitii se tentia statuit. Multa etiam a multis ad suetur e et fi nou admoneatur, quid qui ques tiat, peris

oscit ex vultu, oculo, nutu, manuum motu, murmure. silentio; quae satis ver νιι notis sudaesum ab humanitate

disicernant. Ipse etiam,Vt suo loco vidcbimus, recitauit inui . et alios placide recitanteε audiuit. Disit iros by Corale

36쪽

ωάως, Euge, bede, bene, decentor, et similes plausus. t Stantes quidem dicebant, sed recitabant sedentes. Vnde ν Liuius: et' dicenti mihi solicite assistit, assidet recitauit. Alibi x recitantes ait sedentes agere, non Ut Orator cum gestu, incessu, discursit etiam. Sedebant autem recitantes sede celsa siue sublimiori cathedra, quam etiam puluinum appellant. Maximam vero adhibebant curam, ut vox auditoribus placeret, quam herbis aliisve remediis conseruare studebant. Fuerant quibus pone adstabat

semus a pedibus, tenens ampullam: Vt se conuerterent ad istum inter recitandυm, atque Voculam raucesiere incipientem sorbitiuncula reficerent. Sic alio alioque modo fingebant, imo corrUmpebant vocem: et quINT Li A N vs 3 ) auctor est, a pluribus aetatis suae vocem si iste in canticum di talutam et este natam. Vnde PERSIPs: et Sede leges celsa, liquido cum Hasemate guttur Mobile collueris, patranti fractus ocello. Mollitiem recitantium porro actiones reliciuae demci strant: ceruicem enim tuo quodam et peculiari modo i flectebant: qui mos et gestus delicatorum fuerat. ItasENE ca a) ue Maecenate, qui etiam in Oratione di luebat : incipitque respirans, rat ceruice laxa feratur. PERsivs : b ci' idnam igitur tenerum, et laxa ceruice legenaum POmni studebant elegantiae, toti prodibant, coma barbaque pexa, et candidati: nihil denique Omittebant, quod ipsist) Vid. pERsivs Satyr. I. vers. 68. Confer. phvTARCHus de ossicio audiendi. M Lib. s. epist. g. x Lib. 2. epist. ad Cerealem. I Instit. orator. l. I. c. IO. Satyr. I. Vris i I.

37쪽

ipsis gratiam et commendationem aliquam conciliare posisci. c) Cum antea recitauerint domi ad emendationem amicis conuocatis: publice nunc in auditoriis vel alibi , in quanta maxima fieri poterat corona, quae stripserant, ad ostentationem praelegebant. Recitaturi multum laborabant, ut maximuS esset aUditorum concursus: aduoc bant amicos et notos sibi omnes, quos variis modis invia tare solebant. Auctor dialogi de caussis corruptae eloquentiae : d Bassus, ille celebris Poeta, ctim to to anus

unum librum excudit et eluciarauit, rogare ultro et ambire

cogitur, ut fini qui dignentur audire et nec id quidem gratis: nam et domum mutuatur, et subsellia conciuest, et Iibeuos spargit. Corrogabant auditores, ac impensis caenarum rufiragia illorum redimebant: quod ct in causta dicis ivvENALIs e) notat. PETRON ivs: 1 multo me turpior es tu, Hercule, qui ut foris caenares, poetam iam doli. Ρostquam aliquid recitarunt, auditores quid sibi visum fuerit rogant, nis propemodum Vocibus conceptis:

VERvM AMO, FERUM MIHI Dic TE DE ME. g Quasi promcere, non laudari cuperent. Suo tempore iunior PLI-mus, b) nunquam porro, inqUit, aut vahia raro, vacat Romae, aut commodum es, audire recitantem. Etiamsi conuenerint, Vt recitantem indirent, idem testatur, ad fu-

cum tamen faciendum, praeterita filisse multa, et omnes huius alias non contemnendi exercitii fructus euanuisse. Recitaui, inquit i) biduo: hoc assensus audientimn exegit

et tamen ut alii transium quaedam, imputantque i. e. hen

ficii loco habent, quod transeant sic ego nihil praetereo,

38쪽

2satque etiam non naeterire me, resor. - .Quid praestane sodales, si conueniunt voluptatis suae caussat Alibi: h) --gnum, inquit, prouentum poetarum annus hic anube. Toto mense Aprili nullus fere dies, quo non recitaret aliquis. Luxat me quod vigeut studia, proferunt se ingenia hominum et ostin ut tamets ad audiendum pigre coitur. Plerique inflationibus sedent, tempusque aualendi fabulis conterunt, aes inde Hi nuntiari iubent, an iam recitator intrauerit,

an dixerit praefationem, an ex magna parte euoluerit librum tum demum, ac tunc quoque lente cunctanterque veniunt

nec tamen permanent, sed ante Mem recedunt, alii distatilanter et furtim, alii pliciter et libere.

g. XIV.

