Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

potes assignare ea vi stibilium. Invaluit tamen usus, ut sapientia stricti is simpla idem sit ac Metaphysica , quae Aristoteli dicitur φιλο ψD ρω- τη , prima Philosophia, & 6. Ethic. c. 7. scientia

cum mente. ἀ

1 1. Ab effectu Platoni dicitur πιλία ζ .Θανα-

σου, meditatio mortis, id est abstractio quaedam, &avocatio a sensibus. Duplex quippe mors, natura Iis altera, quae est sejunctio an imae a corpore: altera Voluntaria, qua animus etiam corpore inclusus ab eodem , & sensuum commercio abducitur , & honesta voluptatis, quam rebus cognoscendis, percipiendisque colligit, suavitudine delinitus viis tam Voluptariam contemnit, secum esse incipit,& apud se habitat : at secernere a corpore ani

mum, nihil quidquam aliud est, quam emori

discere. III. Medicina animi a Cicerone appellatur 3. Tuscul. quaest. ab Epicteto , medica opicina, quia animi morbos sanat. Duplex quippe animi morbus, ignorantiam mente, eaque duplex, altera purae negationis , altera pravae dispositionis .&cinopia virtutis in voluntate, quae est ignavia quaedam , & ostitantia voluntatis in adeptione virtutis ob cupiditates , quas dum se impotentius efferunt, luminibus mentis ossiciunt ,& a veri indagatione retardant. At Philosophia ignorantiam mentis fanat, tum negative , errores profligando, &sophismata soluendo , tum positive, veritatem do-' eendo : inopiam virtutis in mente sublevat & negativE , cupiditates rationi subjiciendo, & positivε, virtutibus corroborantis , unde sanitas persecta sequitur , qua: est 9ptima animi constitutio.. I v. Similitudo cum Deo,& quaedam quasi deisi.

32쪽

ET PRINCIPIIS PHIL. 'catio,quatenus homini possibilis est,busimnς του θ εοῦ Hem1 Tἡri ατο ν α θρωσω. Ita Plato in Dialogis. Perfectio enim Dei tribus potissimum partibus continetur , perfecta rerum cognitione, voluntatis Te Etitudine, & sapienti rerum omnium administratione : Philosophia Deum in istis tribus imitatur; nam perfectam rerum cognitionem parit in mente, ipsa veritatis parens, & indagatrix ,voluntatem Virtutibus instruit, & honestate imbuit, denique modum regendorum hominum praescribit, & praesidia ad id sussicit idonea : ergo Deum imitatur.

De causis Philosophiae intrinsecis.

NA τ v R A M Philosophiae definiendo utcumiaque explicuimus , pleniorem illius notitiam ex causis juvat eruere ,, tunc enim res pei sectissim εscitur, cum per causas noscitur. Causae Philos phiae perinde ac rerum aliarum quatuor omnino sunt, duae intrinsecae, materialis, & formalis : duae extrinsecae, essiciens, & finalis. De intrinsecis hoc articulo agimus, de extrinsecis articulo proximo.

g. I. De causa materiali Philosophia.

I. Ο Η sER- Λvs A materialis duplex , altera V Α T I o. circa quam, quae idem est ac objectum materiale, seu subj ectum tractationis : altera in qua, quae subjectum in quo dicitur, idque duplex, inhaesionis, & denominationis. II. OasERVATIO. Philosophia duplex, argumentatrix , intuitiva. Illa a nota veritate ad

33쪽

ro DE N A T V R A. subjecto , si contemplatrix sit, aut agendum quid piam circa subjectum , si actuosa : haec simplex

est intuitus veritatis, de Philosophia argumentatrice hic potissimum agitur. III. ΟΒsERvΑTIO. Intellectus si non re, saltem virtute duplex in homine, oecuiativus προκνιμος practicus. Ita Aristoteles lib. 3. de anima c. q. Ille rei veritatem contemplatur, ut sciat, hic cognoscit ut agat. Practicus iterum duplex ,

activus , & factivus , in primo prudentia residet,

in secundo ars. I. AssERTIO. Causa materialis circa quam Philosophiae adaequata, sunt res Omnes tum m

teriales , & concretae, tum spiritalos & abstractae, quae sciri possunt, sive necessariae sint, sive contingentes. Probatur: Causa materialis circa quam adaequata cujusque facultaris duo includit. Primum , ut sit id circa quod ipsa versari possit ,

Secundum , ut nec angustius, nec latrias ejus ana plitudine pateat : circa res tum corporatas, tum

spiritales, necessarias . & contingentes Philosophia ersatur, nec angustids aut latius patent ejusdem amplitudine , non angustius, quia nihil tractatur in Philosophia , praeter res corporatas & spiritales, quae sciri aliquatenus possisnt;& si quid in ea opinabile est , scientiae causa id ipsum inquiriturs , opinio enim est dispositio ad scientiam. Deinde res

omnes sunt vel necessariae, vel contingentes: circa necessarias Philosophia contemplatrix occupatur, circa contingentes practica vertatur e ergo causa

materialis circa quam Philosophiae adaequata, sunt Fes omnes materiales, quae sciri possunt. II. Λs SERTIO. Datur in Deo Philosophia intuitiva , non argumentativa. Duae sunt partes

34쪽

ΕΤ p RI NC I PIIS u Tr. re Assertionis. Probatur prima: Perfectissimus cognoscendi modus Deo convenit, quia est perfectissim εintelligens , perseetissime intelligens , quia summa immaterialis, & materia una obex est cognitio nis ι summὸ immaterialis, quia actus purissimus: sed perfectissimus cognoscenoi modus est intuitiva cognitio , quia attingit rem ut in se est , nec supponit ignorantiam : ergo Philosophia seu cognitio intuiti vadatur in Deo. Confirmatur maior ex Augustino l. I s. de Trinit. cap. I Non alternante conceptu modo hoc, modo illud , sed omnia

simul ae semel velut in instanti, , momento perpetua aternitatis Dem cognoscit.

Probatur secunda: Nulla cognitio imperfecta Deo convenit : Philosophia argumentatrix est cognitio imperfecta, quia supponit veri ratem ignotam , quam detegat, nam argumentari est a nota veritate ad ignotam cursu quodam mentis ire : ergo Philosophia argumentativa Deo non conVenit. III. AssERTIO. Homo in hac vita solius Philosophiae argumentativae naturaliter capax est. Probatur, quia nomo quandiu hic degit, naturas rerum intueri in se non potest, sed accidentium, quibus latent obvolutae, complexionem sensibus primo percipit: tum ex accidentium cognitione ad . essentias, a qnibus fluunt, paulatim ascendit, ratiqvibus deinde proprietates, & effecta ratiocinando

IV. AssERTIO. Philosophiae argumentatricis materia in qua proxima, seu subjectum inhaesionis, est intellectus : materia autem remota, seu subjectum denominationis, ipse homo. Probatulli prima pars, quis subj ectum proximum, & inhae sionis habitus cognoscentis est intellectus: Phila-

35쪽

sophia est habitus cognoscens, vel potius complexio habituum tum speculativorum , tum praeticorum : ergo subjectum proximum , & inhaesionis Philosophiae est intellectus ι speculativus quidem habitus speculativi, practicus verbpractici. Probatur secunda pars , quia subjectum denomia nationis alicujus formae est, quod denominaturale: totus homo denominatur Philosophus. Ratio est, quia denominationes sunt totius suppositi, perinde atque actiones t ergo homo est subjectum penominationis Philosophiae.

g. II. De causa formali Philosophie.

V N I c Α Ο Ε - VAERER A causam formalem. SERVATIO. alicujus habitus idem est ac quaerere objectum sormale: objectum porro forma te est ratio 4pecialis , sub qua tendit in objectum. VNICA AssERTIO. Causa formalis Philosophiae est rerum tum materialium , tum spiritalium omnium stibilitas: seu res omnes, quatenus

sciri possunt x nainrali lumine percipi. Probatur: formalis cujusque habitus causa est ratio specialis, sub qua vertatur circa objectum materiale, quia .. ipsum constituit, Sc distinguit ab omni alio: 1ci-bkitas rerum omnium est ratio specialis , sub qua easdem spe stat Philosophia ι ipsam enim consta

tuit, & distinguit a quolibet alio habitu , a fide 4

pernaturali, quae una Dei authoritate nititur, a Theologia, quae licet argumentativa sit, fidei tamen subordinatur, adeoque aliquid obscuritatis involvit, ab opinione , quae probabiliter tantum concludit, & imbecillum gignit assensum : ergo

causa formalis philosophiae est rerum omnium sci-

36쪽

AT pRINCIPIIS PHIL. I bilitas , hine definiti potest Philosophia , complexi

habituum inclinantium intellectum ad omnes conclusiones naturales scientificas fucile, & sine errore eliciendas. Quanquam si sumitur Philosophia pro ststemate praeceptorum , tum causa sor- malis illius est apta dispositio, & connexio praeceptorum inter se, quia artefacti forma est ordo Partium inter se. ARTI cvLvs III.

De causa sistente, est finali Philosophia'

humana. DE causis Philosophiae intrinsecis hactenus eis gimus ι jam de cauta emciente, & finali agendum. Et quoniam caussa essiciens Philosophiae altera est primdm essiciens, altera reparans, quaerendum I. a quo primdm inventa , seu quis primus author illius extiterit. 2. quis ejusdem restaurator.

f. I. De causa sistente humana Philosophia.

I. AssE R--s A essiciens Philo phiae hu-- Tio. manae princeps Deus extitit, eam que Adamo in ortu primum infudit. Ita D. Tho

mas I. pari. q. ' .a. Ira.

Probatur I. authoritate scripturae, cujus duo testimonia profero. Primum ex Genesi c. i. ubi animalia statim post creationem, ad Adamum dicuntur fuisse adducta, quibus sua imponeret nomina et

Deinde subjungitur : Omne quod vocavit Adam

37쪽

anim viventis, ipsum est nomen ejus, id est congruens ad cujusque animalis naturam nomen singulis indidit, ut explicat Eusebius. Ex hoc loco silc arguo , lapientis est nomina rebus imponere, quae naturae cujusque rei congruant : Adamus ex illo loco nomina rebus congruentia imposuit statim ab ortu : ergo sapiens fuit ab ortu ; non sapientia acquisita, quam tantillo temporis spario, proprio marte , assequi non potuit: ergo infusa.

ninc Chrysostomus hom. . in Genes. Suod magna sapientia prassitsu fuerit, lΑdamusὶ disce ex iis , qua fiunt. & adduxit illa, &c.

Secundum peto ex Ecclesiast. c. I 7. Creavit, inquit , hominem de terra. Creavit cum ipso adjutorium simila sibi : disciplinέ intellectus implevit eos. Creavit illis mentiam Diritus, sensu implevit eor illorum . bona, ct mala ostendit illis. P fuit oculum super corda illorum , &c. Hinc sic argumentor, Deus creavit scientiam cum Adamo , Ecdisciplina intellectus replevit eum: ergo Philos phiam ipsi in ortu infudit. Nec dicas ibi sermonem esse de scientia supernaturali: Nam s. scripturae voces ad scientiam supernaturalem non videntur restringi. a. ad disciplinam intellectus perfectam , qua Deus replevit mentem Adami, haud dubiἡ scientia naturalis requiritur. 3. quia ad laudes Dei, de quibus eo loco mentio fit, non pardm confert rerum naturalium perfecta cognitio , quae est Philosophiae partus. Probatur 2. ratione; duplici altera petita ex ossiciis Adami: altera a minori ad majus. Ex ossiciis quidem sic. Venit in mundum Adamus , ut ipsius Princeps, & moderator. Deinde ut posteritatis

magister : principis est totius impe rii statum,

38쪽

ET PRI NCIPIIS PHIL. Is subditorumque indolem nosse, ut sapienter regat: magistri scientia valere , ut instruat : ergo debuit totius imperii sui statum jam inde ab ortu , subditorumque indolem nosse ut dominus, &scientia valere ut posteritatis magister: non potuit sine Philosophia vel infusa, vel acquisita : non acqui Gla,quia nec inventione, nec disciplina comparare potuit: utraque enim eget tempore : ergo infusa. Hanc rationem D. Τnomas pluribus prosequitur artic. 3. mox citato, ubi probat Adamo infusam fuisse a Deo utramque sciuntiam tum naturalem, tum stipernaturalem his verbis: Res primitus avsto instituta sunt, non solum ut m se ipsis essent, sed etiam ut essent aliorum principia ; ideo producta sunt in flatu perfecto, in quo possent esse principia aliorum. Homo autem pors esse principium a terius non solum per generationem corporalem. sed etiam per instructionem, o gubernationem. Et ideo

sicut primus homo institutus est in statu perfecto

quantum ad corpus , ut statun posset generare αrta etiam institutus ect in statu perfecto , quAn-xὸ m ad animam, ut statim posset alios instruere, O gubernare ' Non potest autem aliquis instruere , nisi habeat scientiam. Et ideo primus homo suinstitutus es a Deo, ut haberet omnium scientiam, in quibus homo natus est instrui, &c. Λ minori ad majus : Reliqua opera Deus perfecta in ortu creavit : ergo multo magis hominem, propter quem condit sunt, perfectum creare de buit : at maxima animi perfectio, est Philosophia. Ad haec, sicut a Deo artifice corpus in ortu usquequaque pςrsectum immediate accepit, Vt generare posset: ita animam omni disciplin, imbutam ab eodem debuit accipere , ut regendo orbi par

