Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1775년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

L I d. III. C e P. XII. I 33

tuli secreta pandantur extraneo, quod in citatis textibus pariter decerniis tur. Sed, quia haec constitutio emanavit in favorem Capitularium , est in eorumdem facultate favori suo renuntiare , & extraneum Procurato.

rem admittere, sicuti in cit. Cap. Si quis justo , verb. Nolente Capitulo , observat Glossa, docentque Panormitanus in Cap. cuia propter, Illud

Et , generatim loquendo , nunquam adstringi posse Uni verstatem , seu

Collegium, ad admittendum Procuratorem extraneum , tradit Ioannes An.

dreas in Cap. suod alicui, D. nu. I7. de regulis juris , in o. quia non potest unquam compelli ad aperiendum Collegii negotia iis, qui de Collegii gremio non sunt, I. Mercatores 4. C. de commerci ρο mercator. Quod si nullus de Collegio velit pro absente Procuratoris munus suscipere , & ex. traneus a Collegio non admittatur, sibi, & suae absentiae causae imputare debet absens , si pro ea vice suffragio careat , quemadmodum citati Doctores perpendunt. Procurator autem de gremio Capituli , ad eligenis dum constitutus, si habeat speciale mandatum ad eligendam certam personam, illam, nomine absentis, tenetur eligere. , etiamsi proprio nomine aliam duxerit eligendam ; si vero constitutus fit eum generali manis dato eligendi quem digniorem existimaverit , non potest unum suo , alis terum procuratorio nomine eligere , sed utrumque suffragium debet in unam eamdemque personam conserre, sicuti diserte statuitur in eis. Cap.

Si quis justo, Porro, de elect. in s. V. Quibus praemissis , cum Episcopi in Conei liis Generalibus votum

habeant decisivum , & praeterea solemni jurejurando, in sua consecratione praestito , promiserint , se Concilium adituros , nisi praepediti fuerint ea. nonica praepeditione, juxta juramenti sormam, statutam in Cap. Ego N. de iureiur. disputant Doctores, an Episcopus , legitime impeditus, possit ad

Concilium mittere Procuratorem; an necesse sit, ut ejusmodi Procurator assumatur e coetu Episcoporum ἔ an vocem decisivam ; an autem mere

consultivam habeat; an laltem locum obtineat in sessionibus: an demum Episcopo , alterius Episcopi Proeurator , duo ferre valeat suffragia . De hisce quaestionibus , quas uberrime tractat Cardinalis Iacobatius de Concialiis, lib. a. decertatum suit in Concilio Tridentino, quemadmodum naris rant Cardinalis Pallavicinus in Concilii hist. lib. 2I. eap. I. & Ioannes Stoz in suceiacta νelatione hi lorica de gessis in Concilio Tridentino sect. 4.art. 23. h. Io. punct. 2. a n. 3 28. ad 332. Sed eum, jubentibus Apost licis Legatis, singulae discussae suerint a selectis sacrorum Canonum Peis ritis , hi fere unanimiter censuerunt , integrum quidem esse Episcopis ,

legitime absentibus, suos Procuratores ad Concilium mittere , sed Ρro. curatoribus neque decisivam , neque consultivam vocem , neque locum in sessionibus , de jure competere . Omnem demum controversiam coma posuit Pius IV. eoncedendo absentium Episcoporum Procuratoribus voatum mere consultivum

162쪽

VI. Secus est de Conciliis Provincialibus: in his quippe Procuratores Episcoporum absentiu in votum habent consultivum , & , annuente Con. cilio, habere pollunt etiam decisivum; sicuti respondit sacra Congregatio Concilii in Salernitana Ist. Aprilis I SV5. lib. 8. decretor. pag. IT . his veris his: Ep scoporum Piocuratotes posse et/am dec am vocem habere, si Conis cilio Provinciali placuerit. Quam responsionem vetustissima Provincialium Conciliorum comprobat conluetudo e etenim Concilium Arelatense II. circa annum 432. coamim , roni. 2. Collestionis Hai duini col. 774. ita Episco' vocatos ad Concilium venire jussit, ut legitime impeditis, alium , loco sui, mittere permiterit: Si quis ait can. I 8.) commonitus, in-frmitatis causa desuerit, personam vice sua dirigat. Et Avitus Episcopus Viennensis in episeola traduria, qua scilicet Viennensis provinciae Episcopos ad Concilium Epaonense anni S I7. invitavit, atque praecepti Vinculo quodammodo traxit, inquit et t. rom. 2. ejusdem Collectionis col. Io 3. Sed si

forte, quoci Deus averrat, tanta cuicumque acerbitas corporeae infirmitatis in.

