Ioh. Nicolai Funccii Marburgensis De imminenti Latinae linguae senectute tractatus, quo decrescens Romani sermonis robur et fata ab excessu Caesaris Octauiani Augusti ad principatum vsque Hadriani imperatoris describuntur, et notatu maxime digna hist

발행: 1736년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

cipis rationes administrasse. p Haec dignitas, ordini

equestri peculiariS, aius To OP sio tribuitur histoxico nostro, licet non fuerit ex illa vetere patricia ge te Cornelia : ut primum ius imaginis et honores in f miliam non nimis illustrem intulerit. Sed alibi, r) immemor sui, quae Plinius notat, accipit de patre hist rici nostri, et intelligit dignitatem eius inchoatam a V spasiano, quod ab eo laticlauius sit factus , et relatus in ordinem primum. Qualemcunque hanc dignutatem auxit Titus quaestura vel aedilitate. Domitiani anno octauo ab V.C. DCCCXL. Flauio Domitiano XIV. et L. Minutio Rufo Coss. praetura praeditus est, et

quindecim virali sacerdotio ; qua dignitate secularibus ludis praefuit. s Post duo lustra fere demum primo Traiani anno ab V.C. DCCCXLIX. Cocceio Nerua III. et Virginio Rufo coss. dignitatem consularem obtinuit, suffectus illi Virginio Ruso vita defuncto, quem et ipse Tacitus pro rostris laudauit. t) Proconsul et historiis

clarus videtur Germaniam inseriorem Prouinciam o tinuisse, et mores illius gentiS penitius cognCuisse , veillos memoriae proderet: cum et ante , quod supra vidimUAp Vid. p Ll Mius hist. natur. l. I. e. rs. Ipsi nos pridem, i quit , misimus eadem omnia in filio Cornelii Tacui , equitis Romani, Galliae Bel cae rationes procurantis. In vita Taciti, operibus praemissu

νὶ Notis ad T.icit. hil . l. l. c. I. 3 Vid. TAC TVS annal. l. I. cap. M. Conser. CRNso LPNus de die natali cap. II. Et nummi ex antiquitate veneranda superis

592쪽

dimus, Galliae Belgicae rationes Procurauerit. Hoc ce te ita agro Iuliacenti inuentum: υ

APOLLINI - - - - -

Quod ad studia Cornelii nostri attinet, Optimam eorum iniisse videtur rationem, atque eam sedulitatem adhibuisse, quae liberaliorem illi parauit doctrinam et usque adeo eum ciuibus sitis commendauit: ut legata etiam ii li et Iuniori plinio haud raro testamentis scriberent. x Commilitones istos inuicem sese ardentius diligentes cum studia paria, mores, fama, suprema denique hominum iudicia tot vinculis constringerent: neuter publici iuris ante quicquam facere conabatur, quam alteri, vehit Aristarcho suo emendandum miserit. Testis est ipso P L i nivs F) scribens ad eum: librum tuum legi, et

quam diligentissime potui, annotam, quae commmtanda, quae eximencia arbitrarer. Nam et ego verum dicere a suevi, et tu libenter audire. Neque enim ulli patientius reprehenduntur quam qui maxime laudari merentur. Nunc a te librum meum cum anno lationibus tuis exspecto.

O iucundas, o pulchras vices uam me delectat, quod, si qua posteris cura nostri, vique quaque niarr quod, si qua posteris cura nostri, isque quaque Narrabitur , qua concordia, simplicitate, fide vixerimus 1 terque inter eruditissimos habebatur praecipuus,

υ Apud avit. MEεrmo oo inscriptionum antiquarum seu

593쪽

que fama, meritisque inclutus erat. Aliquando sedit cum Tacito circensibus equeS Romanus. Hic post varios et doctos sermones requisiuit: Italicus es, au pro sincialis 2 Tacitus respondit: nosti me , et quidem ex studiis. Ad hoc ille rursum : Tacitus es, an Plinius ZEt dici non potest, quam Plinius indo tibi placuerit: qui Demosthenis exemplo et) sua nominis celebritate gloriatur. a) Alibi b) magnam studiosorum copiam ad Tacitum ex admiratione ingenii eiuS conuenire praedicat, ac petit eX illis Praeceptores constituere velit, quibus municipes sui utantur , scholam meditantes. Iuventutis maximam partem in foro caussisque orandis egit: ohistoriae scribendae senex operam dedit. d) Satis etiam mature virginem Romae nobilissimam in matrimonium

duxit. Nam anno ab V. C. DCCCXXIX. Fl. Vespasiano VIII. et Fl. Domitiano VI. coss. C. Iulius Agricola, vir consularis et Britanniae praefectus illi filiam mgregiae spei despondit, atque post consulatum collocauit. e) Et huius sui soceri vitam Tacitus noster literis consignauit; et obitum inprimis lugere visus est. Concors illi atque felix ad extremam aetatem suisie