Vt in peius rueret literatura et eloquentia Romana: Caesarum inprimis etiam factum est tyrannide. Quam ut sibi acquirerent, iisdem artibus OpuS fuerat: adeo quidem, ut liberaliores disciplinae hanc adeo infaustam progenuisse filiam; filiaque matrem Obruisse videatur. D cuimus alibi, t) bellicosissimam nationem, Ut imperatores salvi essent, ab armis ad arteS reuocandam et beneficiis cumulandam fuisse. Postquam enim, C. Cassio et M. Bruto ad Philippos Macedoniae, M. Antonio Actiaca pugna victis caesisque, res Romanorum in unius Caesaris Octaviani Augusti potestatem venerunt : ut rigidos populi Romani atque tot heroum animos frangeret sensim sine sensu et domaret: paulatim istos a militaribus studiis, cum ad ludos et voluptates, tum ad magis proficuam sibi et molliorem literaturam abduxit. Nam quod alius, m) interdicto armorum viii.

in. k Lib. t. epist. i 3. l De virili aetate Latinae linguae pari. I. c. I. g. 8.m vid. i LYTARcHus de Xerxe in apoph.

39쪽

in ordinem redactos fidibus ac fistulis canere; alius νι

cauponas et ludicras artes exercere iussit: alius ultro deditis, aut vi subactis dextrum eruit oculum, Ut quoniam scutum sinistro prospectum negat, omnes bello inutiles serent: o) laudatus imperator crudele ac generoso pectore indignum, vel etiam, Ut sortuna serat, proximum ad ipsam rebellionem incitamentum este duxit. Euirandis autem animis ac dominationi stabiliendae magis iucunda et longe callidiora Caesaris octaviani consilia fuere: ut populus Romanus se ter quaterque beatum, inprimis felicem atque venumina exist imaret: illos ipsos spiritus, quibus olim Tarquinios Decemviros atque Senonas ei cit, quam lubentissime deponeret: ac libertatem cum fomlitudine auitam, citius adhuc religiosissimus fuit custos, praeter sensum et opinionem perexiguo proditionis pretio in abiectissimam seruitutem mutaret. Quoquo se res h heat modo, quamplurimis nobilibus certe noc Otium luterarium quoddam velut munimentum aduersus princi pum impotentiam erat: et γο quis semet occultabat magis, eo prudentior habebatur. p

g. XV.

nὶ Apud ivsTiγvM l. I. c. I. g. I a. o) Apud ΦOsεPHUM I. antiq. s. p2 Eadem fere centum post annis Cn. Agricolae sententia fuit, qui

ut bellicosissimae Britannoram nationes quieti et otio per volvtais per assuescerent, hortari priuatim, adsuuare pubtice, ut templa. fora, domos exstruerene, laudando promtor, et camgaκdo segnes. Ita honoras aemulatro no necessitate erat. Iam vero prineιρum Νινι liberatibus artibus erudire. et ingenia Britannorum studias cadoram anteferre, ut qua mΦdo lintuam Rέmanam abnuebant, eloquentIam eoncupiscerent. Inde elsam habitus nostra honor ex frequens toga. Paulati-que docessum ad delinιmenta vitiorum; porticus et balnea, et conuiuiorum elegantiam. Idque apud imis peratos humanitas vocabatur, eum flar 1 semirutιν esset. Apud Iaci IvM Aglicolae vita cap. LI.

40쪽

Vti Vero, etiam notante sALLusTio q) in libertate magis nos extollimus, magisque ingenium in promtu habemus: ita sub immani seruitutis iugo vividas ac ingenuta mentes contundi, vel deprimi, et ipsam virilem eloquentiam frangi, tandemque in seruile obsequium submitti, sentimus. VirtuS et rerUm gerendarum dexteritas, reip. amor, veritas, dicendi liberita, cetera, quibus antiqua Romanorum fides ac nobilitas exsplenduit, iam tum imperante Tiberio, publicis criminibus accensebantur. Sic plures in Poenula, quam in praetexta Occursiari, beneuolentiam captabant plerique, ac nefuia assentatione artem suam venalem exponebant. Oratores et poetae, voce et stilo, non pristi- nam eloquentiae utriusque gloriam atque nitorem, sed principis gratiam saepiuS et mercedem Maerebant. Deteriores historici, va adulatores Iotius, qui principum res gestas laudare magis, quam describere instituerunt, miseraque illa et ex periculis facta prudentia, OculOS, ania

Exempli gratia ipse Valerii Maximi exemplorum mem rabilium prologus esse potest, quem ad Tiberium Caes rem Augustum scripsit. Quotus vero quisQue est, qui

vel obiter imperatorem istum nouit, eiusque elogia aequo animo ferre potest. inquit, - penes quem hominum

deorumque consensus maris ac terrae regimen esse voluit, cer

tisist=na salus patriae, Caesar inuoco: cuius coelesti prouiadntia mirtutes , de quibus dicturussum, benignissime fouem tur: vitia seuerisIme vindicantur. Nam si prisici oratores ab Ioue Opt. Max. bene orsi funi, si excellenti simi vates a numine aliquo principia traxerunt mea paruitas eo iustius D a . ad n Cati L cap. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION