Accurata totius philosophiae institutio juxta principia Aristotelis. Authore P. Iac. Channevelle, Abrincensi, societatis Iesu 1

발행: 1667년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

appellatur', diciturque correlativum materialiter, ac sic est quid absolutum. Quaestio itaque est, an relatio terminum suum respiciat , ut formaliter absolutum, an ut formaliter correlativum , V. g. an pater respiciat filium , ut est homo genitus ,

an vero ut est sormaliter filius. II. OBsERvATIO. Relationes aliae sunt mutuae, aliae non mutuae. Item agitur hic nium de categoricis relationibus ; nam transcendentales terminantur ad suum correlativum , si transcendentale sit, quia correlativum illud est essentialiter

correlativum. I. AssERTIO. Relationes non mutuae terminantur ad absolutum , non ad correlativum. Prob. quia aliter relationes non mutuae , essent mutuae Ec non essent ι essent, quia relatio ad terminum, ut relativum sormaliter , terminaretur ι non essent autem ex suppositione. II. AssERTIO. Relatio , etiam mutua , non terminatur ad correlativum formaliter, sed ad absolutum. Prob. I. Relatio non mutua terminatur ad absolutum , vel saltem ad aliquid se habens per

modum absoluti : ergo relatio etiam mutua .terminatur ad absolutum , quia sic erit major consensus doctrinae. Dixi ad aliquid absolutum , vel quod se habeat per.modum absoluti, quia relatio scientiae, v. g. quam habeo de paternitate , termi- Natur ad paternitatem , ut ad aliquid scibila, quod se habet instar absoluti. Prob. 2. Si ab ho et albo praescindatur omnis forma relativa , & sola ejus albedo intelligatur, adhuc terminabit similitudinem alterius albedinis:

ergo albedo parietis B , est terminus similitudinis

552쪽

parietis A , non ipsa correlatio formali ter. Prob. ant. Illud terminat relationem similitudinis folia maliter, quod respondetur ad quaestionem , cur paries albus B , terminet relationem parietis albi Arsed quaerenti, cur paries albus B, terminet relationem similitudinis parietis albi A ad se , respondetur, quia albus est, non quia est similis : ergo terminus similitudinis mutuae, est albedo parietis B , non ipsa correlatio. δPtob. 3. In relationibus causae , dc effectus , causa non refertur , nisi ad effectum quem per se I. producit : at homo generans V. g. per se producit hominem genitum , non filiationem : ergo refertur per se ad hominem genitum, non ad ipsam filiationem, ε vero causa, cur pater refertur ad filium , haec est, quia est homo genitus , non quia correfertur, Sc vicissim filius refertur ad patrem , quia eum genuit , nam hoc pis , qu bd concipimus hominem generantem, dc hominem genitum , habemus lassicientem rationem, cur vel pater respiciat filium, vel filius patrem , quia formalis ratio termini, quae redditur, non est relatio

termini , sed esse genitum in filio, dc genuisse in

patre.

Denique, terminus relationis mutuae est causa quodammodo illius : ergo est prior natura ipsa relatione : ergo est quid abso tum , quia correlativum formaliter non est aliquid prius relatione ipsa. Respondet Arriaga terminum non debere

esse priorem natura, quia terminus actionis non est prior natura actione : ergo nec terminus rela

tione , sed dispar ratio est, quod actio sit quasi

via ad terminum , cui existentiam consert ; relatio autem nec est per modum via , nec consere

553쪽

existentiam termino , sed ipsum supponit. Ρrob. cant. hoc axiomate, relatio non resultat, nisi posto fundamento , & termino. Accedit Aristoteles lib. 3. Metaph. cap. I s. Vissis , inquit, est cujusdam visus, non cujus est visus, sed ad colorem , id est, visus ad rem visam referiatur , V. g. ad colorem , qui est quid ab lutum, non autem ad potentiam visivam.

f. III. Diluuntur obiecta.

