Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1775년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

L I B. III. C A P. X. I 23 Ix. Plurima de ordine sedendi in Synodo videri possunt apud Bottum

de S nodo pari. I. n. Io. Massobrium cap. q. dub. 6. Ursayam discept. 29. ton . 2. pari. I. oe disicept. 9. edd. rom. 2. pari. 2. quamvis reveradi melle sit, in hac praecedentiae materia, certam regulam definire; cum potissimum inhaerendum sit consuetudini , quae pro locorum diversitate , diversa est. Ad amputandas autem lites. & cujusque jura sarta tecta servanda, prudenter se geret Episcopus , s in Synodi initio decretum promulgaverit, quo declaretur, ex ordine inibi sedendi nihil detractum iri iuri habendi praestamiorem locum, quod quispiam sibi competere credat quod faciendum statuit S. Carolus Borro maeus in Concilio Provinciali Mediolanensi V. pari. 3. ubi inter Decreta initio Di Hesanae Synodi te.

genda , hoc quarto loco commemorat Eces. -HOIau. pari. I. pag. 2 8. Si cui in ea Gnodo contigerit suo loco non sedere, aut incedero, aut

aliquid qui itam agere, per id propterea nemini jus acquiri, aequisitum Deesse , neque quidquam de cuiusquam iure , possessoneve detrabi I sed omnia in eo statu permanere , quo antea fuisse compertum erit e idemque cautum legimus in Synodo Diam peritana , babita anno IS9 o. quam notis a se illustratam anno I74s. typis Romanis edi curavit Pater Io: Facundus Raultu. Neque ulli displicere potest ejusmodi temperamentum, quod adhibitum scimus etiam ab πcumenica Tridentina Synodo , quae in finesus et . ait: Insuper ipsa sacra Smodus flatuit ae decrevit , quod, si forte

contigerit, aliquot debito 3n loco non sedere. . . . nulli propterea praeiudicium generetur , nullique novum jus acquiratur . In ejusdem vero Concilii resumptione , summus Ponti sex Pius IV. ut eas controvcrsias de medio tolleret, quae ex peculiaribus diversarum Ecelesiarum privilegiis & prae. rogativis oriri poterant , Praesules omnes , ad illius celebrationem congregatos, in tres tantummodo classes distribuit , Patriarcharum nempe , Archiepiscoporum , & Episcoporum ς inter quos jussit Patriarchas primum locum tenere, Archiepiscopos secundum, Episcopos vero tertium; in singulis autem e lassibus digniorem sessionis locum ab illis Oeeu pari, qui ordinatione anteriores essent; nullo rei pectu habito ad eorum Primitiales dignitates, sive veras, sive praetensas, quas proinde singulis in suo statu illaesas praeservavit; ut videre est in ejusdem Pii IV. Consιt. 24. Bullari Rom. tom. 2. Ac demum ipsus Concilii Patres in fine Ieg. et s. declararunt, ex Ioco assignato Oratoribus, tam Ecclesinicis, quam secularibus, in sedendo, incedendo, aut quibuscumque aliis actibus, nulli jus de novo a. cquisitum, nulli ablatum, censeri debere. CA Diuili od by Corale

152쪽

DE sr NODO DIOECE SANA CAPUT UNDECIMUM.

De indumentis Episcopi, aliorumque, qui S=nodo

Diaecesana intersunt.

UT Sacerdotalis consessus majestas splendidior foret, suique veneratio.

nem omnibus ingereret, pluribus, & antiquis Conciliorum sanctio. nibus, decretum suit, ut quotquot Synodo interessent Clerici, aliquod in. duerent sacrum ornamentum, cujusque dignitatis, seu Ordinis proprium. Ex innumeris, quae praesto sunt, particularium Ecclesiarum hac de re statutis pauca quaedam selisimus. Inter Constitutiones Ecclesiae Claro montensis, anni is 68. Collectionis Harduini tom. 7. col. 387. legimus : Districte praecipientes Sacerdotibus, ut jejuni intrent senodum i in jejunio enim, ora. sisne debet feri .. Injungimus iterum diricte Sacerdotibus Ctiram animarum haiahentibus, ut induti Albis, Er S olis intrent senisum aesi lem I in Superis pelliciis tantum , Er Stolis. 0nodum biemalem: Abbates autem Canis feriacis i induti. Hi seoncinunt saepius laudata statuta Synodalia Ecclesiae Melis densis cit. ιom. 4. necdoti col. 88 I. cap. 2. Disericte praecipitur Sacerdotibus , tis ras coronam, oe jejuni intrent senodum , Iub poenis a jure statutis. Diis stricte etiam praecipitur, ut induti Albis. Cr solis ιntrent Decani senodiam . Sacerdotes vero in perpelliciis. Constitutiones Ecclesiae Nicos ensis tom. 7. Collectionis Hai duini col. I 679. cap. 3. decernunt: Intrent autem omnes inhonesto habitu, videticet in hieme in Superpellicis, vel Cappa clausa, aut Chorali; in in te vero in Superpellicio tantum. Statuta Sinodalia Ecclesiae Nannet ensis cap. z. cit. tom. 6. Anecdot. col. 93 I. ajunt: Praecipitur Saceris

