장음표시 사용
181쪽
L I B. IV. C a P. VI. Is nixi perspicuo textu in Cap. fn. de inci delegati, in o. ubi Bonifacius Vi II.
non solum permittit, sed diserte praecipit: Ne de cetero Conservatores deis putari psent, nisi Episcopi, veι eorum Superiores, aut Abbates me. Eam. demque olim fuisse sententiam sacrae Congregationis Concilii, liquet ex ciis lato decreto anni I 6Iq. relato a Gavanto, ubi expresse ait, praeter Iudi. res Synodales, posse in Conservatores assumi Episcopos, atque illis Superio. res , eorumque Generales Vicarios . At rectius opinantur alii, ejusmodi sanctionibus derogatum esse a posteriori Constitutione Gregorii XV. qua Regularium libertas ita, quoad hoc, est coarctata, ut neminem in Conseris vatorem eligere valeant, qui Iudicibus Synodalibus non annumeretur,&omnis electio Conservatorum , tacta contra formam ibidem statutam, nullius roboris esse decernitur. Non immerito tamen ad haec reponere possent Regulares, iacultatem sibi datam a Bonifacio VIII. tunc saltem re viis
viscere, cum in dioeee si nullus adest Iudex, in Synodo deputatus, alit ab Episcopo, necessaria facultate instructo, in Synodalium locum suffectus . Verum, quidquid sit , an possint Regulares in Conservatorem assumere Episcopum , aliumve majori praeditum dignitate, qui sorte in dioecesi commoretur, certum esse videtur, ab iisdem in una dioecesi existentibus, in Conservatorem eligi non posse alterius dioeces s Episcopum οῦ ejusmodi enim electiones saepius improbatas fuisse a sacra Congregatione Concilii ,
testatur Monacellus tom. q. pag. 22. num. 222. Cumque denuo alieni Episcopi electio a Repularibus attentata fuerit, eadem lacra Congregatio die g. Augusti III s. in Nullius Altamurae iterum dixit , illam non sustineri , ut videre est in Thesaur. Resol. tom. 9. pag. 222. inter selectas ab anno I7o O. ad III 8. Innituntur haec sacrae Congregationis responsa citatae Constitutioni Gregorii XV. in qua decernitur, nullum a Conservatore jus exerceri posse extra dioecesim , pro qua fuit deputatus . Conservator enim, sicuti ait Nidus de Conserυaω. pari. 2. num. 7. praesto esse debet, ad Partes audiendas, & Regularium privilegia tuenda, eo ipso in loco, ubi in diserimen vocantur I ex quo fit, ut nequeat unus & idem pro diversis dioeee-sibus constitui , sed suus cuilibet dioecesi adesse debeat , quod late ostendunt Monacellus cit. loe. num. 222. Passerinus in Cap. Hae Constitutione num.
Is i. in sne, de incis delegati, in 6. Barbosa de ofc. γ potest. Disc .
allegat. Ioue. num. 7. infn. Aut igitur alterius dioecesis Episcopus , in con .servatorem electus, commissum sibi munus exercere vult in propria dice. cesi, & hoc facere prohibetur a citata Gregorii Constitutione; aut, quan- dccumque Regulares ejus opera indigent, accurrere vult ad aliam dioeceis
sm, pro qua suit Conservator des gnatus , & hoc multis nominibus deis decere quilibet videt. V. Plurima nunc superessent dicenda de Conservato sum jurisdictione, ejusque ab usu, quae, quoniam praesentis instituti non sunt, summatim inis dicabimus. Innocentius IV. iv Cap. I . de ine. potest. Iudicis delegati, in o. statuit, Conservatores solum posse illos, quibus dati sunt, defende.