. αὶ Demosthenes illo susurro delectari se dicebat aquam ferentia mulierculae , insusurantisque alteri: hic est ide Demosthenes Cieg o Tuscul. quaest. l. s. c. 36. Scilicet, Vt P Rsius

Pulchrum est digito monstrari, et dirier, hic est. . 'aὶ Lib. s. epist. 1 . - Lib. q. epist. 13.el Vid. rL I N vs l. L. epist. II.d Scribendae historiae prouinciam Plinio Iuniori suscipiendam cum non persuasisset, Tacitus ipse, quod amico adiunxerat, arripuit. Vid. si DONIus lib. 4. epist. 12. TAcietvs Agricolae Vita cap. 2. ratr. D ibid. cap. s. ex La

594쪽

matrimonium coniicimus. Nec improlis discessit. Nam Iongo interuallo nepos M. Claudius Tacitus, qui posta ea imperator appellatus est, g) teste vovis eo h) hunc nostrum historicum parentem suum vocare solitus est. Et rL i ui us d Taciti procul dubio nostri, sed monstroissum filium vidit, cum Belgicae Galliae rationes procuraret. Diem quando obierit, certo non constat. Ad imperium Hadriani vixisse plerique opinantur. ΜOnumentum illi sed recentiori aeuo in urbe Terni, duc tus Spoletani, quam Olim vocarunt Interamniam, cum hac inscriptione ereXerunt:

Suc autumamni, qUOd TacituS Imperator ex urbe Te ni oriundus, eandem quoque ciuitatem esse historici patriam. Cui asserto auctoritas qUODe Boc cALi Ni h sustragatur, qui non solUm Tacito nosti o patriam adi

dicat Terni ciuitatem S. Verum etiam ejusmodi hominis filium

g Vulgo contra nummorum auctoritatem perperam P. Anniux Tacrtu vocatur h) Tacito Imperat. cap. Im

595쪽

filium esse dicit, qui olei venditione vitam sustinuerit.

Haec vero dicit , non Probat. Ipsum nomen , equestris dignitas et munera, matrimonium, Plinii et maximorum quorumque virorum familiaritas nobis contrarium suadent.

g. LX.

Inprimis noster Sallustium tibi ex veteribus imitandum, nec invita Minerua sumsit. Neque solum ad eloquentiae Sallustianae formam, tanquam, ut illi videbatur, Optimam, sermonem finxit suum; verum etiam plurimos dicendi characteres et exponendi modum inde

accepit mutuo. EX Pla FVLV. v RsINUS l) et nAmGvIL. MOLLE Rus m) conferre student. Sed perplacet eo Est in iudicium, altertim conserentis cum altero,

Sallustium omnes docere , Tacitum paucos et doctos; hunc ad principatum maxime, illum ad omnes reip. formas utilem elliei illum monere, hunc cauere; illum sapere, ut docearis, hunc docere, ut sapias. Quid multa, inquit, dignus Sallustio magistro Tacitus ' dignior Tacito discipulo Sallustius. Ita enim ubique imitatur Sanitistium ille, ut eum discipulum Sallustianum merito appellem. Tacito modo concessum fuisset, sua seculo ut scripserit meliori: sed mirum quantum sermonis casti

tas ct elegantia veterum iam tum declinauerit, suum que lingua genuinum candorem amiserit: cuius noster inter multos tamen custos fidelis erat. Vnde FRAN c. RALDvi Nus o) Tacitum dixit cum Liuio tantum similitudinis habere, quantum uniuS cum alterius respublica habuit. ιγ Notis in Sallustii Catil.