dotibus , ut ibuni, et induti Superpelliciis , m Stolis mane intrent ia 9nodum y ceteri autem , Personatus, seu Vicarias habentes Ecclesiarum , Superis pelliciis tantum albist Abbates autem Canis serieis sent induti. II. Majorem, & splendidiorem sacrarum vestium apparatum praescripse

Concilium Budense a Philippo, Episcopo Firmano, Sedis Apostolicae per

Hunsariam, & Poloniam Legato, anno I 279. celebratum, quod ex maecodicibus Vaticano, & Vallicellano edidit Odoricus Raynaldus ad eatiemrom. I Annal. Eccusast. In hujus quippe cap. 2 . haec leguntur.' Statui. mus etiam, o praecipimus, ut omnes tam Regulares, quam Seculares in Diis gnitatibus , seu Personatibus constituti illius Metropolitanae, in qua Protancia. Iis, er illius dioecesis , in qua Episcopalis S=noduι fuerit celebranda , --niant .... praeterea statuimus, quod Ambiepiscopi, Episcopi, Abbates, σε uilibet alii, qui ex privilegis Mitris utuntur, mitrati cum Superpelliciis,

Stolis , ET Canis, seu Huυialibus ς Praeposti vero , Priores cir alii inferi res Praelati cum Superpelliciis, er Stolis, s Diaconi saltem sint, oe, si me. Iint , Pluυialibus, seu Canis: Rectores vero, plices Sacerdotes eum Cottis, seu Superpelliciis, o Dolis tantum g inferioris vero flatus, vel Oridinis Diqiligo by Cooste

153쪽

L I B. III. C a P. XI. I 23d uis cleris; cum Cottis Synodum intrent Religiosos quoque , nuLIam Praelaturam , υel administrationem habentes perpetuam , permittimus, in habitu suo cum Stolis in senodo pose stare. III. Licet porro haec peculiarium Ecclesiarum statuta omnes non obis stringant, ritum tamen & solemnitatem demonstrant , qua decet Synodum celebrari. Adde, quod non multum discrepant ab ustato, & communiori hujus temporis more, quem, ut ex Caeremoniali Episcoporum lib. I. cap. 3 I. & Gavanto in cit. praxi cap. I 3. describamus, ab Episco. po initium ducimus. Ante Synodum, aliquot congregationes , pro ejusdem directione, fieri solent in aedibus Episcopalibus , quibus Episcopus praesidet indutus habitu Praelatitio, Rocheto scilicet, & Moae ita: cum ad Eeesesam aecedit, Synodum intepturus, vel prosecuturus, incedit indutus Cappa: priusquam preces recitet, quae cujusque sessionis initio dicendae sunt, praeter Superpellicium, Amictum , & Stolam, induit Pluviale rubeum: in solemni Supplicatione, quae cum universo Clero in Synodi initio , & fine per urbem institui solet, pergit indutus Alba, Stola, Pluviali rubet coloris, Mitram pretiosam , & Pastorale baculum deis serens; easdemque vestes in sessionibus Synodalibus retinet. Hisce ornatum insignibus suam Synodum auspicatum fuisse S. Franciscum Salesium ,

narrat Carolus Augustus Salesius in eius Vita lib. s. pag. 23O. Supplicatio per totam urbem insituta , in qua videre erat, praeter Canonicos , centum Curiones Supparis indutos.' ibat noυissimus Salesus κνra, m Trabea insignis, quem plurimi etiam Sacerdotes sequebantur.