OB Irca Es I. Ex Aristotele, relata sunt simul

natura, sed nisi relatio terminetur ad correlativum formaliter, relata non erunt simul natura: ergo relatio terminatur ad correlativum formaliter. Prob. min. Ea non sunt simul natura, quorum unum est prius altero: prior erit paternitas, quam filiatio : ergo paternitas , & filiatio, quae sunt correlata, non erunt simul natura. Pr. min. tunc est paternitas , cum est homo generans , & homogenitus, quia relatio exurgit posito fundamento . ac termino: atqui posito homine generante , inteuligitur poni paternitas , non intelligitur poni filiatio , quia filiatio supponit hominem genitum, ad quem consequitur et ergo &c. Resp. concessa majore, primi stilogismi, nego minorem. Ad probationem primam , nego minorem. Ad secundam , distinguo: tunc est paternitas, ςum est homo generans , Sc homo genitus consequenter ad utrumque, & concomitanter cum filiatione, concedo : non concomitanter cum filia.

tione , nego i atqui posito homine generante, &homine genito , intelligitur poni paternitas, distinguo minorem; intelligitur poni paternitas conse-

554쪽

quenter ad hominem generantem , & hominem

genitum , & concomitanter cum filiatione , concedo : non concomitanter cum filiatione, nego.

Eodem quippe instanti reali naturae, & rationis, exurgit utraque simul relatio ; palewitas quidem in homine generante , filiatio autem in homine

genito concomitanter , si ad se invicem comparentur ι consequenter autem ad hominem generantem , Sc hominem genitum.

Rem Vt concipias, in eodem in stati reali, distingue tria quasi instantia in relatione causae ad effectum. Primum , in quo causa spectatur in actu primo , se cundum in quo spectatur, ut actu causanS;tertium,in quo spectatur, ut relata ad effectum. In primo flatu causa est prior natura semper suo effectu, & aliquando tempore. In secundo, est simul natura, MXatione cum effectu , quia non potest intelligi essiciens actu, nisi intelligatur simul effectus. Vnde causa, effectus, & causalitas simul sumpta, nullam dicunt prioritatem : at in hoc secundo instanta nondum relatio intelligitur emergere. Sed in tertio instanti rationis emergit duplex relatio simul& concomitanter, nempe paternitas in Paulo generante, per quam homo generans refertur ad hominem genitum, & filiatio in Petro, qua homoegenitus refertur ad hominem , qui genuit: unde homo , Ut potens generare, prior est natura, dc tempore homine genito : homo, ut actu generanS, est simul natura cum homine genito. Denique in tertio signo rationis, paternitas, 3c filiatio sunt simul natura, & ratione, quia posito is amento,& termino, necessaria quadam concomitantia, emergit utrinque relatio ι hinc posito homine generante , intelligitur poni paternitas, & non poni

555쪽

filiatio , Armaliter , transeat: concomitanter, ne go. Vt enim paternitas consequitur hominem generantem , ita filiatio concomitanter cum paternitate consequitur hominem genitum. Objicies x. Albedo non terminat similitudinem mutuam , nisi ut est ejusdem rationis cum altera; nam si diversae sit rationis, terminat dissimilitudinem : ergo albedo terminat similitudinem , ut est formaliter correlativa. Resp. dist. antecedentis has voces , nisi ut est ejusdem rationis cum altera , fundamentaliter, concedo ; nempe quatenus habet unitatem in natura tanquam conditionem , qua terminari possit: misi ut est ejusdem rationis formaliter, nego. . Instabis I. Terminus relationis similitudinis , v. g. albedo , est similis formaliter. Resp. dist. Est smilis formaliter, ut terminus, nego : ut correlatus sormaliter, CDncedo. Instabis L. Albedo , ut terminus, non potest concipi sine relatione: ergo est formaliter relativa,

ut terminus.