α In tuis ad Sallustium notis. o a Institi histor. lib. 1. Disit iros by Coos le

596쪽

habuit. Ex Graecis Polybium , Thucydidem et alios

sibi imitandos proposuit. p)6. LXI. Scripsit i bbcuum de situ, moribus, et populis

Germaniae , q) quam e vicino Belgio, cui regendo Praefectus erat, propiuS cognoscere potuit. Ordinem 1criptionis, inquit LIPs IvSr si sequimur, ante historias et annales sibi locum vindicet hic libellus. Scriaptus est enim Traiano secundum consule, i. e. Nerua adhuc vivo. s a) Vitam soceri sui Cn. Iulii Agric Iae, viri consularis et Britanniae praefecti: libellum vere disertum atque prudentem. Scriptus esse videtur sub idem tempus, quo descripta est ab nostro Germania, certe haud longe post. Agricola obiit Pompeio Collega et Corn. Prisco coss. i. e. anno ab U. C. DCCCXLVlI. Quadriennio post eius vitam descripsit ΤΑ cI Tvs. t 3 Historiarum libros V. ab excessu Neronis ad imperium Neritae. Sed opus hodie est valde mutilum. Res gestas descripsit sex Principum Galbae, Othonis, Vitellii, Vespasiani, Titi, atque Domitiani. Ita clarum et grande hoc fuit historiarum opus, si Lipsit

coniectura valet, fusum in librOS non minus viginti: res certe complectebatur annorum viginti et unius. Illis autem quinque libris, qui supersunt, non multo plua res quam uniuS anni res gestas eXPonit, a consulatu

uni Tacito acceptam ferunt.

r Nolis ad Taciti Germaniam init. s Quod ipse ostendit T A c l T V s Germ. cap. 37. n. q. νὶ Vici. Agricolae vita cap. 4 s. n. I. Conser. Lip si I notae initio.

597쪽

Galbae et Titi Vinnii, 'usque ad pacem initam inter C realem Romanum et Ciuilem Batauum, qui audita Vitellii morte turbas excitauerant. Vnde Patet magnam esse bonarum rerum iacturam. Historias demum orsus est: post obitum Neritae: nam initio ita ipse scribit: quod si mira suppeditet, principatum divi Neruae, et imperium Traiani Uberiorem securioremque materiam sene uti se posui. Sed hoc opus nunquam Perfecisse videtur, quamuis sint, qui tradant, annum aetatis Octogesimum attiagisse. Vbi Tacitus desierat, ordiri quoque consilium fuerat AMMIANO υ qui vestigia illius, sed pede non tam fausto legit. Post historias x) Tacitus condidit Annales quorum hodie libri supersunt XVI. Ab

Augusti excessu, ad Neronis obitum in illis res Romanas prosecutus fuerat. OriS adeoque ab Imperatoribus aetati suae propioribus, scribensso ad illos remoti res progressus est. Quinque libri priores demum ad Visurgim in monasterio Corbeiensi inuenti sunt, quos inde quaestor pontificius quidam detulit Romam ad Leonem X. Pontificem, aureis ab eo donatus quingentis.

1 Thesaui s hic a pontifice Philippo Beroaldo com

missus

v Ita ipse testatur: haec ut miles quondam et Graecus, a primcipatu G. saris Neruae exorsus , ad que Valentis interuum, pro vinuis esui am mensura. x Nim ipse annalium L II. c. xx. Iectorem reminit ad hist Harum librose viri que principii rationes praetermitto, satis narratas uὐras quibus res Impenuoris Domitiani composui. I Hinc ANDR. Axci AT vs in eis omio historiae ad Galeacium Vice comitem ait Leonem X. Pontificem M. quinque primos Taetii libros a barbaris redemisse. Lipsius vero ad annal. L h. c. '. misiurgis mutua Romanorum Germanorumque es

ribus nobilis amnis, mi famam praecipue Tacitus aerit , et

ipse

598쪽

sitis Romae primum anno Is I s. prodiit. Liber primus orditur ab Augusti de successoribus sibi destinam dis deliberatione adeoque ultimo Augusti anno, qui est ab U. C. DCCLXVI. Liber quintus mutilus est. SeX-tus in Tiberii excessii desinit. Deinde post quatuor librorum lacunam liber undecimus itidem principio mutilus , ad librum XVI. extrema parte abscissum, a QValerii Asiatici 1hb Claudio Imp. per inimicorum fraudes ad mortem voluntariam adacti exitio, ad interitum Thraseae Poeti, quem Nero iusserat mori, C. Sueto nio Paulino et L. Telesino coss. anno DCCCXVIII. Neronis duodecimo. In uniuersum primo libros fuisse triginta eX D. HIERONYMOκ discimus, ubi de Tacito, pos Augustum, inquit, usque ad mortem Domitiani vitas Caesariam XXX. voluminibus exarauit. Etiam

illi vulgo tribuitur, eiusque operibus subiicitur, ille quidem elegans et tersus, et optimo scriptore dignus, de causis corruptae eloquentiae dialogus ; vel an fui secuti