IV. Quod autem supra diximus de Epit copo, qui Congregati Inibus . pro rerum in Synodo decernendarum praeparatione, in Palatio Episcopali habendis, habitu Praelatitio, id est Rocheto, R Moae ita indutus, assistere debet I de iis Episeopis intellisendum est, qui habent Rocheti usum. Sunt enim, quibus illud gestare interdictum est: nimirum ii qui ex Ordinibus Regularibus, Monasticis nempe, & Mendicantibus, ad Episcopa

tum assumuntur, ut habet Caeremoniale Episcoporum lib. I. cap. I. num. q. cap. 3. num. q. ubi tamen opportune declaratur, ejusmodi prohibitionem non afficere Episcopos illos, qui ex ordinibus, seu Congregationi. hus Clericorum Regularium, aut Canonicorum etiam Regularium, sive Presbyterorum S. Spiritus, vel ex Militiis S. Ioannis, & S. Jaeobi , ad Episcopatum evecti fuerint. Modernus Joseph Catalanus tom. I. ad Caereis moniale Episc. lib. I. cap. I. q. num. s. summa diligentia indicat auctori. tales Theologorum, ac Iuris Canonici Interpretum, qui docent, Episco pis ex ordinibus Monasticis, aut Mendicantibus, assumptis non licere, sub excommunicationis, vel, ut aliis placet, sub gravis peccati poena, Rochetu in deserre o tam scilicet ob Caeremonialis nuper allegati prohibiti nem , quam propter legem in Iure Canonico expressam , Cap. Clerici os scia, de vita hones. Cleris. Nonnulli asserunt, in locum Rocheti, eon.

cessum esse a Clemente VIII. Regularibus Episcopis usum Super pellicit. Disiliros by Corale

154쪽

Verum concessio isthaec, si vera est , non pertinet ad calum, de suo nunc agimus; sed ad delationem Super pellicii subtus amicium, vel lubtus aliabam , aut stolam , dum Missas privatim aut solemniter celebrant , vel cum Pluviale induunt, ut Divinis ossiciis assislane ς vel demum, eum stola dumtaxat induti, Sacramentum Confirmationis, aut Ordines Minores conserunt , aliisve Benedictionibus, aut Consecrationibus operantur. De

his videri poteli quondam Iosephi Mariae Perrirneaetii, qui Regularis erat Episcopus, Dissert. q. pari. I. pag. II 8. OV seq. ubi observat, Superpellicium, dum eo utuntur Episcopi Regulares, sacrorum semper indumeniatorum partem esse: at Roche tum ab aliis Episcopis deserri, etiam tamquam communem habitum . & civilem . Dum vero exempla quaedam affert concessionum a summis Pontificibus factarum e ertis illustribus Monachis ad Episcopatum promotis, ut vestium colorem mutare, ac etiam

Roche tum gestare possent; dumque observat, in Hispaniis Episcopos Regulares Roche tum ex antiqua consuetudine induere οῦ satis indieat, has esse limitationes regulae generalis, qua contrarium statuitur. Quare, generaliter loquendo, concludendum erit, Episcopum ordini Monastico,

aut Mendicanti alias adscriptum, in Congregationibus praesynodalibus , de quibus supra, talari veste, & Mogetta dumtaxat indutum sedere deis bere; servato in hujusmodi vestibus colore, cujus est habitus Religionis ab ipso professis, ut se conformet textui in cit. Cap. Clerici meia , de vita hones. Cleiae. Quamvis enim ibi dicatur , Episcopos Monachos

habitum Monachalem deserre oportere; usus tamen invaluit, ut hujusmodi Episcopi, retento colore Orὸinis , ex quo assumpti fuerunt , eadem vestium forma utantur, qua reliqui Episcopi uti solent; Moretia nimi-rum, Mantelletia , & veste talari. U. At una hic nobis occurrit quaestio: nimirum, an Archiepiscopus, Missam in sua Dicece sana Synodo solemniter celebraturus , inter cetera Pontificalia ornamenta, etiam Pallium induere quoat. Idemque quaeritur

de Episcopo, cui ex privilegio usus Pallii si concessus. Certum in primis est , neutri licere, extra Ecclesiam, & extra Missarum solemnia , Pallium gestare, eum id a Iure universim Sc generatim sit omnibus in . terdictum , iuxta celebre responsum S. Gregorii Magni ad Ioannem E.

