Ioh. Nicolai Funccii Marburgensis De imminenti Latinae linguae senectute tractatus, quo decrescens Romani sermonis robur et fata ab excessu Caesaris Octauiani Augusti ad principatum vsque Hadriani imperatoris describuntur, et notatu maxime digna hist

발행: 1736년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

28 CAP. I. DE LATINAE LINGvAE ad fauorem tuum decurrit, qrdia cetera diuinitas opinione

colligitur, tua praesenti fide paterais auitoques deri par D detur quorum eximio fulgore multum ceremoniis nostris inclutae claritatis accessit. Magis scite poetico spiritu nemo mentiri potuisset. Illene certissima salus patriae, qui ad exitium et maximam generis humani calamitatem n tus; suaque scelera ad prouectiorem Vsque aetatem Pe duxit φ Quaenam eius adeo commendatae virtutes φ Quae

diuinitas in homine, qui totus quantus vitiis flagitiisque obrutus periit φ Aulae mancipium hoc fortasse tolerandum, si de principiis imperii loqueretur, quibus Caesar nondum vi dominationis conuullus benigniori fama erat. Scripsit autem, ut ex eius undecimo libri noni capite constat, cum Seianus iam interfectus esset; atque Tiberius dudum in sua scelera simul ac dedecora prorup riti r

g. XVI.

Imperatorum saeua immanitas ex eruditissimis Ou-- plurimos afflixit ac bonas literas exulare iussit. Vel exsugetovio s) constat, Tiberium quamplurimos secum habuisse adulatores parasitantes, quos Graeculos Vocare 1 lebant. 6 Neque in istos conuictores sitos lenior si ierat. Zenonem quendam exquisitius sermocinantem relegauit Cynariam. Seleucum Grammaticum primum a contUbernio remouit, deinde etiam ad mortem compUlit. v

Ipsius Seiani non pepercit. x) Obiectum est poetae, quod in tragoedia Agamemnonem probris lacessisset: obiectum est

42쪽

est historico, 3 quod Brutum Cassiumque ultimos Romanorum dixisset: statim in auctores animaduersum est, scriptaque abolita, quamuis Probaretur, aliquot ante a nos, fuisse recitata, ipso etiam audiente Augusto. Cust diae traditis, non modo studendi solatium, sed etiam se monis et colloquit Vsus ademtus fuit. Σ Caius Caligula monstrum verius quam homo dicendus, tantum non, si potuisset, totum eruditionis thesaurilm cum veterum monumentis aboleuisset. . Atellanae poetam, ob ambigui ioci versiculum, media amphitheatri harena igni cremauit. a) Inter varios iocos, cum assistens simulacro

Iouis consuiuisset Apellem tragoedum, uter illi maior videretur, cunctantem flagellis stiscidit: deprecantis su inde collaudans vocem, quod etiam in gemitu praedulcis esset. b) Nero Claudius praeter Lucanum ipsum pra ceptorem Senecam ad necem compulit, quamuis saepe commeatum petenti, bonisque cedenti, sancte iurasset, se frustra suspectum, ac periturum potius, qllam ei nociturum. e) Domitianus Hermogenem Tarsensem, pr pter quasdam in historia figuras, occidit: librariis etiam, qui eam descripserant, crucifixis. d) Idem, cunctis C pitolino certamine ingenti consensis precantibus, ut Palfurium Suram, olim senatU pulsum, atque nunc de Or toribus coronatum, restitueret: nullo responso dignatus, tacere tantummodo iussit Voce praeconis. e Haec

tristia fuerunt D 3 δελ-

γ Is fuit A. Cremutius Cordus. vid. sv ETON. Aug. c. 3 s. Calig.

43쪽

Tempora saeuitiae, claras quibus abstulit orbialustresque animas impune, et vindice nutu. Ecquis dubitabit, atrocissimis ab Nerone, Domitiano et Thaiano excitatis Christianorum persecutionibus, pra clara multa ingenia, atque Viros doctos interiisse φ Neronis obliuisci non possum, et eorum, quae in VirOS er ditione et Virtute inclutos patrauit. Sub istius semissis hominis nefario regimine, Omnis periit literatorum aurea libertas ; tantoque maior omnibus cum seruitute, et in