. Resp. dist .ant. Sine relatione extrinseca , quam terminet, concedo : quam in se habeat, & qua ad aliud referatur, nego ant.& conseq.' Instabis 3. Terminus relationis est formaliter renpectivus . relatio resertur ad terminum : ergo ad formaliter respectivum. Prob. maj. terminus est alicujus terminus et ergo est sormaliter respecti

Resp. dist .ant. Terminus est alicujus terminus,

quiaipse 'est ad aliquid , nego: quia aliquid est ad

ipsum concedo : at dicitur tantsim formaliter rei

tivum , quod ad aliud dicitur, non id, ad quod

aliud dicitur.

556쪽

- Instabis . Quod ponitur in praedicamento relationis , est formaliter relativum et terminus, Ut terminus, ponitur in praedicamento relationis : ergo est formaliter relativus. Pr. minor , quod ingreditur definitionem relationis , ponitur in praedic mento relationis , terminus ingreditur definitionem relationis : ergo ponitur in praedicamento xelationis. Resp. dist. maj. Quod ingreditur, ut connotatum extrinsecum tantum , nego : ut principium constituens intrinsece , concedo. At terminus est tantum principium extrinsecum relationis , nec de illius essentia , nisi ut terminans. Certe cum termia 'nus sit veluti finis relationis, & ad finem caetera ordinentur , non autem finis ad alia , vel inde pM et terminum debere esse quid absolutum. - objicies 3 Relatio causae terminatur ad effectum, qua effectus est : sed effectus, ut effectus est, forinmaliter est relativus : ergo relatio causae terminatur ad effectum , ut formaliter relativum. Resp. I. nego minorem. Resp. a. dist. Effectus est formaliter relativus , ut est formaliter effectus , nego : ut est relativus consequenter, concedo ; nam

effectus spectari potest, vel ut est a causa, vel ut

est ad causam : ut est a causa, constituitur in ratione effectus, & sic non est sermaliter relativus : ut est ad causam , tunc est formaliter relativus , sed relatione consequente ipsum esse effectus. Instabis i. Causa respicit effectum, ut sibi oppositum relativE : effectus , ut oppositus relativἡ causae suae, est sormaliter relativus. Resp. nego minorem : Terminus enim dicitur Uppositus alteri relativὰ , prout terminat relatio-δem ejus ad se , non prout ad ipsum correfertur.

557쪽

PARS TERTIA

Sussicit enim ad oppositionem relativam inter existrema , si alterutrum ad aliud reseratur, ut patet in relationibus non mutuis. Instabis α. Terminus paternitatis est filius : filius, ut filius, formaliter est relativus : ergo terminus paternitatis est formaliter relativus.

x Resp. dist. majorem : Est filius specificativE, &Materialiter, concedo : reduplicative , & formaliter , qua filius, nego. Instabis 3. Pater non potest intelligi sine filio. Resp. dist. Sine filio specificative sumpto , sive

ut est homo genitus, concedo : reduplicMive , α ut sormaliter correlato, nego. Instabis . Relationes mutuae se mutuo Iespiciunt: paternitas, & filiatio sunt relasiones mutuae : ergo se mutuo respiciunt , at non se mutubrespiciunt, nisi ut extrema sunt formaliter rela

' - Resp. I. nego ant. & conseq. Non enim propriὰδ icuntur mutuae , quod se mutuo respiciant , M terminent, sed quia aliquid inveniunt in utroque extremo, quod mutuo reserant. Resp. 2. dist .maj. se mutuo respiciunt , ut materialiter sumuntur, concedo: ut formaliter sumuntur, nego. Vnde se terminant tantum, ut sumuntur materialiter, adesisque vi sunt aliquid absolutum, non autem ut sumuntur formaliter.