piscopum Ravennatem epist. 56. lib. 3.-ιER XI. Operism tom. 2. col. 666. relata a Gratiano Can. Contra morem, di t. loci. Tibi non putamus ignorum, quod pene δε nulla Metropolita in quibuslibet mundi partibus sa au-dιtum, extra Missarum rempus, tisum sebi Pallii vendicasse. Et quod bene hanc consuetudinem generalis Ecclesiae noseritis, vesris nobis manifestissmerin cassis epissolis: & infra, eumdem Ioannem redarguens, quod in se, lemnibus extra Ecclesiam supplicationibus Pallium gestare praesumpstar,

pergit Gregorius col. 667. Admoneo , quatenus nisi Decessorum meorum munificentia tibi hae per priυilegium attributa docueris, uti in plateis Pallium niterius ferre non praesumas , ne non habere ad Missas incipias , quod

155쪽

L I B. III. C .a P. XI. I 27 audacter m in plateis usurpas . Φn eamdem sententiam iterum scripsit Gregorius ad Marinianum , Joannis Successorem, epin. 36. lib. s. indict. XIII. tom. 2. Oper. col. 787. Quo Pallio) non aliter te uti memineras. nisi in propria tuae civitatis, dimisys jam filiis, Ecclesia, procedens a G. Iuratoris ad sacra Musarum solemnia celebranda et peractis vero Missis, i.

dem in Salutatorio rursus curabis deponere . Salutatorium autem , cujus Gregotius meminit, quod etiam Diaconictim magnum, Secretarium, Receptorium , m Vestiarium appellabatur, erat Exedra Ecclesiae adjuncta , ubi Episcopi sacras vestes induebant, & priusquam Ecclesiam ingrederentur , Fidelium salutationes excipiebant , sicuti videri potest apud duCange in descriptione aedis SVbiau.e num. 88. ad ealcem Cinnami , n Ostario verb. Salutatorium , & Bingliamum Origia. oe Antiqttit. Ecetiis si ie. tom. 3. lib. 8. cap. 7. h. 7. m 8. VI. Certum praeterea est, non in omnibus Missarum solemniis posse

ab Archiepiscopo, aut Episcopo, Pallii usum habente, illud adhiberi put enim ait Innocentius III. in Cap. Ad honorem, de auctoritate oe usu Pallia, Solus Romanus Pontifex in Missarum solemniis Pallio sempeν utitur,m ubique : quoniam assumptus es in plenItudinem Ecclesiasticae potestatis , qui per Pallium significatur. Iiι autem eo nec sempeν, nec ubique, sed in Ecclesia sua , in qua jurisdictιοηem Ecclesasticam acceperunt, certis deinbent uti diebus. Dies porro, quibus illis permittitur Pallium deserre , recenset Glossa in eod. Cap. verb. Ad honorem , quibus posse alias ex speciali privilegio addi, certum ponit Gregorius Magnus in eit. epist. ad

Joannem Ravennatem, inquiens col. 665. Aut enim mos omnium Metro. politarum etiam a tua est Frateνnitate servandui , aut, s tuae Ecclesia aliquid Decialiteν dicis esse concessum .... a vobis oportet ostendi. Et prosecto illis diebus, a Glossa enumeratis, sive ab antiquo, sive a recentiori jure adjectam scimus diem , qua Arehiepiscopus, Synodum celebrans Pro. vincialem , sacra Mysteria solemniter agit, cum in Caeremoniali Episco. porum lib. I. cap. 3I. num. I 3. expresse dicatur: Cantabitur Missa de Diaritu Sancto solemniter per Arebiepiscopum , qui in ea utetur Pallio P quod quidem suisse in usum deductum a S. Carolo Borromaeo . atque a san. mem. Benedicto XIII. cum ille Mediolani, hie Beneventi Provinciales Synodos haberent , narrat Cardinalis Petra ad Consistit. . Mi. rom. S. pM. 2I2. uum. 3I. Ο 32. VII. Quare proposita quaestio unice versatur circa Missam solemniter celebrandam in Synodo Dicecenna . Ad quam indubitanter respondemus,

neque Archiepiscopo, neque Episcopo habenti Pallii privilegium , fas esse in ea Pallium gestare. Ratio ex iis, quae praemisimus , obvia & perspicua fit: etenim Pallii usus pro die, de qua agimus , nusquam teperitur Archiepiscopo, aut Episcopo, Pallii privilegio eeteroquin exornato, concessus; unde Gavantus in praxi Dio cesana SFnodi cap. I 3. num. I. satis apposite scripsito Habitus Episcopi in Missa S nodali erit Pontificalis , σ

156쪽

coloris rubet. Si celebrat solemniter , assumis omnia Paramenta Pontiferilia, usque ad Pallium exclusis: quod etiam notavit Pax JOrdan. tom. 2.