182쪽
re a manifestis injuriis oe violentiis r nec ad alia, quae judicialem indaginem exigunt, suam posse extendere potesar em . Bonifacius VIII. in Cap. me Conj itutione, eod. tit. addidit, quod, si de aliis, quam de manifestis injuriis violentiis scienter se intromiserint, seu ad alia, quae Iudicialem indaginem exigunt, suam extenderint potestarem ' eo ipso per tinum annum ab officio sint Iuspens . Pars vero, quae hoc fieri procurabis , sententiana excomis municationis incurrat. Concilium Tridentinum sess. Iq. cap. s. de reforni. decrevit , caulas criminales, & mixtas ad locorum ordinarios ,& non ad Conis 1 ervatores, pertinere; civiles vero a Conservatoribus polle cognosci, cum ii, quorum privilegia tuentur, rei sunt, non autem si sint actores . Clemens VIII. in sua Conpitur. 3. Bullari toni. 3. & Gregorius XV .cit. Constitui. P. praefatas juris sanctiones renovarunt, omnesque litteras Apostolicas, quas
conser torias vocant, contra earumdem sanctionum sormam concessas Je- vocarunt,& intra illarum terminos coai ctarunt. Cumque Patres Societatis
Jelu contenderent, litteras Apostolicas, quibus ipsi potiuntur, obtentas a S. Pio V. & sub consueta sormula Rationi congνuit, postea expeditas a Gregorio XIII. propter speciales , & amplissimas clausulas, quibus sunt robora-Iae, non esse revocata S, neque restrictas intra limites Gregorianae Constitu. tionis, in celebri causa Angelopolitana succubuerunt I in responsione enim ad quintum dubium, declium iuit, illas clausulas minime obstare, quominus comprehensae dicantur in Gregorii XV. Constitutione, quemadmodum habetur in Bulla 32. Innocentii x. Bullar. tom. s. VI. Cohaerenter ad enuntiata jura, plura postmodum prodierunt a sacra Congregatione Concilii decreta. Die 28. Iulii I 637. proposito dubio : An Regulares, habentes C serυatorem , si rei sui, in causi requirentibus iudicialem discussonem O indaginem, conveniri queant coram eodem Conservat se : sacra Congregatio respondit Negatiυe, addiditque , in eo rerum statu provocandos esse ad loci ordinarium , lib. 2I. decreton pag. 3I. Idemque rei onsum dedit in causa Papien. die 3 o. Martii I 268o. lib. 3I. decretori pag. 73. In causa Ianuen.Jurisdiflionis, quae versabatur inter Patres Societatis Iesu, bc Patres Carmelitas Excalceatos, die 2 o. Februarii I723. quo tempore nos saem Congregationi eramus a Secretis p declaratum fuit, Conservatori, a Patribus Societatis in civitate Ianuensi deputato , jus tantum esse, illos defendendi a manifestis injuriis det violentiis, eorumque ea uias cognoscendi , quando iidem rei sunt, ad normam Gregorianae Constitutionis, quae uberius videri possunt in Thesaur. Resolui. to m. a. pag. 274. Quod vero attinet ad Ministros, quos Conservatores deputare se posse arbitrabantur, in ca la Faventina I7. Septembris I 567. lib. 2 s. decretor. pag. 443. & iterum in dubiis generalibus de Coa servatoribus die 28. Ianuarii I 679. lib. 3O. decreton pag. 249. oeseq. ac denique in particulari Congregatione, a san. mem. Cle. mente XI. deputata, cui nos, tamquam ejusdem Secretarius . inter imus , die χχ. Μarcii 17ao. decisum fuit, alios Ministros a Conservatoribus assumi non posse, praeret unum Notarium. De Iudice Confervatore Regularium
183쪽
L I B. IV. C P. VII. I sintegrum tractatum concinnavit Petrus Maria Forti, Societatis Iesu, natio. ne Siculus, quem, Typis Mutinensibus impressum , evulgavit anno II g. Non multum tamen huic Auctori fidendum est, quoniam multis in locis sed praesertim art. xx I. Iudicum Conservatorum jurisdictionem ultra limites protendit, a sacris Urbis Congregationibus eidem praescriptos. De Iudicibus Conservatoribus Universitatis Studii Generalis Aventonens s ,& eorum jurisdictione nonnulla a nobis constituta sunt in Consit. I 2. Btillarii niari tom. I.
SAcrosancta Tridentina Synodus seis. 23. cap. 7. de reform. decrevit , ut Episcopus, priusquam ordines conserat, aliquot sibi adscitis Sacerdotibus. aliisque prudentibus viris, Divinae Legis peritis, & in Ecclesiasticis
sanctionibus exercitatis, ordinandorum genus , personam , aetatem , insit utιο-nem , mores, doctrinam , oesdem diligenter inusiget, examinet. Et cap. I s. statuit, nullum Sacerdotem, etiam Regularem, posse Confessiones Secula. νιιιm , etiam Sacerdotum, audire, nec ad iis idoneum reputari, nis; aut Paro-ebiale Beneficium , aut ab Episcrepis per examen , se istis videbitur esse necessarium , aut alias idoneus judicetur, oe approbationem obtineat . Postquam autem sess. 24. cap. I 8. praemiserat, animarum saluti maxime expedire, ad ignis, & idoneis Parochis gubernari , ut id diligentius, ac rectius perficiatur , edixit, vaeantes Ecclesias Parochiales illis dumtaxat esse ab Episcopo conserendas, qui in experimento, seu e Xamine, coram eodem Episcopo, aut ejus Vicario Generali, aliisque Examinatoribus non paucioribus, quam tribus instituendo , suerint approbati, & idonei renuntiati. Iussit praeterea , sex ad minus Examinatores ab Episcopo, vel ejus Vicario, in Diae celana Synodo , singulis annis, proponi, qui S nodo fatisfaciant , m ab ea pro.