gium it, ut spirituale desderium carnali vincatur incommodo , duos Presbνteros magnae, ac probabilis vitae, mandati infructione firmatos, Fratribus pro se praesentare procuret. Sed rates dignetur eligere, quos Episcoporum Concilio , non minus scientia , quam reverentia iure faciat intere ille, cum quibns delectet summos Pontifces conferre sermonem , quos ad defuttiones pro Episcopo suo sanciendas, subscribendasque, cum fuerit Iolertia Agi, sis auctoritas legio sed is uti non extorqueat, nisi Iu imma necessitas. Discriminis hae in re rationem inter Concilium Generale, Sc Provinciale, attigerunt Iuris Canonici Periti , qui praefatos articulos in Concilio Tridentino examina. runt; illi siquidem, si vera narrat citatus StoE , ideo ab lentium Episco. porum Procuratores a jure suffragandi repulerunt , quia , inquiebant , canones, & decreta, quae a Concilio tacumenico conduntur, propter eo. rum in fallibilem auctoritatem , cententur quodammodo prodire a Spiritu Sancto, & Spiritus Sanctus eloquitur per os Pastorum , quos posuit re gete Ecclesiam Dei , & non per alios , nullam Dominici gregis custodiam habentes . nisi etiam istis loquendi praerogativam concesserit supremus Eeesesiae Pastor, ac totius gregis Moaerator , id est Romanus Pon ἀti sex . Haec autem ratio non urget . cum sermo est de Conciliis Provincialibus , quorum decreta nec obstringunt universam Ecesesiam , ne que in fallibilem auctoritatem habent, & plerumque nihil de rebus Fide Divina credendis, definiunt. VII. Eodem modo, quo de Piovinciali, ratiocinatur Bottus de Synodo Dicet e sana. At longe diversa est utriusque ratio: etenim in Synodo Di inces an a solus Episcopus est Iudex . & Legislator , ipse suo nomine decreta facit & promulgat , & quamvis astantium consilium exposcat , non tamen cogitur illud sequi ; ex quo fit , ut admisso Procuratorum nihil prorsus ao Synodi utilitatem conterre valeat. Ad haec, aut in Prois curatorem eligitur, qui alias non esset Synodo interfuturus, & hic potest

repet.

163쪽

L I B. III. C A P. XII. 13s repelli tamquam extraneus ; aut eligitur , qui jam suo jure Synodo in.

tervenit , & hic certe non potest unum consilium suo , aliud absentis nomine, Episcopo praebere ' eaque propter inutile & supervacaneum est, ut absentis quoque personam in Synodo repraesentet . Quare concludendum existimamus , absentium Proeuratoribus nullum patere aditum ad Dioecesanam Synodum . nisi illum iisdem aperiat , quae jamdiu ita in dioecesi inoleverit, consuetudo.

164쪽

DE OFFICIALIBUS, SEU MINISTRIS SYNODI, SUAM NIMI.RUM OPERAM SYNODO PRAESTANTIBUS, ALIISQUE, QUI PRO FUTURIS EVENTIBUS IN sYNODO ELIGUNTUR. CAPUT PRIMUM.

De Ucialibus primi generis. IN Caeremoniali Episcoporum lib. r. cap. 3 I. u. I 8. ubi sermo fit de Synodo Diceeesana, habetur: Uciales quoque, minifri necessarii, deputandi sunt huiusmodi Conciliis, veluti Notarii, Osiarii , Manistri e

remoniarum, o alii, ut babetur in Concilio Toletano IV. ean. 4. Ejusmodi officiales singillatim enumerat Gavantus in praxi Diarces. 0noda cap. I 8. pluribus sequentibus, quorum aliquos eligendos, affirmat, ab Episco. po ante Synodum , alios in Congregatione Consultorum, priusqua in iniscipiant Synodales sessiones , in prima sessione postea promulgandos , quemadmodum idem Gavantus pari. 2. sus. I. tradit . Singulos & nos recensebimus; sed , qui minoris momenti sunt, cursim indicabimus. Anis te Synodum destinare debet Episcopus Praefectum hospitiorum , cum sociis , de quibus idem Gavantus cap. 8. Eorum interest omnem adhibe re diligentiam, ut Clerici, ad Synodum venientes, honestis excipiantur hospitiis , aut diversoria in civitate inveniant , eorum statui congruenis