VIII. Quod attinet ad indumenta Vicarii Generalis: aut is est Pr tonotarius Apostolicus; & tunc vestes induit, hujus muneris proprias ,

Roche tum videlicet, & Mantellet tam: aut ea praerogativa caret, & veis

stes desere, quibus per urbem incedere solet. Quod si inter Canonicos cooptetur; in Missa, & solemni Supplicatione, vestes adhibet Canoni- eorum; in sessionibus vero Synodalibus, illis depositis, proprias assumit:

IX. Dignitates, di Canonici Ecclesiae Cathedralis Episcopo rem Diui nam solemni ritu perficienti assistunt, induti vestibus sacris, hoe est Dignitates Pluviali; Canonici ex ordine Sacerdotali, Casula, seu Planeta ἔCanonici ex ordine Diaconali, vel Subdiaconati, Dalmati ei se quam diis stinctionem ideo servandam dicimus , quia factam credimus divisionem Praebendarum ad normam decreti editi a Tridentino sus. a. q. ev. I 2. δενσον matione - ubi enim ea divisio nondum iacta suit, omnes Canoni eos uti solere Pluviali , affirmat Paris Crassi lib. I. cap. I 8. Coadjutores Canonicorum Ecclesae Cathedralis , & Canonici Ecesesarum Collegiata rum , vestes adhibent, quas in Choro serre consueverunt. Vicarii Fora. nei, & Archipresbyteri rurales, in aliquibus dicecesibus , aut Pluviale, aut aliud ornamentum assumunt , quo a ceteris distinguantur : in aliis autem nullum obtinent speciale insigne . Rectores quoque Ecclesiarum Parochialium , alicubi, praeter Superpellicium , seu Cottam, gestant Cais putium, alibi Stolam. Ceteri de Ciero solum induunt Superpellicium .

Quae omnia didicimus a Gavanto cit. cap. I 3. recte tamen concludente, sandum esse locorum consuetudini.

X. Quod diximus de sacris indumentis, a Canonicis Ecelesiae Catheis dralis ahibendis, locum dumtaxat habet, eum ipsemet Episcopus Sacris operatur solemni ritu; nam , si vel privatim Missam faciat, vel Missae,

quam alter celebrat, assistat, quod tamen improbandum esse, ex iis patebit, quae inserius lib. s. cap. I. num. 3. dicentur, Canonici sacra indumenta non assumunt, sed illa adhibent, quae in Choro deferunt, quae etiam retinent, cum sessionibus Synodalibus adsunt. Secus est de Episco. po, qui, etsi non celebret, debet tamen Synodo interesse , omnibus oris natus Pontificiis insignibus, quod monet Gavantus eod. cap. I 3. num. I. eique assistunt Diaconus, & Subdiaconus cum Dalmaticis, perinde ac si Missam celebranti inservirent, quemadmodum praescribitur in Pontificali Romano, notatque Pax Iordan. loci cit. XI. At una adhuc , quoad Canonicorum Vestes , enodanda remanet difficultas . Nonnulla reperiuntur Cathedralium Ecesesarum Capitula, a

157쪽

ei Eeelesiae Cathedralis Lucentis a Lucio III. Alexandro III. Martino V. & Iulio III. potestatem acceperant gestandi Mitram albam sericam , ad instar S. R. E. Cardinalium I cumque Benedictus XIII. Lucensem Eeelesiam in Metropolitanam erexisset , aliud illis addidit privilesium deferendi Pastorale baculum, instar Abbatum. Clemens XI. Dignitati. hus , & Canonicis Ecclesiae Metropolitanae Beneventanae , & Ecclesiaei Metropolitanae Mediolanensis, praeter Mitram, omnia indumenta concessit, quibus utuntur Abbates usum Mitrae habentes. Ac tandem, ut cetera praetereamus exempla, Benedictus XIII. usum Pontificalium permi-st Dignitatibus, & Canonicis Ecclesiae Cathedralis Viterbiensis. XII. Quibus positis, dubitatur, an Canonici, ejusmodi privilegiis decorati, possint in Dioecesiana Synodo Pontificalia insignia adhibere. Et