bentur, e quibus, adveniente Parochialis Ecclesiae vacatione, tres ab Episcopo seligi voluit, qui una cum eo examen perficiant, addiditque: Sint vero bi Examinatores Magiseri, seu Doctores , aut Licentiati in Theologia, aut Iure Canonico, vel alii Cisrael, seu Regulares, etiam ex Oratine Mendicanistium , aut etiam Seculares, qua ad id video untur magis idonei ς jurentque omnes ad Sancta Dei Euangelia, se , quacumque humana a festione polosita , fideliter munus executuros . Caveantque, ne qu aquam prorsus, occasone hujus examinis, nec ante, nec pose accipiant; alioqui semonile viι iam tam ipsi quam alii dantes incurrant, aqua absolυi nequeant , vis dimum Beneficiis, quae quomodocumque eι iam antea obtinebant, oe ad alia in hinerum in bab Ies reddantur. Haec quoad Ecclesias Parochiales, quae ad liberam spectant
collationem Episcopi, aut juris patronatus Ecesesiastici sunt, omnino seris vari jussit Tridentinum: omnesque earumdem Ecclesarum provisones , Distrigod by Corale
184쪽
seu institutiones , contra formam illius decreti factas , irritas & inanes
fore pronuntiavit. II. Quamobrem examen, seu concursus ad Ecilesias Parochiales necessario institui debet eo ram tribus saltem Examinatori hus, a Synodo approbatis: secus autem est de examine, ab aliis subeundo, qui aut Ordines perunt, aut ad excipiendas Consessiones approbari cupiunt; in hoc quippe poterit Episcopus Examinatoribus uti. quos maluerit, quod opportune adis
vertit Gavantus in praxi Diarces Synou. cap. 3I. n. 2. quoniam Tridentiis
nu in Synodales Examinatores exigit tantum in concursibus ad Parochiales, cumque agatur de sanctione restringente facultatem , alias Episcopo a jure communi concessam, non debet extendi ultra casum expressum : quocirisca merum consilium praebere voluisse , opinamur, septem illos Episcopos . auctores articulorum reformationis Parisiensis anni Is 85. cum articulo 38. Thesauri noυ. Anecdot. Marte ne, & Durand. col. IIρρ. dixere: DDiicesana S=nodo, ubi commode fieri poterit, juxta decreta Concilia Trideniliani, deputentur Examinatores , quorum opera utatur Episcopus, tum pro examine illorum, quibus Beneficia , praesertim Curata , conferenda erunt , tum etiam eorum , qui promoυendi erunt ad Ordines.' aut, si legem condiderunt,
Episcopos extra Galliam non obstrinxere. Enimvero quod in examine, non causa conserendi Beneficium Parochiale, sed alio nomine iaciendo, liceat Episcopo Examinatores adhibere, quos voluerit, pro certo posuit S. Carolus Borromaeus in Concilio Provinciali Mediolanensi U. anni Is q. eum pari. 3..HIor. Ecci. Mediol. pari. a. pag. 259. praeceptum a Tridentino Synoiadalibus latum, ne examinis occasione quidquam accipiant, etiam ad alios
Examinatores extendit, inquiens: Nec vero item , qui Exam natores tibe. re, pro arbitratu Episcopi, ad alios quocumque nomine, causave examinanis dos adsciscuntur , examinis occasone unquam quidquam , ne esculenta qui-ὰ- , poculentave capiant. Praeterea, et ii Benedictus XIII. in sua Constitu. tione, quae incipit Pasoralis , dc habetur in Appendice ad Synodum Roma. nam , edixerit, ut Praebenda Theologalis ,&Poenitentiaria , in Italia, eique adjacentibus Insulis, conserantur, praevio examine & concursu, eo plane modo, quo conseruntur Ecclesiae Parochiales ς expresse tamen declaravit, concursus ad illas non necessario institui oportere coram Examinatoribus Synodalibus, sed coram Episcopo, m quatuor Examinatoribus , etianisbnisodales non sint.