tia a

II. In Congregatione Consultorum unus pariter, vel duo destinantur Promotores, unus Urbanus , Foraneus alter , quorum munus est urgere actiones Synodales , seu insistere , ut omnia , quae in Synodo facienda sunt , celeriter , & fructuose perficiantur . Eligitur Synodi Secretarius , quem , monente Gavanto caρ. 2C. decet esse aliquem ex Canonicis Ecclesiae Cathedralis, iisque alium , quem maluerit , sibi socium , seu eo. adjutorem, ad se i lcet ' qui quidem Secretarii socius, etiam Lector appellatur, eo quod ei onus incumbat, alta voee legendi Synodi decreta. Ad Secretarium autem spectat primo eurare , ut pridie , quam Synodus in .ehoetur , futurae sessionis Edictum affigatur valvis Eeesesiae : secundo , ante primam sessionem , nominatim , ut moris est , vocare Canonicos Ecclesiae Cathedralis, & insigniorum Collegiatarum ' & ne nimium defatigetur , potest committere suo Coadjutori , ut ceteros de Ciero vo. cet : tertio , praeparare schedulas pro scrutinio , de quo mox , aliaque peragere, quae a cavanto cit. Ioc. describuntur.

III. Deputatur insuper Notarius Synodi, qui solet esse Episcopi Can

165쪽

L I B. IV. C A P. I. 137eellarius . Hie absentes notat , ut , nisi postea a Iudicibus excusentur , t uniantur: singulorum , qui Fidei professionem emittunt , nomina seri .it: atque in fine cuiuslibet sessionis, rogatus a Promotore, ut de iis, quae gesta sunt, instrumentum conficiat, respondet, se facturum , smul. que aliquos de Ciero vocat in testes, quorum nomina in tabulas resert. Designantur praeterea Praesecti Synodalis disciplinae, & scrutinii , hoe est aliquot Sacerdotes maturae aetati S , prudentia & pietate conspicui , qu rum omelum sit, omnes Clericos singillatim ad se arcessere , ae cujusli-het mores. & vivendi rationem investigare : utque sicilius huic muneri faciant satis , solet unicuique Praefecto certa pars Cleri , in schedula deis scripta , committi examinanda, aliaque schedula tradi , in qua quaedam adnotantur , de quibus Episcopus vult specialius inquiri . Absoluto a tem serutinio , omnia ad Episcopum reserentur , ae quilibet ex Praesectis, peracti a se scrutinii acta, propria manu subscripta, Episcopo tr

det, se uti monet Gavantus cap. 23.

si singulis de Ciero venia daretur reclamandi adversus decreta , quae in Synodo promulgantur , solet Episcopus aliquem constituere totius Cleri Procuratorem , qui omnium nomine , ea tamen qua decet modestia , &reverentia, dieat in Synodo, quae Clero displicent, quaeque ex iis, quae aut statuta, aut statuenda sunt, difficiliora , & aspera videantur; smulisque modum suggerat , quo illa emolliri , Clerus optaret: omnia porro, quae nomine Cleri petierit , scripta tradat Synodi Secretario r Gavantus

cap. 23.

po pro Synodo destinatos, quibus valde congruum esse, ait , ut Episcopus , praesertim in sua prima Synodo, totam deleget potestatem, qua ipse potitur , ne ea quidem sibi retenta , quam habet a Tridentino seg. 24. cap. 6. de res . absolvendi videlicet a cafibus occultis, Sedi Apostoli eae reservatis , & dispensandi in irregularitatibus provenientibus ex delicto occulto, illa excepta, quae oritur ex homicidio voluntario . Caveat tamen Episcopus , ne praefatis Consessariis potestatem satiat absoluendi ab haeresi externa, quam tum vis occulta; siquidem non solum, virtute Tridentini , non posset ejusmodi facultatem alteri delegare , sed hodie per Bullam, in Coena Domini legi consuetam, potestas absolvendi ab haeresi est ipsim et Episcopo omnino adempta, quemadmodum a S. Ρio V. Greisgorio XIII. & Clemente VIII. declaratum fuisse , testantur Toletus , Guttierez, Ugolinus, & alii apud Sancheae lib. 2. in Decalog. cap. II. n. 26.& Suare2 de censuris disput. 2I. sect. 3. n. s. & constat ex tertia propositione , proscripta ab Alexandro VII. in qua saltem in directe , damnari sententiam adstruentem Episcopo iacultatem absolvendi ab haeresi occulista, notat ibidem Dominicus Viva; de qua re plenius suo loco.