respondendum censemus , posse , sepositis ceteris Pontificalibus ornamenistis . atque assumptis sacris vestibus, quae communes sunt aliis Canoniis

eis, uti sola Mitra, eum Episcopus Missam solemni ritu celebrat, eum. que una cum eodem Episcopo, & universo Clem ad publieas incedunt Supplicationes. Mitram pariter gestare poterunt in Synodalibus sessioni obus' modo tamen aliis saeris, non vero Pontificalibus . vestibus adsnt induti; incongruum quippe esset, sine aliis sacris indumentis , Mitram deferre. Quod possint in praedictis actibus Mitram adhibere, ex verbis colligitur privilegiorum , quibus potiuntur e in illis squidem vel usus Mitrae ipsis tribuitur etiam expresse & nominatim in Synodo, quemadmodum sonant verba privilegii concessi Canonicis Viter biensibus ' vel saltem generalis facultas datur, Mitram gestandi in omnibus functioni.

hus Eeelesiasticis, quibus etiam Synodales comprehenduntur. XIII. Quod vero nequeant alia Pontificalia indumenta adhibere, censuit sacra Congregatio Concilii: etenim eum Praepositus Ecclesiae Collegiatae S. Agathae civitatis Cremonae , cujus cap. I. hujus libri num. q. meminimus, vellet Cremonensi Synodo interesse , indutus Pontificalibus ornamentis, quorum usum illi ceteroquin competere, nullus dubitabat, eique se opis poneret Episcopus , quaesitum suit a sacra Congregation di Concilii : An Praepositus S. Agalbae possit . ultra usum Mitra, in Cathedrati , o actianibus senodatibus uir Bacuto . aliasque Pontscalibus, m laminis aureis , eum separato genufexorio, GV sede , occasione celabrationis Missae in senodo. Et die s. Aprilis I 731. responsum fuit: Negariis, excepto usu Mitra se licis, in actibus senodalibus tantum. Iterumque ea ula proposita, die S. Augusti I733. sacra Congregatio fuit in eadem sententia quoad omnia , excepta qualitate Mitrae, quam, dixit, posse a Praeposito gestari auri phrygiatam. Credere autem fas est , ideo quoad hoc saeram Congregationem sententiam mutasse. quia deprehensum fuit, Praepositum exemptum esse ab Episeopi

iurisdictione I ceteri quippe, Mitrae usu a Sede Apostolica donati, si Epi- scopi jurisdictioni subjaceant , in Episcopali Synodo Mitram simplicem

158쪽

rgo DE SI NODO DIOECE SANA

cisonem Clementis IV. in Cap. O . osolicae, de privilegiis in s. eu jugverba sunt: De Fratrum noserorum conjitio, praesenti decreto saluimus, tia Abbates, m alii, quibus Mitrae usus est ab eadem Sede concessus I exempli quidem in Provincialibus Conciliis, m Episcopatibus senodis s quibus nono

nulli eorum interesse tenentur ) Mitris tantummodo auriphrygiatis , non tamen aureas, vel argenteas laminas, aut gemmas habentibus , uti possint . non exempti vero, simplicibus, oe albis , ac planis utantur . In aliis vero locis Memptis, non exemptis, Mitris liceat illis uti , prout concessa eis

ab eadem Sede Indulta permittunt . Quamobrem Canonici , & alii , qui nobiliori Mitra in aliis actibus, & functionibus Ecclesiasticis, ex priὐi- legio uiuntur, si eamdem in Synodo deferre gestiant, concludenter probare debent, id etiam honoris sibi specialiter & expresse,& quidem post Clementem IV. suisse a Sede Apostolica tributum.

CAPUT DUODECIMUM.

Dat Paenis , quibus futat obnoxii , non accedentes ad 0nodum , nisi legitimo detineantur impedimento.

