Hercules prodicius seu principis juventutis vita et peregrinatio ...

발행: 1609년

분량: 660페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

quid denique in urbe Roma nobilitatis Germanicae sulti ad . postremum Caruli ianus celebrandum confluxit. Nec d fuerunt in pictatis ossicia doctorum ingenia provincialiu-que defuncti studia ac honores: qui certatim templi sorex atque parietes eruditis epitaphiis, elegiis atque epicaediis non sine summa ejus laude contexerant: Quorum pauca studiosorum in gratiam huic operi subnectere constitui. Ceteram pridie Nonas Aprileis respontum allatum est a patre Illustrissimo Duce Guilhelmo: qui literis suminum ejus moerorem testantibus deniq; declaravit. divino nurui In mmnibiis sibi obtemperandu esse, nec alio filii exuvias loco deponendas videri, quam Romae, ubi meliorem ejus parte evocare ad coelestein patriam omnipotenti numini vitum fuit. Sepultus est itaq; Carulus in dicti templi cella maiore, ex adversum ei monimento quod Hadriano VI. Lil trajecti no pontis Max. in dextro pariete erectum videtur, ad cujus imitationem memoriae filii charissimi pater Guilhelmus cenotaphium magnificentissimum in linistro cellaetae ex preciosis nobilium marmorum lapidibus exstrui, quod altero poli anno quatuor milium auteOIu Im

pensa fuit abiolutum. FINIS.

CLARII SIMO ATQME OPTIMO

stantissimo, atque Illustrissimi Principis Wilhelmi Cliviensium, dcc. Ducis Cancellario, Stephanus Vinandus Pighius S. P. D.

ABES nunc tandem, vir elarissime, mea Herculem Prodicium,toties ab amicis cmagitatum. Sed quod promisso meo non minus,quam expectatione tua, multotum latardius procedat; non est, quod mirum tibi videatur. Nam cam opus aggredior sorio nil aliud, quam Herculeos in eo labores usque reperio: ut ad amussim, dc integre titulo suo respondeat,Etenim tanta rerum varietas atque dissicultas occurrit ubique: ut non

minus quam Hercules ipse dicitur, me saepius quarta luna natum conquestus fuerim. Quapropter haud tritam ingresisus vi propcrandum miri magis cum maturitate, quam

542쪽

stinandum impudenter fuit: praesertim in hoc scripti g

nere , in quo multo plus est laboris, quam quisquam facile coniectet, qui periculum ipse nunquam fecerit. In mediis igitur exantiandis hujus operis dissicultatibus, non semel tedium ac lassitaido quaedam oboriebatur : maxime si mi fie-quenter auguraretur animus, quod hujus argumenti novitas non soluin apud imperitos dc indoctos; sed etiam apud plures eruditos,qui inpensitadis aliorum sudoribus minus sunt candidi plus invidiae nobis,quam gratiae sit conciliatura.Ita quidem se habet hic fatalis opinionum atq; relleionis dissenius, indies magis glucens, ut pro suo cerebro insccto

quisq; judicetinihilq; probet, nisi quod suae sit factionis;vel

sententiae. At nobis quidem non expedit similium ronchos expavescere, sed Christi potius nomi ne patienter tolerare, ne a divinae varitatis via declinemus. Animo namq; fixum est penitus, nunquam ab illa magna domo sanctae matris Eccles Ecclesiae Catholicae Romanae discedere: nunquam ab am- metna Eooplo ovili summi nostri Palloris Christi, constituiq; ab ipso mus. Uicarii custodia segregari. Unus etentiri est hierarchesin caelis; sic limus in terris este debet. Non deerunt etiam for lassis, quibus videbor minutiora quaedam persequi & honores Carulo exhibitos ubiq; locorum describere, & veluti cramben saepius recoquere. Sed animadvertet facile spero

candidus lector,historiae continuandae contexu, in itinerario praesertim,id requirere. Alioquin tanta rerum variet te conditam narrationis cramben non puto fastidium aliis,

quam Sybariticis palatis parituram. Aliorum deniq; veterum auctorum exemplo me hoc secisse non ignorant docti, atq:imprimis clarissimi apud Graecos Xenophotis historici: qui Cyrum regem dum instituit,ipsum pueriliter lusitante, Θ- ριὰ, iatque cum matre Mandana, & avo Astyage peTapposite mdoles p. confabulantem inducit, accurateque depingit: quo pueri regia indoles a teneris,ut ajunt,unguiculis agnosceretur. Jam est quod verear praeterea, ne nostra diatribe, qua veterem urbium, gentium, familiarumque quarundam nobilem antiquitatem excutimus, multis paradoxa videatur. Sed his ni fallod dumtaxat,qui stemmata metiuntur sita ex clypeorum solis notis,dc coloribus non intellectis , nobilitatis vero fontem negligunt dc contemnunt. His scire satis est, in