166쪽

dioecesis Clerum, simul coadunatum , opportune instruant , redarguant , hortentur, ac pabulo Divini verbi reficiant , nisi ipsemet Episcopus ve. lit id muneris in se suscipere, quod profecto & maxime utile, & sum. mopere laudabile foret. VII. Ossiciales itidem, Synodo necessarii , sunt Magistri eae remonia. rum, ut Omnia, quae in Synodo fiunt, debito ritu, cultu , & majestate peragantur . Necessarii quoque reputantur Ostiarii , qui praesint Ecclesia januis, & laicis, sine strepitu , ingressiim prohibeant , & cum incipienda est Synodus, Ecclesar sores obserent . Ejusmodi Oiliarios esse debere

viros graves , notat Gavantus cap. 29. quia ad ipsos lpestat , sessionum tempore Clericos, quos sorte videant Ecclesiam pervagantes , aut secum

invicem colloquentes, admonere.

VIII. Ossicialibus Synodi attexit idem Gavantus cit. cap. I 8. O 26. Uconomum , qui solet esse Praefectus domus Episcopi , cujus est exigere Cathedraticum , quod in plerisque locis , Synodi tempore , ell Epii copo solvendum . Ac tandem mentionem facit de Iudicibus querelarum , &excusationum, quorum ossicium est peculiariter considerandum.

CAPUT SECUNDUM. .

De Iudicibus querelarum , m excusationum. IN ter ceteras Episcopalis muneris curas, ab Ecclesiae incunabulis, una,& non infima fuit Clericorum , laicorumque jurgia audire , & componere, subortasque inter eos lites, sine serensi strepitu, dirimere . Quo vero sanctiora Episcoporum judicia forent , in Ecesesiis , & Synodis ,

adstante Sacerdotum senatu , plerumque exercebantur' quocirca non imis

merito Tlio massinus de vet. O noυ. Eceles discipi. ρart. a. lib. 3. eap. 7s. c. q. speciem quamdam, & imaginem Curiae, seu Tribunalis Ecelesiastici, Dioecesinas Synodos praesetulisse , asserit . Neque solum civiles conintroversiae , sed etiam causae criminales ad Episcopales Synodos deserebantur, ut perpetrati delicti rei, Synodali sententia debitam subirent poenam 'cujus rei indubiam fidem facit Cyprianus epist. I 2. 4ς. Inter Dioecesanas Synodos Landavenses , quinque reperimus hanc unicam ob causam coactas, ut sententiam serrent in quosdam, qui homicidium, perjurium,& incest uni commiserant; & insuper alias duas, in quibus poena decreta est in alios, qui Ecclesiae patrimonium invaserant, & Episcopi familiam injuriis lacessiverant , sicuti legi potest in earumdem Actis collectis ab Henrico Spelmano ConciI. Britann. ioni. I. a pag. 38 I. ad 385. & Wiukins rom. I. pag. I . oe pag. I99. Neque poenae a Synodis irrogatae erant mere spirituales censurarum, quemadmodum garriunt, qui Ecclesiasticam iurisdictionem impugnant, sed quangoque erant mere temporale quod factum praecipue legimus in Synodo Landavensi anni 887. cit

167쪽

L I B. III. C A P. II. tom. I. Wilkiris pag. I99. tu principio, ubi Rex Broclivati, cujus fami. lia laeserat familiam Episcopi, nulla irretitus suit censura , sed damna ius dumtaxat ad erogandum pretium faciei suae longitudine , O latitudiue in

puro auro.