optimis artibus proficiendi formido incutiebatur atquetjmor: vi P L i N i o g teste, omne stadiorum genus paullo liberitis et erectius, periculosum seruitus fecerit. Impleuit annales tragicis exemplis, Rubellii Plauti, Cornelii Sullae, Cassii Longini celebris iure consulti, Annaei Melae, se tris Senecae, quem itidem trucidauit, C. Pisonis, Antonii Natalis, Ρ lautii Laterani, designati Consulis, Claudii Senecionis, Annaei Lucani, aliorum, quos ΤAcietvs h quasi ossicio exequiali prosequitur. Domitianus non si

tum clarissima ingeniorum monumenta, tot libros insignes, in foro et comitio comburenda curauit; verum etiam uno

uidnam pater ille Deorum Cogitat d an terras, et patria secula mutat d

quod studio philosophiae operam darent, occisa fuerunt. ιὶ Satyra de corrupto statu rei p. temporibus Domitiani. praesertim cum edicto philosophos urbe exegisset. In poetis satyticis nit- . noribus EOxHORNil pag. I a. Diqitigod by Cooste

44쪽

3Istuasque dedit quondam, moriemitus eripit antra Pδε osque iubet tacitos, re iam rationis egenos, non aliter, primo quam quum surrexImΠS aereo,

Glandibus et purae rursus procumbere θmphae P

S. XVII.

Saeua gesta fuerunt bella: vi cederent Marti man Iuetiores Musae, atque literarum studia frequenti arma torum impetu prohiberentur. Inimica inprimis sunt bella elegantiorum sermoni et ornatui. Vnde iam mm suo tem Pore ei CERo m) linguae Latinae ac eloquentiae male ominatur: Sic, inquit, V. Hortensi vox extincta fato suo est, nostra publico. - saepe inter nos impendentes casis defleuimus, cum belli estillis caussas in prMatorum cupia ratibus inclusas, pacis spem a publico confino esse exclusam videremus. Sea istum videtur felicitas i ius, qua semperest usus, ab eis miseriis, quae consecutae Iunt, morte vindia casse. δε os autem, Brute, quoniam post Hortensi, claris i

Oratoris, mortem orbae eloquentiae quasi tutores relini su mus, domi teneamus eam septam liberali custidia, et hos ignotos atque imprudentes procos repudiemus, tueamurquem adultam virginem casse, et ab armatorum imPctu, quar

tum possumus, prohibeamus.

g. XVIII.

Variorum confluxus erat populorum ex prouinciis atqye urbibus remotis, qui si ab Tiberio Imperatore et post ea tempora ciuitate Romana donati sermonem Uet rum Romanorum dictionibus suis uti moribus etiam magis atque magis corrumpere Videbantur. Licet enim homines ipsi fuerint in ciuitatem recepti: peregrina tamen eorum vocabula idem ius obtinere nullo modo potuerunt,m De claris oratoribus cap. 96. Disitirso by Corale

45쪽

CAP. . DE LATINAE LINI v ΑΕ

tuerunt, salua LatinitatiS castitate ac veteri Orationis gloria, quae in puritate et elegantia adhuc persistebat. Nihil magis, quam inquinata Peregrinorum oratio, patrium cuiuscunque sermonem inficere, barbariem inuehere foetidam, ac pura turbare solet. Quod iam tum aeuo suo, cum nitor linguae Romanae esset maXimuS, eloquentiae Pater, MARCvs TULLIus, n) fato Latinae linguae adue Nio, mox euenturum, signis non fallacibus praeuidere poterat: et saepius audiebatur conqueri, quod receptis in ciuitatem tot exteriri corrumpi coepisset nativus ille color termonis Romani. Omnes fere, inquit, qui nec extra

urbem hanc vixerant, nec eos aliqua barbaries domesica infuscaverat, recte loquebantur. Sed hanc certe rem det Horem vetustas fecit, et Romae, et in Graecia. Conflux Munt enim et Athenas, et in Muc urbem multi inquinate loquentes ex diuerm locis quo magis expurgandus essemrno , et adhibendo quam obtrusa ratio, quae mutari non potest, nec vetendum prauis a consuetudinis regula. Alibi: o Ego autem miri e capior facetiis, maxime nostratibus: praesertim cum eas videam primum oblitas Latio tum, cum invrbem nostram es infusa peregrinitas P nuuc vero etiam braccatis, et transalpinis uationibus, ut nullam veteris

leporis vestigium appareat. Nam post: Marsicum hellum p ciuitas Romana omnibus Latinis atque Italis municipiis data fuit. q) Iulius Caesar Peregrinos ciuitate donauit multos : ciuitate donatos et quosdam e semibarbaris

n De claris oratoribus cap. 7 .s Ad Divit. l. 9. epist. s. p De quo v M.LEivs IAILRC. l. 1. c. I s. Confer. tr. de virili aetate L. L. pari. I. c. i. g. 3. seq.q Dio cass Vs l. 3. TAc TVs annal. l. II. c. 23.

