장음표시 사용
61쪽
Objicies . Cognitio incerta, & fallax non potest
esse causa cognitionis certae; effectus .enim sequitur naturam causae suae : experientia est cognitio in- . certa, & fallax , Logica vero cognitio serta: er-d experientia non potest esse causa Logicae. Proia atur minoris prima pars : Experientia ducitur ex singularium plurium observatione, quae contingentia sunt possuntque aliter se .habere :ergo experientia est incerta , & fallax cognitio. Hinc Hippocrates Aphorismo I. lib. I. Arais inquit,
longa , vita brevis, oceasio praceps. experimentum
fallax, judicium difficile. Resp. dist. maj. Cognitio incerta, & fallax
non potest esse vera , & propria causa certae cognitionis , concedo. Non potest esse impropria causia , seu Occasio , propter quam quaesita sit vera , & propria causia illius cognitionis . . nego. Et concessa minore disting. conseq. ergo experientia non potest esse vera , & propria causa Logicae, conced. conseq. Impropria causis, Moccasio, nego conseq Deinde cum diuturna enuariorum hominum vel simul existentium , vel sibi succedentium experientia , tunc gignit certit dinem tantam , quanta hic haberi potest, accedente praesertim intellectus opera , qui causam effectuum proximam inquirit invenitque. ARTI cvLvs II.
Genus Logica. VT existentiam cujusque rei experientia pro
bat : ita naturam definitio explicat. Porro
cum definitio genere , & differentia constet , ut habeatur 'perfecta Logicae definitio, genus hoc
62쪽
artic.inquiuemus , proxime sequenti differentiam: sed ante Logiear divisio instituenda.
Is R i M A est ex parte originis, in naturalem , & artificialem. aturalis est vis dividendi, definiendi,& argumentandi,cuilibet homini a statura ingenita : Artificialis , quae certis quibusdam recitaratiocinamdi regulis constat, ac proinde usu, M
Secunda , Ex parte modi, quo habetur Logica , in actualem , & habitualem. Actualis est actus vel ipsius Logicae naturalis, vel artificialis. Habitualis, est qualitas fixa, & stabilis ex frequenti actuum repetitione in intellectu tanquam seroen futurorum actuum quoddam , fructusque cognitionis rolicta: Illa quidem transiens , & categoria actionis
contenta : haec permanens, quae in categoria qualitatis reponitur. Tertia , ex parte muneris , in docentem, &Vtentem. Docens recte ratiocinandi praecepta tradit : utens iisdem traditis utitur, & materiae applicat. Quarta , ex modo argumentandi, fit in demonstrativam, dialecticam, ε sophisti m. Demon- strativa tradit praecepta demonstrationis seu syllogismi perfecti,qui parit scientiam .de hacAristoteles egit duobus libris posteriorur Analyticorum. Dialectica tradit praecepta probabiliter differendi in Vtramque partem, & libris octo topic. continetur. Sophistica tradit praecepta faciendorum, sol- vendorumque sophismatum, de qua Aristoteles duobus libris elench. a
63쪽
Quaestio hic est, an triplex haec Logica sit virtus mentis, an aliqua tantum ex tribus, ut sol-Vam, sit
I. TNTER habitus mentis alius dicitur persectus, qqi virtus appellatur : imperfectus alius, Mdeficiens , isque duplex est , imperfectus simpliciter , & imperfectus secundum quid ; imperfectus simpliciter est error : imperfectus secundilm quid
Ratio divisionis est, quia omnis habitus mentis habet pro fine opus, vel perfectum, vel impersectum. Si persectum , virtus simpliciter dicitur. Si imperfectum , vel quia caret veritate, Mest error habitualis, aut actuatis. Error enim habitualis definitur, habitus inclinans semper ad falsum, actualis vero falsa cognitio a vel quia modo veritatem habet, modo falsitatem , & est facultas , quae est habitus perinde inclinans in verum atque in falsum. quanquam I I. Facultas sumitur latissime, minus latὰ, strictε. Latissim h sumpta , est quaelibet disciplina , quae reddit animum aptum ad aliquid contemplandum , agendum, vel essiciendRm , quo sensu Aristoteles Rhetoricam, & Dialecticam vocat facultatem lib. I. de arte Rhet. Miniis late sumi r ab Alexandro praefatione in lib. I. topic. cdm definitur ab eo, potestas , quae aeque contrariorum, utrumque respicit, potestque de re sibi proposita in utramque partem assirmando, vel negando disputare.