II. Hanc, quam exponimus , disciplinam maxime viguisse seculo XI. colligimus ex sermula celebrandi Di rce sanam Synodum , a Burchardo relata,& Concilio Salesun stadiensi anni Io 22. adscripta, cujus supra lib. 3. cap. S. n. I. meminimus; in ea quippe praeici ibitur, ut Episcopos, suae Synodi initio, ita Presbyteros alloquatur: Deinde vos simili obtesatione conjuro , ut nullus vestrum in judicando, aut personam accipiat, aut quolibet favore, aut munere pussatus, o vexitate discedat. Sed cum tanta pietate, quidquid coetui Ie judicandum intulerit, retractare, ut Mec discordans contentio ad subis eoionem justiti inter nos locum in υeniat, nec iterum in perquirenda aquia late rigor nostri ordinis, vel solicitulo repescat . Statimque ordo subnem. tur, in causis audiendis servandus, qui erat ejusmodi : prima die expediebantur causae Clericorum , & ideo post Episcopi admonitionem subdi. tur: Pose hanc exhortationem quisque Clericorum velit , conferat querelam. secunda die propolitae a Laicis quaestiones dirimebantur, unde post preces, secundae sessioni praemittendas, ibidem legitur: Tunc si Clerici queresam non habent conferendam , Laici intromittautur .... quisquis ex Laicis habeas queis relam , proferat. Quod si non omnes secunda die absolvi potuerant, pro. ponebantur tertia die: Si quae sint quaesiones , vel querelae conferantur, σse Sinodus tertiae diei solvatur . Haec autem omnia evidenter evincunt , plurimas tunc temporis suilla Clericorum , Laicorumque controversias , ad Synodum definiendas delatas. III. Ex hae antiqua disciplina ortum habuit, ut Episcopus in Synodo duos, vel tres, una cum suo vicario Generali, deputet Judices, qui eriminales querelas excipiant , & civiles lites audiant , ac summario judi-eio , de utrisque causis sententiam proserant . Ad eosdem Iudices perti. net , quaestiones circa ordinem sedendi, seu praecedendi , inter congrega. tos sorte excitatas, brevi manu sui dici solet in ita componere, ut nulli praejudicium inseratur.' ad eos pariter deserendae sunt excusationes eorum , qui ad Synodum non accesserunt, finita Synodo deinde examinanda . IV. Licet autem hodie primum , & potissimum munus praedictorum Iudicum sere conquiescat, quia fere impossibile est, ut Clericorum, aut

Laicorum caussae in Synodo terminentur: adeo enim mutati sunt hominum mores , ut contendentcs inter se Partes summarium judicium effuisgiant, omnemque telam, seu ordinem judiciarium exacte, atque ad un. guem servari exoptent, ex quo fit , ut Vicarii Generalis tribunal liben. tius adeant: non idcirco tamen eorumdem Iudicum electio est censendala perflua: tum quia, uti animadvertunt Bottus parc. 3. art. 7. & Mus -hrius eap. s. dub. IV. adhuc possent , si qui vellent, litis sumptabus parcere, sual que causas celeriter expedire, Iudices Synodales adire, eorumque

168쪽

judicio acquiescere : tum quia necessarii reputantur ad servandam antiis quae disciplinae memoriam , atque ad alia duo explenda munia , quae illis pariter diximus demandata.

CAPUT TERTIUM.

De risibus senodalibus. DIsseruimus hactenus de Ossicialibus Synodo inservientibus e uberius nune est de aliis agendum, qui in Synodo eliguntur, ut in posterum ad hi heantur. Praecipuum inter istos locum obtinent Testes Synoda.

Ies, homines scilicet probatae fidei , ab Episcopo in Synodo des gnati ,

ut custodes quodammodo sint decretorum, quae a Synodo eduntur. EO.

rum quippe ossicium est dioeces m subinde perlustrare, atque animadveristere, an quidquam alicubi contra Synodi decreta fiat , & omnia in suis tura Synodo Episcopo referre ς sicuti recte tradunt du Cangius in Glos