46쪽

33Gallorum in curiam recepit. r) Gaditanis Omnibus, atque etiam Gallis transpadanis ciuitatem dedit. s) In donanda ciuitate parcior fuit Augustus, sed tamen et aliquando eam totis ciuitatibus tribuit. t Tiberius et Caesares cum sequentes fuerunt tam liberales in profundenda veteri urbis gloria: ut Vmbritius sito tempore non immerito conquestus sit: U- non possum ferre, tauirites,

Graecam urbem, quamuis quota portio faecis Achaeaed Iam pridem Ssrus in Tiberim defluxit Orontes,

Et linguam et mores, ct cum tibicine chordas

Obliquas, nec non gentilia topa secum Vexit, et ad circum talas pro re puellas. His tomyoribus non modo omnes Italiae populi Romana gaudebant ciuitate; verum et aliae eXtra Italiam regiones eandem receperunt. Gallos Galba imperator Romana ciuitate donauit atque tributi leuamento: ita quidem ut proximae Germanis ciuitates eodem honore non hah

rentur. x) Idem ius Vniuersae Hispaniae Imperator Vespasianus impertiuit: F)quod tandem ripi ANo teste Σ)

-- Omnes

G svεTONIus Caesar. c. 76. et 86. Vbi quidem historicus Narbo nenses siue Braccatos intelligit, qui politiores induerant mores. Gallos vero omnes Romani, quaedam veluti Graeca superbia elati barbaros vocarunt. Vnde barbarici soni sunt Gallica verba, quae ab Latina grauitate abhorrent. Pluribus exemplis hoc pro

bat BARTHius aduersar. LIO. c. I T.

α ) L. t . D. de statu hominum: In orbe Romano qui sunt, ex commutione imperaetoris Antoninι emes Romani e ecti sunt.

47쪽

CAP. I. DE LATINAE LINGvAE '

omnes prouinciae Romanis subiectae ab Antonino Pio im laetrarunt. Nec sertasse quisquam fuerat, qui se Latinae

inguae cognitione prorsus destitutum crederet decenterea libertate perfrui possie. Frequentes coloniae in Prouincias imperio Romanorum subiectas deducebantur, partim ut rebelliones praecauerenturi partim ut hostium inuasionibus resisteretur; partim ut praemiis afficerentur milites ; partim Vt ciuitates nimis repletae exonenarentur, atque pauperibus subuenire liceret. Frequentes erant legationes. Supplicationes δc appellationeS tam eXterOrum, quam prouincialium non nisi Latina lingua. R mae in senatu peragebantur. Leges, quibuS Obsequendum in prouinciis, erant Latinae. Praetores ubique sua decreta vulgo dabant Latine. a) Qui potuit euenire aliter, quam Ut cum Romanorum imperio simul etiam lingua eorum Latina propagaretur φ Neque solum D. Α cvsetisus b) asserit, inprimis Romanos dedisse operam, ut lingua eorum cum dominio propagaretur: Verum ipse

etiam v ALLIO Us MAxIΜvs o notanter scribit, eos, ut

maiestatem retinerent suam, ne Graecis quidem, nisi Latine, responsa dedisse; si vel maxime per interpretem loqui cogerentur. Ita vociS Latinae honorem per omnes gentes voluerunt esse diffusum: vi nefas propemodum haberetur etiam in prouinciis Latinam non intelligere

linguam. Hinc certe legimus d) Graeciae principem virum, quod Latinae linguae ignarus esset, a Claudio

48쪽

3ς Imperatore iudicum albo erasum, et non sine dedecore in peregrinitatem redactum fuisse. Neque adeo mirum, ab eo tempore in pluribus prouinciarum quoque scholis solam Romanorum linguam in usu et maximo pretio h hiiisse. Ecquid vero inde aliud euenire potuit, quam ut amplitudo ipsi linguae fieret grauis; eiusque ad summum prouecta gloria sensim meret sua mole. Peregrinitas ubique ingrauescens atque barbarieS non eadem cura et . castitate linguam Latinam sitscipere, amplecti et Quere secum semper potuit, quin Varie insecta et maculata re dierit ad suos , tantumque ex frequenti cum gentibus aliis commercio amiserit siti nitoris: quantum istis gratiae

suae visa est impertiri. Nec ab re MopΗzFius e) maxima, inquit, Listinae linguae peregrinitas ut nunc a populis, qui illam adoptarunt: ita olim a prouinciis illata es. Nam deductione coloniarum et donatione riuitatis peregrinitas sucoesis cum et qui emigrarunt , illam alibi hauserim, et qui conuenerint in urbem, illam secum aduexerint.