oratores antiquis, et quare, concedam: veteres libros, qui scriptum hoc Tacito asserunt, POMPONIVs SABINVs Grammaticus a sequitur, et Cornelius, inquit, Tacitus υ- pellat scripta Maecenatis calamisros. Sed fallitur: utilus enim valde abnuit, qui in Tacito constrictus ubique, terra, acutus, et severus magis quam lepidus:

se Tarito mirum fatum vitam. Nam quinque hi primo res libri intienti Corbeiae, quod monasterium ad Visiurgim est. Atque illinc depromtum vere hunc it aurum quae tor quida

pontificius ad magnum Leonem detuliι, donatus ab eo aineis quingentis. E. Comment. in Zachar. e. 24. ubi de excidio Hierosolymitans. a In carmen de obitu Maecenatis.

599쪽

hic omnia contra. b ) Dictio et ipsa inuentio, iudicium quoque Fabium potius sapiunt Quintilianum, qui tostatur c) librum se de caussis corruptae eloquentiae scri psisse. Sed ille I) grandior est, quam ut conuenire in eum positi, quod auctor d) habet, sexto Flauii Vespasiani anno dialogum hunc fuisse institutum, ac semet illi tunc valde iuuenem interfuisse. a) Auctoe

libri testatur, se Romae qtiaesturam, tril natum, pra turam accepisse: cum de Quintiliano aliud non proditum sit, quam quod intra priuatam constiterit fori nam , ac studiosae iuuentutiS institutioni semper vacarit: qui iam tum a Galba Romam duduinis celebris rhetor fuit: ac licet grandior aetate Per Clementem consularia ornamenta obtinueriti nominiS tamen potius honestamenta, quam insignia potestatis habuit. e

Idem Quintilianus f) ubi mentionem facit libri

sui de cauisis corruptae eloquentiae, refert se plenius

in illo tractasse de tropis et sigillatim de hyperbole: auod in dialogo de oratoribus, apud Tacitum qui enat hodie, nusquam fieri videmus. Diuersa est sententia Quintiliani et illius au toris de Coelianis Onationi Bus : quud in tractatu de virili aetate Latinae linguae demonstratum luimus. Sed quisquis est, elegansi : . certe, ιγ Confer. pl. 1 ipsius nor. ad hune dialogum init.

- e) Praefri. lib. 6 instir. orat. dy cap. 1 .n 3. confer. cap .e Vid. avso Nivs ad Gratianum imperatorem gratia iam actione pro consulatu cap ε o. f instit. orat L 8.erar.gὶ Pait. a. cap. . I. T. pag. I s. Vossius etiam de natura Rhet. e i s. praeter Tacitum et Qui Griliamini. quibus vulgo

dialogus ille ad libitur . Iuniam quoque Gallionem nominat, M. Ann. Senecae filium Leundo genitum, es Lucii nauem,

excellentissimum I LOsgino

600쪽

eerte, disertus et sani iudicii in illa satis iucunda mate ria versatus auctor est. Inter opera Taciti deperdita referre possiimus inprimis ea, quae ex libris annalibus et historicis desiderantur; deinde orationes, quae a Plinio iuniore adeo laudantur; atque etiam ePistolas, quas ad eundem et alios magno scripsisse numero literis tam

frequentem OPortet.

6. LXII.

Historici nostri imaginem M. Claud. Tacitus Imperator in omnibus bibliothecis collocauit; eiusque lubros decies quotannis describi, ac in tablinis publicis disponi praecepit. δε) Cosmus etiam Medicetis, PrincepS reiP. gerendae peritistimus, non aliua scriptorem maiori cura et industria lectitare consileuit. i) Fortissimus et prudentissimus militiae Caesareae Dux Mont cuculi scripta Taciti iuxta cum magna maPParum geO- graphicarum copia secum semper domi et in castris habuit, ac tantum non omnia complexus est memoria quam fidelissima. Illustrissimi duo Hungariae Comites, laesae tandem Maiestatis crimine conuicti et capite damnati, Franciscus Nadaldi, et Petrus Treni, script ris nostri quoque fuerunt amantissimi, ita quidem, ut integras saepe paginas memoriter ex iisilem recitare potuerint. De Ion. Adlero Saluio Potentissimi Sueciae Regis ad pacem Osinabrugensem legato memoriae prodiatum est, omnia Taciti opera tam fida custodiuisse me moria, ut data Occasione eadem sine scripto reddiderit. illustris quoque Grotius, illud inexhaustae erudi-

SEARCH

MENU NAVIGATION