Alte serra de Iurisdict. Ecclesias . lib. 2. cap. I P. II. Sunt, qui Synodalium Testium originem reserant ad Periodeutas, de quibus in canone s7. Concilii Laodice ni tom. I. Collectionis Harduini col. 792. Verum Periodeurae dicebantur, qui Episcopi vice , di crees mcircumeuntes visitabant , ejusque vicario nomine, non sne persecto jurisdictionis exercitio , decreta condebant : quocirca dioecesis Visitatores , qui Graece Periodetitae , Latine Circuitores dicti sunt , quemadmodum &Episcoporum Visitationes , Circuitiones passim appellatae, praesertim in C pitulari Caroli Calvi tit. s. cap. 4. ex recensione Baluzii rom. 2. Capitular. cia. 23. Ac propterea procuratio, quae vis tanti Episcopo jam tum debebatur , Circada est vocata , quod observavit du Cangius in Glossario verb. Circada. Nostri vero Testes Synodales dioeces m perlustrant quidem, sed absque ullius prorsus jurisdictionis exercitio, se uti mox audiemus . Veiara Synodalium Testium lineamenta nobis exhibet Hinc marus Archiepiscopus Remensis, qui medio seculo IX. florebat; is quippe Operi tom. I. pag. 7I6. nonnullis praemissis , a suo Clem custodiendis , statim subjun. git: me omni anno investiganda sunt a Magistris, m Decanis Presbteris per singulas matrices Ecclesias , CV per Capellas parochiae no irae , m nobis

Kalendis Iuliis renuntianda. Similiter etiam investigandum , O' renuntianis dum es nobis, qualiter observentur, oe custodiantur tua , quae capitulatim observanda Presisteris dedimus .

III. Ad umbrata ab Hinc maro Synodalium Testium lineamenta clarius explicavit Regino , Abbas Prumiensis , qui , labente eodem seculo I x. scripsit. Modum, & formam describens Regino lib. a. de Ecia. disc. cap. 2.

169쪽

L I B. IV. C A P. III. I 4 Ivi standae ab Episcopo dioecesis, illud inter cetera faciendum monet, ut in qualibet rurali parochia quaedam veluti particularis Synodus congregetur ex omnibus ejuidem parochiae Sacerdotibus, Clericis, aliisque gravibus 3c prudentibus viris ' e quibus septem ab Episcopo , ait, seligenis dos Testes Synodales , qui juramento constricti ad renuntiandum quid. quid explorati habeant , singillatim ab eodem Episcopo interrogentur de criminibus, & abusibus, in ea parochia grassantibus. Secundum hane soris mulam suas visitationes instituisse Uldari cum Episcopum Augustanum ,

narrat Gerardus, Scriptor secuti x. in ejus Vita s. n. 27. apud Maἀbillon. iam. Benedict. seculi v. pag. 428. Venetae edit. & Baluzius ad Reis ginonem pag. 333. se opinari, asserit, eamdem sermulam per omnes Oeacidentis regiones suisse receptam I atque inde factum est , ut Burcharisdus, & Gratianus , suo quisque Decreto , hunc Canonem inseruerint et Episcopus , in senodo residens, pose congruam allocutionem , septem eae plobe ipsis parochiae , vel eo amplius , prout videris expedire , maturiores ,

honestores , atque veraciores viros in medium debet evocare, oe allatis Samctorum pignoribus unumquemque illorum tali sacramento confringare Amodo

in antea quidquid nosi , aut audissi , aut posmodum inqui turus es , quod contra Dei voluntatem , m rectam Chrissianitatem in Ha paroebia factumst, aut futurum erit .... nec propter amorem, nec propter timorem, nec proin

pter pretium, nec propter parentelam, ullatenus celes Episcopum e Burcha dus lib. I. cap. 9 I. π 92. Gratian. Can. T. caus 3 s. quaest. 6.

IV. Ne vero haec salubris disciplina , quae fortasse seculo X m. remitti eceperat , obsolesceret , Innocentius III. in Concilio Lateranensi cap. 6. tom. 7. Collectionis Harduini col. 23. mandavit, ut in Synodis Provincialibus, quotannis celebrandis, Synodales Testes pro qualibet e provinciae dicreetibus constituerentur , ut unusquisque sibi commissam perlustraret , quodque corrigendum deprehenderet ad suturam Provincialem nodum deserret : Per fingulas dis esses ait ) Ratuant idoneas pers uas, providas videlicet, i honestas , quae per totum annum , I pirciter , o de plano, absque ulla iurisdictione , solicite inusigenr, quae correctione, vel νeformatisne sint digna I ea fideliter perferant ad Metropolitanum , oe Susaganeor, alios in Concilio subsequenti, ut supeν his, m aliis , prous utilitati, σ honestati congrueνiι , proυida deliberarione , procedant em quae statuerint, faciant obse ari . V. Quamquam autem Innocentius III. de solis meminerit Testibus , a Provinciali Synodo designandis, non propterea tamen antiquum morem abrogavit, ut a quolibet etiam Episcopo in sua Diceeesana Synodo depuistarentur: quare posteriora Concilia , se ad Innocentii instituta , ut par erat, componentia , in utrisque sacris Comitiis Testes des gnandos , aut expresse edicunt, aut certum & usitatum jam ponunt. Concilium Sallet. burgense, habitum anno I 2o. eap. 1. Collectionis Harduini tom. 8. col. 96o. sane ivit: Sacro approbante Concilio, ordinamus , ut omnes m svis i

170쪽

r 1 DE SI NODO DIOECES N qnostri Sigraganei, in proximis ipsorum Ss nodis per singulas dioeceses , prouec ' nos in nostra proxima Synodo Saltiburgens ordinabimus, sub poena suspensonis a Pontificali osscis, studeant personas idoneas, probas videlicet, oesonestas, in ses publicos, sive S Iodales ordinare, qui per totum annum

Iimpliciter, c de plano, absque ulla iurisdictio ue , sollicite inses gent ,

coirectione , oe resormatIoue sent digna I oe ea fideliter referant ad Provincia. Ie Conciliam, aut senodum Discepalem, ut eorrectione digna, anima e lane congrua puniantur. S. Carolus Boi romaeus in Concilio Provinciali Me diolanensi IV. anni I 575. pari. 3. o. pag. I79. decrevit: in Tesium S nodalium munus , secubi intermissum est , resiluatur οῦ atque non nomine solum , sed certis officii partibus recte per eos geratur , quibus in θnodo, vel Proυinciali, vel Dioecesana committetuν . Concilium A venio. nense anni Isρ . cap. 4. Colle Silonis Hai duini rem. Io. col. I 838. idem , ac sere totidem verbis repetit, quod S. Carolus sanciverat. VI. Ut porro sine mendacio &dolo munus suum expleant, antequam

illud assumant , jusjurandi religione electi Testes obstringuntur , ad omnia, quae resciverint, & emendanda existimaverint , ingenue & sincere Episcopo renuntianda, juxta juramenti formam , statutam in Synodo Dic, ce sana Sali Eburgensi, habita post praedictam Provincialem , eodem anno

I 2 o. quae extat eod. tona. 8. Harduini col. 98 I. aliamque similem , praescriptam a S. Carolo Borromaeo eit. cap. 6. Concilii Provincialis Medio. lanensis IV. de qua etiam Gonzal eZ in Cap. Praeterea, Ilit. C. de Testibus cogendis, quaeque non multum discrepant ab ea, quae habetur in a LIeg. Can. Episcopus in Synodo. VII. Saepius laudatus Franciscus Bon homius in suis decretis generalibus Reformationis Ecclesiasicae edit. Colon. ann. IS8s. postquam plurimum

commendavit Synodalium Testium utilitatem, pag. I 2 p. sormam & ipse exhibet juramenti ab illis praestandi . Ratione autem emissi juramenti Testes Synodales recensentur quodammodo inter publicos ossiciales, quibus in iis, quae pertinent ad munus , ad quod sunt a re publica de si i nati , plena fides habetur: quod tamen ita limitandum , docet Massobrius

de S nodo Dioeces cap. q. dub. 26. tribus seq. ut non procedat, cum aucagitur de crimine, gravi poena coercendo , aut cum de crimine denun-.tiatus, se alias insontem probat quo in eventu puniendus est Testis tanquam periurus. VIII. Verum ea est rerum humanarum conditio, ut non omnia, quae

optima sunt, semper in praxim deduci valeant. Synodalium Testium ut iis litatem jure meritoque extollunt sanctissimi Ecelesiae Canones , eamque optime cognovit S. Thuribius in sexta Synodo Dice ce sana Limens, habita anno IS9o. cap. Ig. tom. 4. Collectionis Cardinalis de Aguirre pag. 433. inquiens: Ratio, ob quam sancti Patres jusse m sancte instituerunt, ut

0nodi fingulis annis ferent, erat, Mi in eis tractetur correctio oe emendatis malorum morum, atque bonorum reformatio, o ut in eis confiittatur, quod

SEARCH

MENU NAVIGATION