S. XIX. Ita vero pristina Latinae linguae dignitas et gloria

sensim sine sensu desecit: Ut magna superfuerit tamen ingeniorum seges; et feliciora illis, quae mox sequebantur, liberalioribus Musis coeperint arridere secula: quae si cum metallis componere VelimVS, non quidem adhuc iudicabantur esse aurea, sed tamen illi proxima et argentea vocabantUri neqUe Vt aeS atque ferrum, aut vilius

aliquod metallum, a nitore et pretio superioris seculi longius recessisse, dici poterant. Certe auctores fuerunt plurimi eloquentiae Romanae et castitatis in sermone

custodes accuratissimi, qui studio et industria se suaque

49쪽

CAM. DE LATINAE LINGvAE

monumenta posteritati commendarunt. Et ipse inter illos iunior PLiNivs sum, inquit, ex iis, qui mirer antiquos

non tamen, ut quidam, temporum nostrorum ingenia despicio. Neque enim quasi lassa et effoeta natura, ut nihil iam laudabile pariat. Frustra accusatur natura, ubi homines ignauia sua deficiunt. Sed Epicuraeos atque Stoicos 'notare videtur, qui ut initium ac finem mundi, ita senium quoque statuebant: Vt LucRεTivs, g Iamque, inqUit, adeo fracta es aetas, egoetaque tellus

Vix animalia parua creat.

f. XX.

Nec defuerunt ingenia, quae veterum consuetudinem seruarunt: ac omnem curam industriamque optimis literis consecrarunt. Quod in sequentibus nutus aeui luminibus satis clare putebit. In deterius eX. gr. abiit recitationum consuetudo: quam alii dici non potest quam sancte inter se custodi uere, et vix librum compositum edere conati siliat, antequam conuocatis amicis, vel publice promiscuis auditoribus fuerit praelectus : vi censiIram eorum ex signis vultuque ad ustam et emendationem obseruarent. δε) Vel etiam ex amicis, quos doctissimos habeba it, alicui, velut Aristarcho, mittebant suos libellos et eorum emendationem petebant. Ita Proculus Plinium situm rogauit, ut suos in secessu libellos legeret et examinaret, an editione sint digni. i) Et Plinius Taciti librum legit et quam diligentillime annotauit; suum vicistim illi examinandum tradidit librum: cum uterque verum dicere consueuerit, Vterque etiam libenter au

50쪽

Vti vero, nec habita prauationis multorum ratione, humanitatis ac literarum liberaliorum studia amplius via gerent: in caussa procul dubio fuerunt scholae, quas adhuc frequentes Romae habebant, privatae ac publicae. Testis est sugetouius, t) magis ac magis gratiam atque curam artis increuisse: ut ne clarissimi quidem viri abstinuerint, quo minus et ipsi aliquid ue ea scriberent: utque temporibus quibusdam super viginti celebres sicli Iae filisse in urbe tradantur. Tandem hoc seculo publica magistratus auctoritate scholas publicas fuisse institutas legimus. Si fides Evs EB Io, m) Quintilianus eiusmodi scholam primus accepit: qui, quod ipse testatur, n) per

viginti annos studiosam iuuentutem singulari cura et i dustria nobilissimam artem rhetoricam docuit. IVETONI Pso vero etiam de Tito Flauio Vespasiano praedicat, quod

primus e fisco Latinis Graecisque rhetoribus annua centena constituerit, praestantra Poetae, nec non et artifices coemerit. Minimus enim literarum patronus fuit: et

ipse Bassus tanti Principis liberalitatem et munificentiam percepit ita, ut ab eo quingenta sestertia dono acceperit. I Postea Antoninus Pius rhetoribus et .philosopliis Per omneS proUincita et honores et salaria detulit. q) Ac ipse xv Mεsius rhetor ν de se testatur: Salarium me liberalis fimi principes ex huius rei publicae Uribus in sexcenis mi

E 3 libus

SEARCH

MENU NAVIGATION