IN utiles essent leges, & contemptui expositae , nisi simul in contuma.

ces animadverterent. Eadem propterea iura, quae Sacerdotes ad Syno. dum ire jubent, aut poenas irrogant, aut irrogandas illis decernunt, qui parere recusant. Memorata statuta Ecclesiae Biterrensis eiusmodi refrassa. Hos ab ingressu Ecclesiae interdicunt : Synodus Catalaunentis anni rgy3. Se statuta Synodalia Ecclesiae Nanne tensis anni 149ς. eosdem excommuis

nicatione statim innodatos declarant, cit. tom. q. Thesaur. nov. Anecdot.

col. 627. 567. Ioχχ. Ius vero commune in Cap. suod super bis , dem Orit. oe obed. Episcoporum arbitrio permittit , sibi subditos Abbates.& Sacerdotes compellere per cesuram Ecclesinicam ad Synodum venire . Unde quamvis Concilium Tridentinum cit. cap. 2. sus Eq. de reform. ubi omnes exemptos, & multis in casibus jam a nobis expositis , etiam Regulares, ad Epistopalem Synodum ire debere, statuit, nullam mentionem fecerit poenae, inobedientibus inserendae, merito tamen sacra Congregatio , ejusdem interpres, censuit , posse Epitcopum illorum pariter contumaciam censuris, aliisque poenis coercere , sicuti hoc eodem libro cap. I. num. s. retulimus; siquidem quandocumque exempti, etiamsi Regulares sint , ad Synodum accedere tenentur , cessat , quoad hoc , eorum exemptio , &subduntur Episcopo, perinde ac ceteri dioeceiani. Quia vero cum is, qui ad Syrodum ita cunctanter se conseri, ut cum jam absoluta est, ad eam perveniat, tum qui, priusquam absolvatur, a Synodo recedit, legi potius illudere , quam Obedire videtur; idcirco iisdem poenis se obnoxium facit, quae in illos latae, aut serendae sunt, qui nullo modo accedunt , quem admodum' advertunt Massobrius de Synodo Diseces cap. 3. dub. 7. &Marescottus variar. resolui. tib. I. cap., 52. nwu. 32.

159쪽

L I B. III. C A P. XII. II. Nee solum potest Episcopus, suam Synodum pervicaciter evitantes,

i Eeesesiasticis censuris irretire, sed etiam pecunia multare, quod adnota. f vit Pax Iordan. lib. 8. tit. 2. num. 7 . non enim desunt homines adeo i rudes & crassi, rebusque his terrenis tam perdite addicti, ut plus a poenal pecuniaria, quam a censuris, deterreantur . Ita Synodus Aventonensis , t anni I 37. cap. 8. viginti solidis, usualis monetae, in Ecclesiae fabricami erogandis, illos multavit, qui ad Synodum arcessiti non advenerant: &Synodus Meldensis cap. q. simi lis inobedientiae reos , suorum Beneficiorum fructibus privavit, eis. tom. q. necdolori col. 363. ω 9I8. Ex mentei tamen sacrae Congregationis Concilii , explicata in causa Pιentina S nodi, quam eap. 1. huius ιιori num. 8. allegavimus, non debet Episcopus pecu i niariam poenam imponere Regularibus.' ii quippe viritim accepti, rerum temporalium proprietatem non habent,' nec aequum Videtur, ut pro unius, vel alterius Religiosi contumacia, communitas, situ monasterium poenam subire debeat.

III. Verum, quia omnes leges, sed praecipue Ecclesiasties, sanctissim glant , & ne latum quidem unguem a justi ita , & aequitate deflectunt .

Propterea a culpa, 3c poena eum absolvunt, qui ex rationabili causa adi Synodum non venit. Concilium Tridentinum eis. ωρ. 2. sess. 24. de reoi form. ab obligatione accedendi ad Synodum Provincialem eximit Episco.i pos, quibus cum imminente periculo transfretandum esset e sicut olim contiis

git quatuor Episcopis, Antibarensi, Catharensi , Olchiniensi, & Suaeens ,

qui miserabili casu naufragium in mari secerunt, dum ad Concilium Ρrovinciale Spalati indictum te simul conferrent; ut narrat Ρ. Daniel Farlatus tom. I. IIbrici lacri in Prolegomenis pari. g. Dct. a. q. S. pag. 3O8. Eodem igitur jure a Dicece sana Synodo sunt exculandi , qui illam aut mmnino, aut sine gravi periculo, adire nequeunt, si ve ejusmodi periculum ipsis immineat ab extrinseca causa , puta a flumine , quod si trajiciendum , aut a latronibus viam obsidentibus; sive a causa intrinseca , puta ab adversa valetudine. Multoque magis exculandi sunt Parochi , quos, non propria, sed sua ruin o vlum necessitas remoratur; etenim non solum non reprehendendi , sed plurimum commendandi sunt, si ideo dumtaxat ad Synodum non accedant , quia alium non habent Sacerdotem , quem