III. Quibus adnotatis, accuratius sunt singula explicanda, quae in Examinatoribus Synodalibus Tridentinum exposcit. Sex ad minus ab Episse γ, aut ejus Vicario, in Synodo proponi voluit; non tamen vetuit, ne plures proponantur: quin immo ex tali loquendi modo , & plures pro- poni posse, & ut plures proponantur, se exoptare, satis aperte Tridenti. num innuit; quemadmodum observat Barbosa in collectan. ad eo. I7. sess24. num. 85. ubi tamen a sacra Congregatione Concilii decisum refert, non esse ultra viginti proponendos , sertasse ob periculum , ne nimium aucto
185쪽
aucto eorumdem numero , minus diligens si personarum , quae proponuntur, delectus. Propositi ab Episcopo, ossicium non assequuntur , nisi approbentur a Synodo: unde necesse est , ut major pars eorum, qui Syn odo intersunt, in illos eonsentiat; secus, alii ab Episcopo erunt proponendi , qui a majori parte acceptentur. Posse autem hanc acceptationem fieri per suffragia tum publica, tum secreta , respondit sacra Congregatio Concilii ad Patriarcham Venetiarum die II. Iulii Issa. Amplitudini tuae stiper Examinatoribus, in S=nodo approbandis, se respondat Congregatio Dineri Concilii Interpretum , nempe Examinatores , qui ab in litudine tua propositi fuerint senodo, tam per vota secreta, quam verta posse probari . Itaque mplitudo tua eum modum in probatιone servari faciat , quem magis expedire iudicaverit.
IV. Quod spectat ad Examinatorum qualitates , quamvis Tridentinum desideret , ut deputandi ad ejusmodi munus , gradum aliquem in sacra Theologia, vel in Iure Canonico sint consecuti ; attamen arbitrio Episcopi permittit, etiam, qui nullo gradu est condecoratus, proponere: ex quo fit, ut, etiamsi plures in dioecesi reperiantur Doctoratus laurea in-sgniti , si nihilominus Episcopus eos minus peritos existimet , poterit , cum Synodi approbatione, aliis, sue Secularibus, sive Regularibus, quisne Doctoratu doctiores reputantur, Examinatoris ossicium committere:
quod a Sacra Congregatione Concilii decisum , refert Fagnanus in Cap.
Inter ceteras, n. 43. usque ad M. de rescriptis. V. Designantur quandoque Examinatores sub nomine tantum dignita. tum , seu ossiciorum, quae obtinent , dicendo ex. gr. Exam natores erunt Vicarius Generalis, Areb diaconus, Decanus, Prior Conventus S. Dominici
me. statimque oritur quaestio, an decedentibus, vel dignitatem , seu OLficium dimittentibus electis , Examinatoris munus transeat ad eorum indignitate , vel ossicio suecestores . De hac controversa , teste Garcia de Eenesciis pari. P. cap. 2, in responsone σου dub. 22. n. 339. ω seq. actum .suit in sacra Congregatione Concilii in una Toletana anno I sqq. & decisum, sub generali deputatione Auditorum eonsili Archiepiscopalis , in Synodales Examinatores , illos solum suisse comprehensos , qui Audit
rum ossicium tun temporis gerebant , non vero eorumdem successores
eidemque decisioni adstipulatam fuisse Romanam Rotam ζ idem Gareias n. 34 I. ω seq. refert. Eadem quaestio fuit nuperrime instaurata in saera Congregatione Concilii e etenim, cum in Synodo Dicecesana Policastrensi inter Examinatores Synodales deputatus fuisset etiam Vicarius Generalis Episcopi, sub solo appellativo nomine dignitatis Vieariatus , atque hic una cum aliis duobus Examinatoribus Synodalibus intersuisset concursui habito ad quamdam Parochialem ; sacra Congregatio die Ist. Septembris 374 S. concursum eonvalidavit ad cautelam , sed simul scribendum dixit Episcopo , Vicarium Generalem non posse deinceps Synodalis Examina. toris munus exercere , nisi proprio expresso nomine ad illud iterum ci
186쪽
putaretur . Ideo autem concursus fuit ad cautelam convalidatus , quia non desunt Doctores, qui opinantur, Examinatorum electionem, sectam sub solo appellativo nomine dignitatis , seu officii , ne quoad illos quidem sustineri, qui electionis tempore dignitatem, seu officium obtinent:& licet sacra Congregatio in prae)icta Toletana oppostum censuerit, noluit tamen hanc quaestione in refricare, iterumque decidere . Gavantus iupraxi Diaeces. 0noae annot. s. ad cap. 3I. non improbabile Opiratur , Examinatoris munus transire ad successorem in dignitate , seu officio . cum electio hoc modo fite Deputetur Prior S. Dominici , qui pro tempore fuerit. At haec opinio, cui solum dubitanter Gavantus ad haret, nobis
non arridet ς ad munus quippe ad quod eligitur industria persinae, non . potest designari persona incerta , cujus doctrina , prudentia , & probitas
agnorantur . Ad tot itaque praecavendas , & obtruncandas controversias . consultius erit, ut Synodales Examinatores, sub proprio & expresso eu-jusque nomine, & cognomine, ab Episcopo proponantur, atque a Synodo approbentur.
VI. Electi Examinatores jurare debent , se , omni postposita humana affectione , munus suum fideliter executuros , scuti Trident in una praecipit . Ejusmodi autem juramentum in ipsa Synodo est emittendum , si illi Synodo adsint ' s n minus, coram Epit copo, aut ejus Vicario. Quam vis porro Tridentinum , juramentum ab illis praestandum , dixerit , ad
sancta Dei Euangeli a ; attamen Gavantus citat. cap. 3 I. annot. T. nihil reia ferre affirmat, an super Euangelia, vel sacras Sanctorum Reliquias praeis stetur. Morem jurandi ad Sanctorum Lipsana antiquum esse, constat ex S. Augustino epVI. 78. tom. 2. Operi col. I 8 . in qua reseri, imperasse se , ut Bonifacit Presbyteri aeculatores pergerent, ubi B. Felicis Nolensis corpus conditum es, ut ibi juramentum praestarent: subditque: Nam nox novimus, Mediolani apud memoriam Santiorum , ubi mirabiliter o terribiliter daemones confitentur , furem quemdam , qui ad eum locum venerat , ut
falsum jurando deciperet, compulIum fuisse consteri furtum quod abstulerat, reddere. Gregorius Magnus lib. 6. γι i. o I. rom. 2. Operi col. 83 7 jussit , Archidiaconum Ravennae & seniores personas venire ante corpus S. Apollinaris, ι acto ejus septilero iurare , quae consuetudo ante Joannis Episcopi tempora fuerit. Formulam vero juramenti ibidem addit col. 838. Iuro ego per Patrem , m Hlium, G Spiritum Sanctium, inseparabilem Dialinae potentiae Trinitatem, o hoc Corpus B. Apollinaris Martyris, me pro nullius favore personae , neque commodo aliquo interveniente , tesari . Cum vero Episcopus quidam fuisset accusatus, idem S. Gregorius lib. 2. epist. 33. ibid. col. 597. narrat, praeter inquisitionem factam , ne quid videretur omissum , auι nosero poturset dubium corri remanere , ad B. Petri saeratissmum Corpus , disriua eum ex abundanti fecimus sacramenta praebere. Sinis gularia haec exempla non esse , demonstrant frequentissima , quae narrat Gregorius Turonensis, ut lib. s. bissori Franc. cap. 33. Or 49. lib. I. de
187쪽
LIB. IV. CAP. VII. Is stati . Martyrum eap. 38. lib. 2. cap. IV. lib. de glori Confessorum eap. 33. cap. 49. . Quin ex eodem constat, plurium SS. Martyrum sepulcra ob id ipsum insignia suisse, quod perjuros, qui falso jurarent ad tua Corpora , punirent: G etiam inquit lib. I. de glori Mar rum cap. 39. col. 35. ) baud procul ab hujus urbis muro Pancrarius Martνν valde iuperjuris ultor . Ad cuius sepulcrum si cuiusquam mens insana juramentum
mane proferre voluerit . . . . satim aut arripitur a daemone , aut eadens in
pavimeuto amittit spiritum. Ex hoc enim quisque fidem cujuscumque rei ab alio voluerit elicere, ut verum cognoscικ, non aliter, nisi ad hujus Bassiacam dessιnat. Nam ferunt, plerosque Iuxta Easticas Apostolorum , she alio. rum MartFrum commanentes , non alιbi pro hac necessitate , nis Templum expetere B. Pancratii, ut ejus severitatis censura publice discernente, aut veritatem audientes credant, aut pro fallacia judicitia MartFris beat; experiau-tur . Eadem serme narrat de sepulcro S. Genesi Martyris lib. I. de glori Martyrum cap. 74. de S. Iuliano lib. 2. cap. 3 ρ. col. 878. de S. Nice. tio Treverorum Episcopo de glor. Confess. cap. 94. col. 976. cujus nunc
tumulum ait ) vinctorum catena franguntur me. Iam de perjuris quid dieam ' Si quis enim ibi falsum iuramentum proferre ausus fuerιt, illico Diavina ultione eorrigitur. De S. Eligio pariter Noviomensi Episcopo smilia exempla narrat S. Audoenus lib. 2. cap. 56. S8. m 77. tom. 2. Spici legii Dacheriani pag. D8. γ I 22. Idem aliquando factum & juramentum p .stitum Constantinopoli in Basilica Sancti Petri in Hormisda , testis est Vigilius epist. Is . tom. s. Collectionis Labbeanae col. 33O. ubi legitur: Et dum saepe dicti Iudices msto indiculo super altare , Gr eataracta E. Petrἰ Apostoli, oe super Crucem , quae de ligno Pa sonis Domini habet inclausum , sed oe super Claves B. Petri Apostoli praestitissent corporale iusiurandum m.
Haec omnia exempla v III. seculum praecedunt , atque initium haeresis Ιconoesastarum . Nam, post eam exortam , maxime propagatum hunc morem arbitramur , ut sacra Pignora , quibus illi omnem cultum denega. hant , hoe etiam speciali religionis actu Catholici prosequerentur ' praesertim cum Sanctorum corpora tunc maxime distra sere , atque in partes secare, & in diversa loca transferre, Fidelium pietas coeperit; quod adis notavit Mahillonius praefat. in secul. II. Bened. Hinc ergo. jui amenti hujus consuetudo maxime invaluit : & in Concilio Francosordiens , anni 794. postquam scilicet Iconomaco tum in Sanctorum Imagines, Sc Reliquias furor eruperat, can. V. tom. 4. Collectionis Harduini col. pG6. mos innuitur jurandi aut tactis Euangeliis , aut coram propositis Reliquiis . Initio vero sequentis seculi I x. lege insupereati tum invenimus, ut omne juramentum supra Reliquias praestaretur: ita quippe jurandum edixere m. pitularia , edita anno 8 3. ωρ. Io. ex recensione Balu Zii tom. I. col. 398.& inter Capitula ex variis Synodis , & publicis conventibus, post adeptum a Carolo Magno Imperium , celebratis , exeerpta , & evulgata a Sirmondo tom. 2. Concit. Gau. pag. 246. hoc etiam cap. I 3. adnotatur:
188쪽
Omne sacramentum in Ecclesia, aut supra Reliquias juretur . . . di Fe D. νθι : Sic illum Deus adjuvet, illi Sanctι. quorum diae Reliquiae sunt , tia υeritatem dicat . De hoe jurandi modo legi possunt Martene rom. 3.
Id. 3. antiq. Eccl. rit. cap. 7. num. 2. Ferrandus arsquisit. Reliq. lib. I. pari. I. cap. 3. ori. 3. Postquam vero Lutherus, & Calvinus, qui nullam antiquam haeresim non iterum excitarunt , etiam Iconoes astarum imis pia dogmata renovaverunt , quo magis illi contrairet S. Carolus Borro
maeus, voluit , ut Testes , Judices , & Examinatores Synodales . super Sanctorum Reliquias jurarent: de . quo ritu , a S. Carolo Borromaeo in Mediolanensem provinciam inducto , pluribus disserit Pax Iordanus tom. a. lib. 8. tit. 2. n. IG4. ω seq. VII. Synodalium Examinatorum ossicium durat usque ad novam Synodum, quae intra unius anni spatium , ad Tridentini normam, esset celebranda, & in qua aut iidem, aut alii de novo deputandi forent, sicuti idem Tridentinum seg. 24. de reform. cap. I 8. praecepit: Examιnatores autem Digulis annis in Diareesana S=nodo ab Episcopo , vel ejus meario, ad minus sex proponanιur. Si autem vel omnes, vel aliqui ex designatis in ultima Synodo, decurrente anno, moriantur , aut e dioeces le subducant ; tunes sex saltem ex designatis remaneam squoniam longe plures eligi posse jam diximus ) , cum adhuc tunc numerum exaequent a Tridentino statuisium , istorum opera Episcopus utetur , nec alios in demortuorum , aut Ionge absentium locum substituere poterit e si vero sex non supersint , tune Clementis VIII. decreto, relato a Garcia cit. γνt. s. cap. 2. n. 72.& Fagnano in Cap. Cum sit ars, n. 34. de aetate, oe qualitate, saeuitas data est Episcopis alios subrogandi, modo iis qualitatibus praestent, quas I ridentinum requirit , a Capitulo approbentur , & una simul cum superstitibus, ex electis in Synodo, senos non excedant. VIII. Verum haec annum dumtaxat respiciunt, a postrema Synodo ad aliam, quae post annum habenda esset, defluentem. Quid autem fiet, si annus elabatur, 3c nova Synodus non celebretur Certum est, statim ac effluxit annus ab ultima Synodo , cessare ossicium Examinatorum , qui intra ejusdem anni intervallum , in demortuorum , seu absentium locum sorte fuerint ab Episcopo suffectio ita enim diserte statuit Clemens VIII.
in citato decreto e metum autem omnium praedictorum Examinatorum Symodatium subrogatorum expiret, cum primum advenerit tempus novae Synodi,
juxta cap. z. sess. 24. celebranda. Quoad alios porro non subrogatos, sed in ultima Synodo electos, hoc censuit sacra Congregatio Concilii: quam . diu sex illorum superstites sunt , omnes perseverant in munere , & Episcopus in concursibus ad Ecclesias Parochiales illis uti poterit : sed , fi vel unus ex illis decesserit, ita ut, ex electis in Synodo, sex non rem a. neant, omnium officium expirat , & nullus adhiberi poterit in concursi. hus ad Parochiales; nesue, post annum, datum est Episcopo in demoris tui loeum quemquam sufficere ' quae videri possunt apud Gareiam eis.
189쪽
L I B. IV. C A P. VII. I ueres. 1. num. 73. Faῖnanum in cit. p. Cum sit ars, eod. num. 54. & Mas. sobrium in praxi habendi concursum requisit. I 2. dub. 4. IX. Quapropter ut, elapso anno, & non existentibus sex Examinatoribus, in Synodo electis, institui valeat validum experimentum concurrentium ad vacantes Ecclesias Parochiales, necesse est , ut Episcopus vel novam Synodum cogat, vel iacultatem petat a sacra Congregatione Concilii novos Examina. tores extra Synodum deputandi: etenim , si concursus fiat coram Examina. toribus , extra Synodum designatis ab Episcopo, nulla ad hoc instructo spe . et ali facultate, Parochi alium eollationes, institutiones, seu provisiones , erunt irritae. Hinc, eum in dioecesi Bracharensi, plures Parochiales iis collatae fuissent, qui approbati suerant ab Examinatoribus, extra Synodum deputatis ab Archiepit copo cum consensu Capituli, opus deinde fuit, ut qui illas obtinuerant, preces porrigerent summo Pontifici, ut suprema sua aut orita. te earumdem collationes convalidaret, & sacra Congregatio Concilii, ad quam preces remissae fuerant die M. Ianuarii I7Is. illas convalidandas censuit, quia supplicantes, bona fide Parochiales acceptaverant, atque ex Archiepiscopi attestatione eonstabat, multa exoritura scandala, si novus concursus ad illas foret indicendus , quod refertur Thesaur. Resolui. rom. 9. pag. 2Ist. X. Nec sacra Congregatio facultatem , de qua loquimur, renuit unquam petentibus concedere' quoniam, eum probe noverit, non facile esse Epi-icopis, singulis prorsus annis, suas Synodos cogere, ne idcirco legitimis careant Examinatoribus, ex quorum desectu initi ad Ecclesias Parochiales concursus sint irriti, statim ae Episcopus eidem exponit, sex ex electis in postrema Synodo , amplius non extare, potestatem ei facit novos eligendi, a majori parte Capituli approbandos, quorum tamen officium duraturum decernit, tantum ad annum; quo elapso, iterum ad preces Episcopi illos in munere confirmat, quod & deinceps semper in annum iisdem prorogat. Ea facultate a saera Congregatione accepta , Episcopus sex Examinatores seliget, omnibus praeditos qualitatibus, a Tridentino requisitis , eosque Capitulo proponet. Quod si Capitulum illos, quamvis ceteroquin idoneos , approbare recusaverit, existimant Pigna tellus consuli. II p. tom. I. Sc P. An in dreuccius Sotietatis Iesu in suo trah a tu de tuenda pace G eoncordia inter Episcopum, oe Capitulum pari. 4. cap. I.*. I. num. I98. habendos nihilominus
esse pro approbatis: semel enim posto, quod propositi ab Episcopo tales snt, quales Tridentinum exigit, Capitulum tenetur ex justitia illos approbare , & consensus ex justitia praestandus, cum injuste denegatur, habetur
pro praestito, sicuti docent Surdus decis 22o. num. sq. Mantic. decis 226. tract. 9. i Valen Z. consit. II 3. num. 27. Sed, quidquid sit de veritate hujus opinionis , de qua non vacat hic disputare, certum est, quod, qui illam in praxi sectatur, obnoxium se sicit innumeris litibus & controversiis r cum enim hominum doctrina,& mores evidentes non sint, nec unquam obtrectantium linguas evadant, semper excitabitur quaestio , an Capitulum juste, vel injuste, consentire recusaverit in Examinatores ab Episcopo propositos; .ram. I. L & du.
190쪽
I durante hae quaestione, firmi non erunt concursus ad Ecclesias Parochiaales, coram illis instituti. Tutius propterea erit, ut in eo eventu Episcopus a s acra Congregatione Concilii petat supplementum consenius , quem Capitulum sine caula denegavit. Ita se gessit Episcopus Averianus, qui cum potestate , antea sibi facta a s acra Cong egatione Concilii, quemdam Sacerdotem proposuisset tuo Capitulo , in Syrno talem Examinatorem approbandum, quem tamen Capitulum approbare noluit, iterum supplex adiit eandem sacram Congregationem , exposcens , ut consensum , a suo Capitulo irrationabiis liter denegatum , ipsa suppleret. Episcopi instantia examinanda erat in Congregatione habita die 2. Martii Ioῖς. ted , cum perpensum fuerit, jam tum elapsum suisse annum quo praefatus Sacerdos exercere potuisset Examinatoris munus, juxta ea quae supra diximus, sacra Congregatio supervacaneum duxit caulam definire, ab ejulque propterea dii cultione supersedit. XI. Aliquid nunc dicendum iu peresset de praecepto , Examinatores obstringente, ne quidquam prorsus occasione examinis recipere valeanto at Trident in uni adeo peri picuis verbis suam mentem, quoad hoe, explicuit , ut expositione non indigeant. Unum tamen, notatione dignum, reserimus, quod saluium reperimus in Concilio Provinciali Toletano , habito anno is 65. a R. a. cap. 2 . ιom. IO. Collectioni SH ardu)ni col. II 33. his verbis.' Horum vero Examinatorum cuilibet, pro muneris jujcepti labore , Ordι narius, pos Benescis collationem, ex reditibus Ecclesiae vacantis, qua alioqu/ Rectori debeantur , jusam aliquam mercedem , ejus arbitrio, redat curabit; cum dignus sis mercenarius mercede sua. Licet autem, quod a praefati Concilii Patribus gestum est, non improbemus, non Iamen ablolute approbamus, multoque
minus imitandum proponimus: squi ciem , cum reditus vacantis Ecclesiae debeantur suturo Rectori , aut aliis, quibus sorte fuerint ab Apostolica Sede assignati , si Examinatores quidquam ex illis lucrarentur , viderentur quodammodo aliquid, occasione examinis, ab illo percipere , quem ad Parochialem approbarunt ,' quod profecto quamdam simoniae suspicionem posset indoctis ingerere , cujus vel solam speciem ab Examinatoribus arcere Tridentinum voluit. Quapropter, cum de simili statuto , edito a Concilio Prouinciali Compo stellano , relatum Olim fui siet ad la eram Congregationem Concilii, haec illud adversari censuit menti Tridentini: propolito enim ab Episcopo Abulensi sequenti dubio: In Episcopatu Abulens , tota provincia
Composellana , ex decreta Cone ilia Proυincialis Composellani, post Concilium Tridentinum fam , datuν stipendium Examinatoribus nodalibus ex fructibus Paracbialium , ad quas fit examen e dubitatur , an possit boc dari , flante decreto Ianm Concstir Trident na 16L. 24. de reform. cap. Iia sacra Congregatio respondit : Non posse : quod narrat Garcias Me Beneficiis pari. s.c p. 7. num. II.