543쪽

. amgenus antiquum Terrae Tιtania piaes augeris maQuo roasos numerare severbes, quam a Romanae virtutis semine progcniem ducere,cui in. men jus, literas, religionum, displinas, artes , Omnemque Ignorantiae civilitatem debemus. Adeo caeca res eii ignorantia, non i

noxia estis tum communi hominum vitae noxia, dum veri cognitione abolet; sed etiam unicuique privatim, dum Gngulorum imdicia rationesque contui bat. Hanc nobilitatis verae pestem cujus adhuc indies sentimus perniciem, invexit orbi univera. . se Mars ille Gcticus, cum potentissimi Romani Imperii co-pages bellis civilibus, & Imperatorum ignavia luxatas, G this , Hunnis, Vandalis, atque Langebardis perrumpendas Barbaraei occupandasque ded siet. Tunc fera barbaries rapinis, sagub

mna. ne, cladibus, ruinis lacra profanaque misceli , Omnia, Virtutum ac ingeniorum stiblimium monumenus panolethria perpetuam indixit ; ut simul cum Impetio Romanum n

men aboleret. Sed quid aliud opimi, quaeso, spolii post tot

damna rettulit, quam quod orbi terrarum omnis elegam fis doctrinae, & ingenuarum artium omnium Oblivionem invexerit Z simulque nobilitatis antique fundamenta destruxelit Z Cum igitur iure gentium lublato, tantique Imperii pulcherrima constitutione fit bversa, nobis reliquerit

. contaminatam sanguinum colluvionem , Babylonicam, morum ac linguarum confusionem, atque rei una ignoram

tiam: quid est, quod aegre seramus, si quispiam prisce vita tutis atque nobilitatis cupidus,ejus limpidum quaerit fontem,disti pati Oe scaturigines sitiens passim perscrutatur diligenterὶ Natura nos jubet condolere, & horum diligentiam favore persequi, quos videmus infelices ex gravis incendii sui cineribus clavos, ferramenta, plumbum eruere: aut miseras stupellectilis qualescunque reliquias colligere. Cur non applaudendum studiosis, qui non sibi tantum; sed publicis disciplinis & moribus sepultam tot jam taculis ve- lta nobilitatis fundamenta ; scilicet rerum gestarum mem itante ruinis in lucem proferunt Z Electro, ut ajunt, vel Nobilisa. Sidonio vitro clarius omnium gentium opinione semperiande nam fuit; civitatum, nec non singularum familiarum nobilita. aestimandis tem aestimari virtutum, meritorum que publicorum longa siti serie, dc continua rerum bene gcstarum memoria conie Vari, ac magis inclytam fieri. Gentis enim atque fa liae

544쪽

on minus, quam arboris generositas ex fructuum probitate cognostitur, & ex virtutis suae merito diligetur. quod quidem meritum quo diutius in eadem stirpe perplures aetates transfunditur , eo certe preciosior atque generosior haec haberi debet, atque stemmatibus exornari splendidiori- bus. Virtus enim honore, gloriaque non minus in animo Wrtut humano, quam in agro plantarum fructus, cultu promove- metitur. Honoris enim non solum, sed dc immortalitatis etiani appetitus animis ac ingeniis excellentibus cum ratione semper innascitur. Est iste quidem heroes atque illustres homines obscuris aut barbaris etiam populis dedit;qui consilio, prudentia, fortitudine, magnisq; rebus gestis de patria bene meriti sunt;& sui desiderium posteris, gratamque ad exemplum memoriam reliquere. Ex hoc autem fonte primi nobiles emanarunt. quorum praeclara facta cantilenis,vel Uthmis expressa patentes liberis, seniores junioribus canendo narrandove velut per manus tradere selent. Hoc primum .