sibi in animarum Cura substituant : idque praesertim , cum in parochia

reperiuntur infirmi tam grivi mor So laborantes, ut prudenter timeatur, ne sint cito decessuri: quanta enim ratio a Parochis, priusquam ad Synodum se accingant, habenda st de aegrotis, quos in parochia relinquunt, satis aperte edisserunt sanctissimi Ecclesiarum Antistites. Andreas de Al. halato Episcopus Ualentinus in sua Synodo , habita anno Iass. cujus Acta e vulgavit Cardinalis de Aguirre rom. 3. pag. 3II. ait n. IS 2. Item

mandamus Sacerritibus, Dei habentibus Curam, quod nullus renuntiet, ois in manu Episcopi cum venerint ad Synodum, perquirant paro bias, συisitens insermos, dent paenitentias ' eddem exponendo, qualiter tenentur

160쪽

ire ad 0nodum, oe δε intσrim morerentur , fine paenitentia non deredant. qua Synodo cum venerint , non requisti , vfient infirmos , m faeiam quod saluti animarum noverins expedire . Constitutiones Ecclesiae Clar montensis, anni I 258. quarum supra meminimus , in principio haec habent : Item injungimus Sacerdotibus Parochialibus , qui Vicarios non hahenι , quod die Dominica, praecedente Synodum , dιIigenter inquirant publiare in Ecclesis suis, s aliqui sunt infirmi in parochiis suis e feria vero sequenti , sis antequam iter arripiant , eos ustent etiam non requisiti faciant quidquid necesse fuerit ad salutem animarum e praecipientes in Chri-so, eorum vistationem fieri per Presbiems υicinos in eadem , vel aliis Ecclesiis remanentes . Statuta Synodalia Ecclesiae Constantiensis cap. II. cit. ιom. . . necdotorum.col. 8Ο3. praecipiunt: suando vos Pres, teri ad Synodum venire debetis , die Domanica praecedente , publice inquiratis in parochia, s qui sent infrmi, m ea die, vel sequenti feria, veι antequam iter arripiatis, uon requisti , vi retis eos . Ex his , aliisque sexcentis hujus generis monumentis, addiscere debent Parochi, quam solicitos eos esse oporteat de aeterna salute suarum ovium , quae in extremo versantur temporalis vitae discrimine' cui nimirum si per alium consulere nequeant,

licite, & sane te se a Synodo subtrahunt. IV. Non idcirco tamen , quod quispiam legitimo detineatur impedimento, potest sua auctoritate , se ab accedendi obligatione absolvere a sed causam, cur non accedit, debet Episcopo significare, a Iudicibus, ad id deputatis, absoluta Synodo, examinandam; & quo validius suam ah

sentiam excuset, poterit ad Synodum mittere Procuratorem , qui omnescimpedimenti, quo detinetur, circumstantias, melius , quam per litteras fieret , Synodo aperiat , quod scribit Fagnanus in suis Commentariis insad cap. 2.seg. 24. de reform. inquiens: Qui vero verentur accedere, ex senistentia Congregationis, poterunt mittere Procuratores ad excusandu=n se. Idem inque de Conciliis Provincialibus sancitum invenimus in Cone illo Ρariasiensi , an . I 346. celebrato, Praeside Guillelmo Archiepiseopo Senonensi,

in cujus cap. o. habetur: Illi, qui ad Praυinciale Concilιum venire tenenis tur , se propter impedimentum canonicum remaneant, se excusent per idoneum Nuntium litteratorie desinatum, qui posset facere fidem per juramentum , de impedimento ea nonico, super qtio etiam debet habere mandaιum e tom. 7. COllectionis Harduini eia. Iog I. Opinatur praeterea Bottus cis. pari. Σ. num. 42. legitime impeditum posse constituere Procuratorem , non solum ut ejus ablentiam excuset, sed ut Synodo ejus nomine intersit. At haec opinio , , suae ceteroquin arrisit Massobrio cap. 3. dub. o. a nobis improbatur& rejiciture an autem id jure fiat, mox patebit. In electionibus Eccles allicis jus esse absenti, legitimo detento impedimento, constituere Princuratorem , qui ejus nomine suffragium serat, constat ex Cap. Quia propter, h. Illud autem, de eiecit. & Cap. D quis jusso, in princ. eortis. in s. Est tamen necesse, ut Procurator si de gremio Capituli, ne secus Capi-Diuili od by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION