장음표시 사용
51쪽
g DE NATURA, dum Philosophia armati grassantes haereticorum errores insigni sua g ria represserunt, fidem vel
confirmarunt nutantem, vel inclinatam , & jacen
Probatur 2. In Theologia duo sunt , praeceptio ,& disputatio. Praeceptio spectat vel simplices te minos , vel compositos, seu conclusiones, quia omnis quaest io vel simplex, vel composita. In dii putatione continentur duo, primum, praeparatio seu inventio mediorum , & Conclusionum , adversus fallacias defensio : ad intelligentiam terminorum tum simplicium, tum compositorum , & ad disputationem Philosophia utraque& speculativa, & practica adjumenti affert plurimum. Nam T. plurimi sunt termini in scripturis, qui rite intelligi non potiunt absque Philosophiae utriusque praesidio. Metaphysica enim vim , & notionem τυ δν- τος, existentis , cujus mentio fit in veteri letha mento , aperit : Physica lucem affert plurimam creationi rerum omnium , & ordirii partium mundi, de quibus Genesis tribus primis capitibus λ- sssime agitur: Moralis virtutum , de quibus tum
Vetus, tum novum testamentum agunt, fontes
aperit: Politica praeit politicae Christianar, qu Theologiae subjicitur : Logica voces ambigui sen-1 us enucleat.
Ad haec , cum affectuosa Theologia sit, finemque ultimum per media idonea consequendum homini viatori proponat, quis non videt multa ex variis Philosophiae partibus adjumenta Theologiae parari Θ Certe Physica partes hominis , qui est subjectum illius beatitudinis, ejusque potentias evolvit : Moralis accurata beatitudinis naturalis explicatione ad beatitudinis supernaturalis noti.
52쪽
ET PRINCIPIIS PHIL. 29tiam proludit , Ic virtutes morales subministrat, quae si a charitate supernaturali informentur, prae-ndia sunt beatitudinis lupernaturalis idonea. Rursus Theologiae conclusio mixta est cx termino uno Theologico , Philosophico altero , eoque vel theoretico , vel practico coalescit: terminum theo reticum Philosophia contemplatrix lassicit, practicum actuosa , formam singulis conclusionibus tum puris , lupa mixtis Logica . Denique disceptatricem Theologiam juvat non parum Philosophia, tum acuendo animum disputantis accurata praeceptionum Logicarum informatione , tum solerti inventione mediorum , quibus veritas dogmatis probetur , tum diligenti cautione sophismatum , quibus eadem ab hostibus fidei acrius oppugnatur. Probatur 3. ex encomtis sanctorum Patrum ,
quibus Philosophiam mirificὸ extollunt. Iustinus martyr Dialog. cum Triphone eam praedicat. Absque Philosophia , inquit, ct recta ratione ne mini prasto est prudentia. Clemens Alexand. lib.
I. strom. s αλ θειαι ia να m,expressam imaginem veritatis appellat, passim omnes vinea
Domini, id est Ecclesiae, sepimentum, vallum, se
murum veritatιs nuncupant. Sed celebre impramis elogium ipsius Logicae extat apud D. Augustinum lib. x de ord. cap. I 3. Disciplina disciplinarum. Hac docet docere , hac docet discere. In hac seipsa ratio demonstrat, atque aperit . qua sit, quid velit, quid valeat, scit scire. Sola Icientem facere non solum vult, sed etiam potess. At Objicies cum Ianssenio tom. I. lib. 6. Philo phi ex Tertulliano haereticorum Patriarchae. Ex Augustino crucem Christi evacuant, & perplexi
53쪽
talis Uncos inserunt, ne simplicia pateant , &clara luceant. Ex D. Paulino, destruunt Vera, ut falsa stabiliant: ex Basilio daemonis inventa, & Rrtificia sectantur,quem πρωτει οὐ μοῦ το) isis Minc κῆν σπιφις ἡν, primum , ct maximum mundana Philosophia Sophistam vocat hom. Q. Ergo Philosophia fidei , religioni , & sacrae Theologiae
Resp. distinguo conseq. Philo phia adulterina,& corrupta, concedo : Philosophia vera , & int gra, nego. Invehuntur enim S S. Patres his, &, aliis locis in eos Philosophos, qui fallacias , & argutias aucupantur, ut veritati fucum faciant, &quibus, ut ita dicam , omnis Philosophia ventosa in lingua est. Locis a me citatis veram Philosophiam justis ac suis laudibus extollunt, aliis Verbadulterinam objurgationibus petunt : honorifice Virginem praedicant, corruptam asperὸ prosequuntur; utrique quod suum est , aequi aestimatores impertiunt. Sed nullo discrimine Philosophiam condemnat Ianssenius, non quae sit in se nocens , sed quae sibi, suisque erroribus noceat.
Adamabat ille tenebras errorum suorum fautrices:
facem ista praesert implicatissimis de gratia quaestionibus. Hoc stante fidei propugnaculo, suam non posse stare doctrinam probὰ intelligebat: in
illius ruinam ac perniciem nihil rion machinatur. Sed quaecunque moliatur ille cum asseclis suis, illaesa , integra, atque adeo victrix , ut extitit hactenus, ita extabit semper. Injurias quidem aequo animo perseret, quia inodesta ; sed quia Veritatis amans, rediviva Calvinianae Hydrae capita suo differendi acumine rescindet, rationum pondere obteret, vi , & robore argumentorum elidet.
54쪽
ΕΤ PRINCIPIIS P ΗΙL. 3χΤria ex dictis inseruntur. Primum, Philosophia
Theologiae utcunque amnis I. ratione materiae,
quia bonum naturae, & moris subjicitur bono gratiae, Σ. ratione formae syllogisticae, quam Logica sussicit, 3. ratione terminorum, quos Philosophia Theologiae suppeditat, aut certe, si ambigui sint sensus, explicat. Disserunt tamen principiis, &mediis. Principio , quis Theologia nititur authori tate Dei revelantis, Philosophia principiis per se . notis. Fine , finis enim Philosophiae est beatitudo,& perfectio naturalis hominis , Theologiae vero finis beatitudo supernaturalis. Denique mediis, quia media, quibus finem assequitur Philosophus, sunt bonanaturae, & moris a media autem, quibus finem attingit Theologus, bona gratiae. Secundum: Quod verum est in Philosophia,verum quoque in Theologia, et . quia utriusque disciplinae
finis est veritas ; illius veritas naturae, & morum,hujus veritas gratiae: at veritas Veritati non repugnat. a. ambae sunt virtutes mentis, Virtus autem virtuti non est: contraria. 3. author Vtriusque, & parens
Deus , qui est ipsa veritas. 4. quod semel est ens, non potest fieri non ens : ergo quod semel verum est, falsum fieri nequit ι verum enim, & falsum
se habent ut ens , & non eris.
Tertium : Philosophiae dignitas , & praestantiatum ex causis, tum ex universalitate principiorum petita. Ex causis quidem , habet enim pro causiaessiciente Deum ι pro causa materiali in qua rationem , qua nihil a Deo in natura divinius effectum , pro causa materiali circa quam , res omnes neceDsarias & contingentes, divinas & humanas , pro finali denique cognitionem veritatis, & virtutis adeptionem. Universitate principiorum alias disci-
55쪽
3α D E N A T V R A, plinas praestantiores sibi subjicit, nempe medicinam , cujus subjectum , corpus humanum , finis sanitas, principia remedia quae omnia ex Physica Petuntur ι hinc pronuntiatum , ibi incipit medicus , ubi desinit Philosophus ε; Isuis prudentiam, quam sibi subordinat Ethica: nec enim principiauae prudentiae Iurisconsultus rite percipere potest, causas regularum, & legum suarum reddere , nisi Ethicam probe teneat; Rhetoricam tum Ethica, tum Politica vi instrumentum ad commovendos sedandbsque affectus adhibent ι ideoque ab Aristot. I. Rhet. c. 2. -ραφυas πris mρι mi ηνθη πραγματάρας, agnatum quiddam vin doctrina, qua est damoribuι, dicitur.
56쪽
De natura, objecto, ne, proprietatibus
Rs artium D. Thomae Logica diciture veri ac sals disceptatrix ac judex Ciceroni aliarum philosephiae partium sor- matrix Augustino. Et merito quidem haec enim intelligendi vim acuit , rectE ratiocinandi viam commonstrat, suam aliis disciplinis sic navat operam, factinque praeseri, ut qui eam non bene perceptam animo, comprehensamque habeat, eum necesse sit in turpissima aliarum iacultatum ignoratione versari. Quare nostra permagni interest, ejus vim ac naturam, praeceptionumque rationem pervestigare omnem, ex quibus aliae lint aptae, pendentesque disciplinae. Naturam porro illius hac prima parte, piaece- εptionum verb rationem , & usus reliquis partibus
57쪽
. DISPUTATIO PRIMA. De Existentia, ct Natura Logicae.
R I B v s omnino articulis constabit. haec Disputatio. Primus existentiam Logicae, & ortum astruet. Secundus genus illius inquiret. Tertius differer tiam explicabit. ARTICVLVsΙ.