Stridia sumitur pro habitu inelinante intelle-
64쪽
etium tum in verum , tum in falsum , quo sensu virtuti mentis smpliciter dictae opponitur, quae semper tendit in verum. Nam m. Virtus definitur ab Aristotele lib. 6. Ethic. cap. I. Optima dispositio potentiae ad proprium
opus: optima , inquam , tum ratione modi, quo Potentiae inhaeret, nempe constanter; & quo operatur, nempe facit E , & expedite. tum ratione Operis, quia opus , ad quod disponit virtus, bonum , id est, perfectum esse debet. Perficit itaque potentiam virtus , in qua est , eamque disponit ad actus ipsi potentiae congruentes, & optimos. Vbi per proprium opus I si sit virtus mentis intelligitur cognitio veri, quia partis discursivae Proprium opus est veritas , Hinc idem Aristoteles virtutem mentis definit lib. 6. Ethic. cap. I.
Virtus mentis est, qua est ληθευ ει η mi Ἀτα - Φαδου, η ἀπιφαῖναι, verum dicit anima affirmanas , vel negando. At
I V. Cum virtus mentis vel speculativa sit, Vel praetica, ideo multiplex est verum , ad quod inclinat. Verum virtutis speculativae est cognitio a Vera, & consormis objecto suo speculabili: verum virtutis praeticae duplex: primum , veruS actus , seu judicium de opere faciendo : secundum ipsum
opus verum veritate sibi debita , & consentanea ex operatione resultans : hinc v. Augustinus lib. 1. de lib. arbitr. c. I 8.&I'. virtutem describit, qualitarem mentis, aua rectamivitur, qua nemo male utitur , id est, quae est principium bonorum amaum , nec in actum ma-- Ium, ut talis est, influere potest. Ratio est , quia virtus actuosa or satur ex natura sua ad e
sietenda humanae felicitatis instrumenta, eaque
65쪽
Vera, non adulterina ι alias finem suum Politica certo assequi non posset , hinc dicitur Aristoteli lib.
nium disciplinarum domina, ct architectonica, quia disciplinis theoreticis praecipit vim, non modum; modus enim concludendi ex scientia , non pendet a voluntate legi atoris, puta quod triangulus habeat tres angulos aequales, non est in voluntate legisatoris positum, inquit Philosophus, sed ex natura rei ; disciplinis autem actuosis uti debet ad finem suum, & quidem certo ;vnde usum iisdem praescribit, & modum ; non uteretur autem certo , si perinde in verum ac farusum bonum , & malum inclinarent. v r. Duo hinc inferuntur. Primum, virtus simpliciter Operatrix dicitur , quae dirigit ad opus semper verum. Secundum, virtus vero secundum quid dicitur, quae dirigere potest ad opus modb verum , modb falsum , seu cujus praeceptis in utramque partem Vti possumus. ti .
f. III. An Logica sit virtus mentis Impliciter dicta.
I. AssER-T OGICA practica , ut distingui Tro. Ita tur a Dialectica, & Sophistica, traditque praecepta de sorma divisionis, definitionis , M argumentationis , est virtus simpliciter.
Probatvr Argumento tum negatiVO, tum positivo.
Negativo quidem sic : Logica sic sumpta, nec est error , nec facultas : ergo st virtus simpliciter dicta. Probatur Antecedens : Error inclinat
66쪽
semper n falsum, facultas in utramque partem, id est modo in verum, modo in talium : atqui Logica, qua tradit praecepta de forma divisionis, deunitionis, & argumentationis , non est ejusmodi, quia nemo argumentatur, Vt erret tantum, aut ut opinetur, sed ut verum sciat; natura enim tendit ad persectionem sui, ideoque a te Vtitur, ut facilius, certiusque, finem suum aD
Positivo autem sic: Ille habitus est virtus simplici-rer, qui ad certa,& semper vera judicia de opere faciendo & ad verum opus inclinat, ut probatum est obserV. s. & 6. g. 2. Logica demonstrativa,quandiu agiL per praecepta sua, semper inclinat intellectum ad certa, & vera judicia de opere faciendo . & ad Verum opus : ergo Logica demonstrativa est virtus simpliciter dicta. Probatur min. quandiu se Iimur praecepta Logicae operativae, & demon- rativae circa formam, & materiam syllogismi, tandiu certa judicia elicimus de opere iaciendo, &assequimur verum Logicum, hoc est verum formae in opere, quod e Scimus.
Confirmatur: nisi Logica praecepta certa trade ret, &per ea tenderet in verum opus, nulla foret scientia , tandiu enim non est scientia , quandiu sciens non est certus de sua demonstratione: nullus autem sciens certus esset de sua demonstratione : ergo milia foret scientia. Major 'probatur :Quia reliquae scientiae certitudinem clemonstrationum suarum, & veritatem formae a Logica
II. AssERTIO. Logica speculativa est virtus simpliciter dictQ. Probatur : Ille habitus speculativus est virtus simpliciter dicta, qui inclinae
67쪽
mentem in cognitionem semper veram seu obj ecto speculabili consormem : Logica speculativa inclinat mentem in cognitionem semper veram seu objecto speculabili consormem : ergo Logica speculariva est virtus simpliciter dicta. III. AssERTIO. Logica, qua parte dialectica est, & sophistica , est tantum virtus secundum quid, non simpliciter dicta. Probatur et Ille habitus operativus est virtus cundum quid, qui non semper inclinat ad opus Verum : Logica operativa , qua parte dialectica est,& Sophistica , quamvis inclinet ad judicia , semper vera de materia argumentationis probabilis , dictando qualis sit, & quomodo assumi debeat, non inclinat semper ad opus verum : ergo Logica operativa , qua dialectica, & sophistica, non est virtus simplic1ter , sed secundum quid. Major probata est observ. s. & 6. Probatur min. opus Logicae dialecticae est argumentatio probabilis secundum materiam spectata e Talis argumentatio non semper vera est , sed modo vera, modδ falsa, quia est tantdm probabilis , falsum autem omne quod veri habet similitudinem , probabile est. Idem dixeris de sophistica Logica, cujus pret ceptis , tum ad cavenda sophismata adversariorum, tum ad eosdem in errorem inducendos vii possumus , ita ut nos ipsa dirigat: Deinde quamvis haberet pro fine cautionem sophismatum seu veritatem negativam ; ne sic quidem accepta esset virtus simpliciter dicta, quia verae virtutis finis est verum positivum , si mentis ipsa sit, & bonum positivum, si voluntatis.
68쪽
OBII cras I. in primam assertionem : ille habitus non est virtus simpliciter , qui inclinat ad falsum : Logica ut distinguitur a dialectica &sophistica, traditque praecepta demonstrandi, incli- Dat ad falsum : ergo Logica, ut distinguitur a dialectica, & sophistica , non est virtus ymplici-- ter. Probatur minor : Logica ut distinguitur a dialectica, & sophistica, inclinat ad dandum assensum falsae conclusioni : ergo inclinat ad falsum. Probatur antec. Potest aliquis praecepta Logicae etiam sequendo, falsam conclusionem inferre : Logica inclinat ad dandum assensum illi conclusioni: ergo inclinat ad dandum assensum falsae conclusioni. Probatur maj. sit enim aliquis qui syllogismum ita informet:
. Nullum marmor est vivens, Omnis homo est marmor: ἰErgo nullus homo est vivens.
Consequentia hu)us syllogismi salta est , ad cujus
tamen assensum Logica inclinat. Resp. Dist. propositionem illam : potest aliquis praecepta Logicae sequendo , fallam inferre conci sionem , ratione formae , nego : ratione materiae, ab alio habitu sibi subministratae , concedo : Logica inclinat ad dandum assensum tali conclusioni:
Dist. min. ratione formae, concedo: ratione maisteriae, nego min. & conseq.
Triplex quippe spectanda in syllogisimo veritas. Prima dicitur veritas formae, quae ea conformitas quaedam operationis,cum regulis Logicis. Secunda Veritas materiae , quae est conformitas operationis
69쪽
cum objecto , Oriturque ex comaexione praedicati, cum subjecto necessaria. Tertia complexa, quae ex veritate formae,& veritate materiae coalescit. Prima dicitur veritas consequentiae, secunda Veritas consequentis , tertia Verita S tum consequentiae, tum consequentis. Prima dicitur veritas Logica, secunda veritas Physica, tertia utramque complectitur. Prima haberi potest absque secunda , ut cium syllogisimus est in legitima forma, ut in illo syllogismo , qui abstrahit a materia. Omne A est B , Omne C s A Ergo omne C est B. Secunda potest: haberi sine prima , si materia bona sit, & form4 vitiosia ; tertia nunquam habetur nisi materia , & forma syllogismi verae sint. Instabis I. Logica , ut distinguitur a dialectica, potest materiae salsis applicari : ergo non est virtus simpliciter dicta ; tunc enim non habet ve-
Resp. dist. ant. Potest applicari per se, ex intentione , & directione Logicae, materiae falsae. negoant. Per accidens, & contra intentionem Logicae, con .ant.Tunc enim Vitium , quo laborabit syllogis ulus,non Logicae, sed vitioso nabitui,qui materiam taliam lassiciet, tribuendum erit. Certh nemo sapiens vitio verterit statuario, si formam sh tuae in lignum nodosum aut cariosum induxerit, sed potius ei, qui istud lignum statuario subministrarit. Instabis L. Haec solutio probat dialecticam esse , virtutem simpliciter, quia servatis ejusdem praeceptis ac regulis falsum aliquando tantum infertur ratione materiae,
70쪽
per se ducat suis praeceptis ad materiam dumta- λt probabilem, agit enim ex probabilibus dialectica ; Logica vero formam tantum per se rectam Praescribit, quae in materiam oblatam inducatur , re a qua per se rumquam aberrat. Objicies L. Ille habitus non est virtus intellectus, qui inclinat ad verum, quod ex natura sua OIdinatur ad aliud verum cognoscendum : habitus Logicae inclinat ad verum syllogismum, qui est instrumentum sciendi, adeoque ordinatur ad aliud cognoscendum : ergo Logica non est virtus simpIiciter. Probatur major a pari. Nulla virtus V luntatis inclinat ad aliud bonum : sed ad proprium tantum : ergo nec virtus intellectus. Resp. Nego majorem : satis enim est , si virtus intellectus inclinet ad verum quodcumque, quia sic disponit potentiam ad optimum , seu ad proprium opus , id est ad actus potentiae convenienteS.
Ad probationem transeat ant. Nego conseq. Dispar ratio est, quia una virtus voluntatiS non dirigit voluntatem ad alias virtutes exercendas , sicut virtus intellectus dirigit & intellectum, & --
Dixi, transeat. Id enim est per accidens in vo Iuntate , nec si quae daretur virtus voluntatis in clinans ad bonum, quod ad aliud ordinaretur, idcirco putarem a virtutum consortio excluden
Objicies 3. In tertiam assertionem : ille habitus est simpliciter virtus, qui habet opus semper Ve- tum e dialectica habet opus semper verum : ergo