historiae, atque annalium genus erat apud priscos populos es, ante literarum usum. Nec aliud suo tempore fui se testatur μ' - ρον Tacitus apud Germanos, qui Imperio Romano nondum με parebant. Successere carminibus historiae & annales, lite- .rarum notis inventis, quibus exprimi conservarique verba recogitata possunt. Et cum humani ingenii industria sensim accessissent artes,quibus rerum Imagines luculentius oculis repraesentari poterant ; apud civiliores atque floren- Arnu fores populos praeter historiam atque annales usiurpatae sint etiam ad memoriam rerum propagandam, picturae, statuae, clypei, ac numini: quo spectatores erudirentur m iorum exemplis ante oculos positis, atque virtutum prae mia vitiorumque dedecoradi poenas ex imaginibus quoque

cognoscerent. Rerum etenim anteaci mim lcientia securam .

praestat in administratiorie publica permam,quae sola viros fissoriars fortes atque consillios facit. Admodum igitur lepide M. cogntrio Tullius dixit: Nescire, quid, antequam natus sis, acciderit; -WA- nil aliud est, quam semper puerum esse. Et apud Plato- flet. nem in Timaeo pulchre seriex ille sacerdos .ctgyptius Sol Puerorumnem & Graecos accusat, ut semper pueros, nunquam senes es αμιν esse affirmans, in quorum animo nulla erat ex vetullatas re- r ramtum

Iatione prisca opinio, nulla cana scientia. No igitur immeri- praesent α

io nobiles imperiis Populi antiquissimi, civitatesd legibus

545쪽

μή ua ac disciplinis bene constitutae summam gessere curam, ut

eanyer an . magistratuum successiones, acta, leges que, nec non omnium δε historιa rerum eventus singulatim in annales redigerentur non solii. . . verumetiam ut illustrium familiarum itirpes ac propagines, sinetulorumque in his bendi maleve gesta polieris vel imblanda vel vitanda proderentur. Hac quidem ratione Chaldaei. Hebraei, AEgyptii, Persae, Graeci, ac denique Romani immortalitatem nominis consectui sunt: quorum fortasshnon extaret alioquin memoria. Si primum jacta sunt vera, nobilitatis semina, dum virtutes in atVum Ρcr titulos , m moresque fastos Eternant: ut Flacci poctae verbis dicam.

N bili in Cana igitur nobilitas non aliud sit quam cognita virtus, sicut hanc pulchre breviterq; describit Cicero : malorum sanEnostrorum nobilitatem jactitare nequimus, nisi eorum vim tus rerum gestarum monumentis cognita lit. Ccterum quis animo comprehendere , vel verbis explicare poterit, quot. nam praeclara virtutum lumina extincta lateant ignorationis obruta caligine ὶ tum quot insignia nobilitatis moniment, oblivionis tenebris sepulta sint bellorum atq; diluviorum cladibus, religionis ac rerum publicarum mutati o nibus aliisque fortunae casibus 8 Quorum omnium exempla, si unquam, nostro seculo nunc, proh dolor, indies o versantri r auribus & oculis. Ita deniq; literarum atque historiarum inopia constat praeclaros homines plurimos iam olim Lethes amnis in voragine fiubmersos, id est, oblivioni traditos esse. Nam ut vere cecinit idem poeta m orativi. immere sortes ante Agamemnona μωθι sed omnes νniacrumabiles metentor, ignoraἡlonga Nocte, carent Mesino.

Sed maximas primum strages, vastatis bibliotheeis , a. Merarum publicis monumentis, intulerunt literis, artibus, discipli.

ae se reum nis, atque virtutum omnium memoriae nationes barbaraeac iaris. quarum impetu Romanum concidit imperium. Et nisi reli gio Christiana, per orbem terrarum tunc invaleicens, quas

dam divino singulari nutu conservasset reliquias; nil aliud de rerum initiis, de verae religionis origine ae propagatio - ne,de imperiorum incrementis ci inclinationibus,tiomnia

546쪽

are fabulas possemus. Nam nisi veterum scriptis hoc utcui P que nobis constarent, dc haec series si nesciretur, quae nobis tenebrae invita 3 nihilo certe melius retro cogitare poli mus rerum causiaci & initia, qua na pecudes. Post tantas igitur cladcs, Lepius etiam propter nostra crimina divino iudicio rei terandas, nil dignius praestare doctorii na hominia ingenia poterunt si positet is consulere, Ac majorum nobi litatem vindicare dc provehere cupiunt in quam ut resta

rent& conservent literarum ac artium reliquias : dc ut eruant in lucem quaecunque veterum monumenta, eX quibus diici prisca rerum memoria poterit. Nobis autem satis fuit, candide in medium proferre , quod argumento nostro convenire videbatur. 5c explicare quidnam praeclaret nobilitatis Romani, qui ante Gothica Francicaque tempora Gallias& Germanias continuo imperio per quingentos plus minus annos rexerant, de legibus disciplinisque suis expolierant, in nostris hisce provincias reliquerint. Si quis alterius generis ac argumenti vetustiora certiorave proriduxerit, est quod gratias illi agamus, dc gratuler potiusquam invideam. Non enim hac mea disienatione volui Germanam Gallicamve nobilitatem omnem ad solos rese re Romanos; sediantum curiosis& doctis ingeniis aperire viam, de occasionem dare diligentias atque altius inquirendi populorum, urbium, atque oppidorum non set uiri; verit etiam gentium,ac familiarum antiquas origines, quae ex δε- lis clypeorum notis colligi nequeunt. Sed de his jam nimis. Non enim hujus est loci, tenebras omnium illustrare. Tu interim, vir clarissime, meum hunc laborem principi iuveni,dc resp. literariae impciatum pro tuo eximio candore, si gulari que erga virtutes atque is teras studio favore prosequi, di qua polles auctoritate tueri atque provehere non dubit bis. Nam verae nobilitatis fluenta non primis tantum labris

delibasti; sed toto pectore, & visceribus intimis imbibisti. Quapropter principis iuventutis nostri cujus virius,hono Ac salus tibi maxime semper cordi fuit) pompam illam Panis

nonicam a tuo non minus. quam meo Corolin Pighio diligenter philosophico penicillo delimatam eius ex voto tibi

peculiariter nuncupare volui, quod:ita de nobis sis meritus. Ut intelligant omnes, iros summam humanitate cum incresdibili prudentia dc indesesia reip. cura conjuncti, caeterasv

547쪽

virtutes in tui ordinis vito requisitas sic in te colore, flea δε mirari, ut hic nobis unus instar sis omnium. tum, ut pignus aliquod in posterum extaret veteris amicitiae nostrae, jam olim in triumvirali illo descissimo contubernio Limariensi contractae , cum nos aliqtiando literariae conversationis caussa quemadmodum vetusti in stisdiis commilitii Italici necessitudo postulabat in tuos collegas Henricum Reccium, di Andream Masium, viros prisca pietate di eruditione rara conspicuos non minus, quam rerum experientia, linguarum peritia, & judicii consiliique integritate incomparabulas, visitaremus. Quo quidem meminimus nos nihil luben tius fecisse, quotiescunque sese dabat occasio.. Quid enim non attraherent tantarum virtutum magnates illi eximii. di purissima illa succina 3 Accessit insuper tum nobis in primo congressit horum auspiciis tuae amicitiae felix usiua:

Hoc igitur nostrum munusculum quid amplius dum p ratur in eo, precamur, animo accipias, quo reliqua nostraikles. Vale. Sanctis h Trajana. Idibus Augusti. salutis nostrae cIa D CIR

548쪽

POMPAE. EQUESTRIS.

DESCRIPTIO. QVAM. IL L U-

εTRISSIMUS. PRINCEPS. IULIA . CLIVIAE. &αDUX. CARVLUS. FRIDERICUS. IN. CAMPUM PRODUXIT. LUDIS. FESTIVIS. POST. CORO NATIONEM. SERENISSIMI. ΗUNGARIAE. REGIS. RVDOLΡΗΙ. AB. AUSTIUA. FACTIS XXVII. SEPTEMBRIS. ANNO. CHRISTIANAE.

DEMPTIONIS. cIo DLXXII. IA BELLUS. AGONO THETIS NOMINE PRINCIPIS. IVVENTVTIS. PORRECTUS. As. ΗΥΡSET AST E.