39쪽

H DE NATVR A,

esset, ut jam observavi ex D. Thoma. Merito itaque Clemens Alexand. lib. I. stromat . ait Philosephiam Oεοθεν ἰων diυinitus venire ad homines,& alibi ,δ- ίαο ε ργιν , divina providenti opul nuncupat. At Quaeres, an Philosophia Adamo infusia ad res singulas pertineret. Respondeo I. ad ea omnia pertinuisse, quae ad fines ipsi praestitutos , institutionem nempe & gubernationem conferre quidpiam Poterant , de ita res tum materiales, tum spiritales, ne Deo quidem excepto , ut est author naturae, apprime novit per species sibi coelitus immissas. Singulas tamen individuorum species non hausica Deo, sed aliquorum duntaxat; nec certo per illam scientiam futura merE contingentia attigit ;nec internas hominum cogitationes etiam praesentes, quia nullum erat medium,in quo certd videret : nec praeterita ut praeterita novit, sed tantum ut ex praesentibus judicantur, vel ex recorda

tione.

II. AssERTIO. Adamus infusam sibi a Deo Philosophiam transiriisit ad posteros, studio postmodum, & labore colendam. Probatur: tum quia insitum est cuilibet a natura, quas consecutus sit disciplinas, ad liberos transmittere : tum quia scribit Eusebius 1. de praeparat.Evangelica c. 2. ab Hebraeis excultam fuisse , &ad Chaldaeos traductam .

a Chaldaeis ad vicinos Myrios, ab Assyriis ad Agyptios, denique ab AEgyptiis od Graecos profluxisse ,

a quibus tandem ad Latinos transfusa ad nos, qualis nunc est , pervenit. Sed quomodo III. ASSERTIO. Inter causas reparatae inter homines Philosophiae ex parte hominis sunt, i. sciendi curiditas , 2. conscientia propriae imbecillitatis, 3.

40쪽

ET PRINCIPIIS PHIL. 'natura , . notiones rerum Vniversalium, s. admiratio, 6. sensus, 7. observatio,experientia inductio, 3. cura, & disciplina. Ex parte rerum, effecta.

Cupiditas sciendi cuilibet homini a natura insita. factus quippe homo a natura ad veritatis cognitis. nem,quae est hominis propria operatio, & naturalis perfectio: at maxime appetitur ab homine, quod ad naturalem illius perfectionem pertinet, juxta placitum Aristotelis I. MetaphyLjam citatum. Conscientia propriae imbecillitatis, quae ingeni tam cuilibet homini veri videndi cupiditatem ex citat & acuit ut id quod deest a natura, aliquatenus studio repraesentet. Certe ex Philosopho Politio.

Omnis ars, ct disciplina , id quod des natura,

implere maxime vult.

Natura,quae duabus partibus continetur, ingenio,& memoria.Ipgenium est vis prompta animi in apprehendendo,& solers in dijudicando.Vt enim oculo apprehendimus Iucem, & colorem , deinde objectum apprehensum dijudicamus,ita ingenio res celeriter apprehendimus,& solerter dijudicamus.Ρo

ro ad ingenii felicitatem multum conferunt spiritus animales , & ad apprehendendum celeres , & ad judicandum stabiles: ideoque sanguis, melancholia& bilis debent inter te temperari. Melancholia enim dat consistentiam spiritibus , bilis flava celeritatem, sanguis sic utramque temperat, essicitque ut nec sit nimia spirituum pernicitas, nec nimia tarditas. Memoria cst vis prompta imprimendi imagines rerum , & impressas retinendi, aut certe recordandi, unde humid talem cerebri requirit utcumque viscosiam , quia humiditas nimium diluta vix quidquam Ietinet.

Notiones rerum universaliam sunt prima quasi

SEARCH

MENU NAVIGATION