PR AE c s P i et tota Philosophorum schola, ut ante quaeratur an res sit, quam quid sit , quorsum enim non entis naturam , quae nulla plane sit, nisi commentitia , investiges 3 Quaerendum itaque prius an sit aliqua Logica . Secundo, quis illius
I. AssER--r v R Logica naturalis. Proba-T Io. Mintur I. ex Aristotele lib. I. top. C. 7. ubi docet homines a natura esse Dialecticos , ScRhetores. Σ. ratione : Logica naturalis est quaedam vis a natura insita, qua homines sine artis
praesidio definiunt, dividunt, unum ex alio inserunt : datur ejusmodi vis insita cuilibet homini , qua sine artis praesidio, definit, dividit, unum ex
58쪽
alio insert: ergo datur Logica naturalis. Certe nemo
Logicam maturalem homini denegabit , qui illum
rationis , & intelligentiae compotem concesserit. - ΙΙ. ΑssERT. Praeter naturalem Logicam , datur Logica artificialis. Probatur : UMur facultas, laecertas quasdam praeceptiones recte definiendi, dividendi , & ratiocinandi tradat : sed illa facul vas est Logica artificialis ergo datur Logica artificialis. 2. Natura debuit providere , ut si
quae facultas in obeundis functionibus erraret, daretur aliqua scientia vel ars illius operationum emendatrix. Sic Grammatica rationem pure, ScLatine loquendi, Rhetorica ornate dicendi, scientia moralis rectE, & laudabiliter agendi praecepta tradit : at ratio aliquando male apprehendit, judicat, ac discurrit : ergo debet dari facultas, quae errantem dirigat ; illa autem est Logica artificia iis , ideo sic dicta a nomine, λογς, quae Vox rationem , & sermonem significat, quia Logica est rationis directrix, & ars sermonis rite conformandi , dirigit enim sermonem tum internum tum externum , quia homo debet seipsum , & alios alloqui issed maxime internum, qui est sermo per se, & exterioris regula , sicut exterior illius interpres. Item Dialectica acore fi δαλεγχω a disserendo , nempe ib una sui parte, quae modum y rQbabiliter disserendi edocet.
Objicies: Quae sunt a natura, non egent arte utpote facilla : disserere est a natuta. homini concessum , scut avibus volare : ergo , Sc. Resp. Dist. maj. Quae sunt a natura, non egem arte, ut fiant qualicumque modo , concedo : Vire sto modo fiant, subdistinguo : si mali, fieri non
possint,conc. secus, nego. At quam Vis homo natu-
59쪽
raliter, ratiocinetur ι quia tamen potest bene' vel malὸ ratiocinari, ideo arte indiget, errorum suo
rum emendatrice. Instabis: natura est certior arte : erbo natura
I dissetendi mosis est certior artificiali: Resp. Dist. Ant. natura ad unum agendi modum determinata , conc. sic lapis suopte nutu certius tendit ad centrum, quam arte : natura indifkrens ad opposita , nego.
f. II. Vnde sit Logica Artificiatis.
T I o. I liquis Philosophiae partibus fuit inissa. Probatur : Quia primum hominem Deus doctorem caeterorum instituit , doctoris autem est rationem reddere, & quidem factu, facilitas porro Logicae partus est. Deinde alias disciplinas accepit a Deo in ortu , ut jam probatum est : ergo& Logicam, sine qua nulla conclusio certa, firmaque sit. II. AssERT. Logicam fere extinctam Aristoteles revocavit, auxitque de suo. Probatar ex ipsi Aristotele qui lib. 2. Elench. cap. I. gloriatur se eorum , quae de syllogismis conficiendis praecepta Ieliquit, principem authorεmque suisse.
II. AssERTIO. Duce , & magistra experie tia, saltem reflexa, perfecta fuit Logica. Probatur : Cum enim inter ratiocinandum experirentur homines errare se interdum, & interdum recth inferre ; regulas , & praecepta observarunt, quae toties rationem errantem dirigerent, quoties iisdem Vterentur. V.g.Cum viderent se ex veris praemissis ratione materiae aliquando veram, aliquando
60쪽
falsam conclusionem elicere, longo usu, & experientia tandem observarunt, quotieS extrema pro-- positionum certo quodammodo , cum medio termino connecterent, rectὶ se ex praemissis , & sine erroris periculo concludere , sin autem alius extremorum cum medio nexus foret, falsam se conclusionem inferre. Causam demum inquisivere ob quam ex hac connexione falsitas, ex illa vero veritas semper sequeretur εἶ & ita eam partem in- Venerunt , quae de modo argumentandi agit. Itaque Logicam artem hac methodo inventam
puto. I. Aliqui syllogismorum modi natura duce,&magistra inventi sunt. 2. eorum bonitas, facta Per quamlibet materiam inductione, detecta est ab ipsius Logicae authoribus. 3. quaesierunt propter
quid ejusmodi syllogismi vim concludendi haberent. 4. cognoverunt illam vim totam oriri ex
duobus principiis, dicto de omni, & dicto de nullo. . eandem regulam ad probandam syllogismorum bonitatem adhibuerunt, quaesieruntque diligenter , an continerent alterutrum dictum, vel adhu , Vel virtute. 6. Inventis ejusmodi syllogismis, quasi instrumentis usi sunt ad ea examinanda , quae ad Logicum organum pertinent. Dixi experientia reflexa, hoc est diligenti obser-Vatione , & quodam quasi recursu in operationes mentis tum vitiosas , tum laudabiles. Duplex quippe est experientia : altera directa , quae est cognitio ac notatio quintam,qua mens res singulares extra sepositas cognoscit, ut cdm advertit ignem esse &esse calidum t altera reflexa, qua intellectus seipsum , suasque operationes observat, & quasi re 'censet , in se demum, opusque suum quodammo