549쪽

UM Illustrissimus Carulus noster in istis Coro.

nationis Hungaricae ludis inter sui ordinis principes cum persenatotum pompa suis impensis instructa prodire in campum cuperet;e1 hac prima vice voluit tali inventionis adornari argumento, ut videretur esse illius aetati,conditioni,&statui quam apti Lsima. quae sub aliena quidem persona ipsiim tamen designaret & instiueret. Nimirum ut ex argumenti atque inventi nis excellentia non solum honoris, sed dc doctrinae fructum aliquem percipere pro tantis Impensis, alioquin inutilibus, posiet: atque etiam omnis nobilis juventui argumenti dignitate ad virtutis amorem excitari. Non igitur Pantalabi scurrae vel ridiculi Philistionis mimos vissim est imatari, vel Amadisii aut aliorum muliebria aut ociosa figmenta producere in theatrum: sed ex ipsa veteri Romanorum politia ac discipli na depromere argumentum non ineptum ei placuit. Conliderans enim aetatem , conditionem ac statum suum Princeps noster,prosecto quam aptissimὸ suscepit personam equitis Romani adolescentis : qui deposita praelevia puerili quod anno aetatis XVII. ex veteri instituto facere consu erantὶ di accepta toga pura iuvenili, semet incipit applicare disciplinae militari,& negociis civilibus: quemadmodum quisque nobilis adolcscens facere debet. Sum-er psit in stuper congruum d ignitatis titulum, Principis scilicet juventuus,ad quem aspirare tum illi decorum erat.ti etenim

550쪽

n ordine equestri titulus amplissimus esse solet. sic etenim erieus Macedoniae rex apud Livium lib. XLII de suae victoriae gloria jactitans in concione militari, victos, ait, Roma-aos cquites illos principes juventutis, equites seminarium ieratus: inde lectos in patrum numerum, concales inde Inperatores creari dicens. Et M. Tullius in orationaquadam, cuius nunc non memini, L. Dominum Ahen barbum vocat juventutis principem, tanquam maximae exin peetitionis juvenem. Atque in oratione pro P. Sulla, L. Toris quatum principem & signiferum juventutis honoris caussa nominat: quod studium suum in rempublicam Catilinario in tumultu clarissime demonstrasset inter equitesRon a nos Hunc itaque titulum postea Imperatores Romani mutata

reipublicae forma pro illis tantum filiis uiui parunt, ut honoratissmum pro juventute nobili: quod quidem Augusti a. primum auspiciis coeptum suis te constat. qui cum puer ei ιικνεrnem nepotes duos ex Julia filia sibi adoptasset, translatosque in rJuliam domum mutatis nominibus Cajum S Lucium Cinseres appellasiet; eos tenera adhuc aetatem equestrem ora dinem rettulit: qui mox ab eodem ordine clypeis aureis, hastisque puris donati , dc PRINCIPES IvVxNTVTI appellati sunt : quemadmodum nummi tunc cusi, atque

veterum marmorum elogia multa testantur , & ex Tram

quillo, atque Dione Callio colligimus. Augusti exemplum deinde Claudius adoptato Nerone, et auctor est Tacitus,& alii plures Impi' sequuti sunt sicut ex Caesarum nummis , & titulis liquet. Iam quia lege theatrali cautum erat, ut pri mo die certaturi transveherentur cum pompa sua personati per spectaculum . seseque judicum tabulis inscribi si-ctitio nomine curarent: placuit Carulo nomen I v L I v s , &cognome CLIVI MONTIVS, a tribus praecipuis provinciiπpaternis: quarum Julia nomen a Julio Caesare habere dicitur. Ut igitur haec digne instrueretur per na cum comitatu suo perapto Inecnon exquisito debitoque cultu exornar tur. atque supellex fieret ad argumentum accommoda; uti curam gererent, suis familiaribus mandavit. qui communicato consilio totam pompam ordine ju1lo personis ad rem maxime facientibus, ac apparatu vestium symbolorumque convcn emis limo instiuere&adopnare decreversit. hoc modo sequenti dc ob has caulas. Non vestiatur Princeps tu cim

SEARCH

MENU NAVIGATION