Instabis s. Sublata per mentem filiatione ab homine genito , tunc pater non referetur potisis ad hominem genitum , quam ad alium terminum. Resp. nego : Reseretur enim ad filium, vi est homo genitus , ad quem statim sequetur relatio. - Instabis ultim b. Formalis terminus reciproca- Ius cum xelato et solum correlatum formaliter,

558쪽

eujusmodi est filius , qua filius , reciprocatur cum

relato : ergo solum correlatum formaliter , cujus modi est filius, qua filius, est formalis terminus. Resip. nego min. Terminus enim, ut est fundamentum mutuae relationis , dicitur reciproce curra

relato , nec enim tantiim dicitur , pater est filii pater, ct sitim patris es filius ; sed etiam , pater es hominis a se geniti pater ; & filius est hominis surgenerantis filius. Solent tamen termini explicari Per vocem relativam , tum quia usus ita obtinuit; tum quia relativa sunt notiora, quam ipsa abs luta , saltem aposteriori: tum quia sic exprimitur correlatio , quae est in termino, dum termini adaequati assignantur. Objicies . Ex Aristotele, cap. ad aliquid, servus refertur ad dominum, demptis aliis omnibus, quae accidunt domino , velut esse bipedem , Ocaptum hominem ad bene dicendum , hoc tantstiri relicto , qudi sit dominus : ergo relatio servi ad dominum , terminatur, ut ad sotinaliter correlati

Resp. dist. ant. Hoc tantum relicto , qudd sit dominus formaliter , nego : quod sit dominus tam materialiter, quam formaliter , concedo anteced. Mnego consseq. Nempe in domino duo distinguenda ; primum, ratio absoluti, quae est homo , a bens potestatem , secundum , relativum formaliter, nempe ratio domini t. sicut in servo spectatur homo subditus servituti, deinde ipsa servitus. Ratio est, quia dominus est concretum quoddam : ergo dicit subjectum denominationis, quod est homo habens potestatem , & formam denominationis quae est ratio domini. Aristoteles itaque vuIt servum terminari ad dominum , non qua dominus

Z iij

559쪽

reduplicative est , sed qua esst homo habens potestatem , sicut servus terminat relationem domini ad se , sub virtualitate hominis subditi servituti, seu qua homo servituti subditus , non autem sub virtualitate servi, seu qua servus est. Instabis I. Particula, praeter, quam usurpat Aristoteles, excludit omnia absoluta a domino, &

Resp. dist. Excludit absoluta, quae non fundant relationem domini, & servi , ade6que se habent Per accillens ad utrumque, cujusmodi est esse bipedem , aut aptum hominem ad discendum , conc. Excludit absoluta , quae fundant relationem domini & servi, nego. Et vero supponit Aristoteles remanere relationem servi, & domini mutuam et ergo supponit utriusque fundametrium superesse , nempe in domino jus , & potestatem coercendi, in servo subjectionem. Deinde particula , praeter,

non excludit concomitantia , ut si dicas , nullus praeter Caesarem Pompeium vicit , vox, praeter non excludit concomitantia , nempe duces, & mia lites Instabis x. Qui removet hominem a domino, Temovet potestatem coercendi : Aristoteles removet etiam hominem , ut patet legenti textum : ergo removet potestatem coercendi : ergo relinquit 1blam relationem , Ut terminum. Resp. dist. maj. Qui temqvet hominem tam determinatum , quam indeterminatum , concedo :qui removet determinatum, & abstrahit ab inde- . terminato , nego ; Aristoteles verd , remoVet tantum hominem determinatum , nempe hunc, vel istum , non autem indeterminatum, quia habens

Potestatem , est aliquis homo, quem servus respia

560쪽

eii , non ut est hic homo , sed ut est homo habens potestatem coercendi. Inltabis'. Aristoteles cap. 7. de categ. ait, non recte dici, ala est avis ala , temo est navis temo, sea dicendum potius, ala est alati ala, temo est te in monati temo: ergo censet unum relativum ad co re ativum formaliter reserri. Resp. nego conseq. Sed ideo negat dicendum esse, ala est avis ala , & temo est navis temo, quia nec avis est subjectum adaequatum alae, nec navis temonis , multa enim , inquit, habent alas , 3c non sunt avis r multa habent remonem, & non sunt navis. Porro quod subjectum adaequatum alae, & temonis nominibus relativis alati, & temonati expresserit, causa est, qudd nulla sint nomina absoluta nobis nota , quibus utrumque significari possit; unde fit saepids , ut terminos re lationum nominibus relativis designemus, quia d sani absoluta, quibus universim exprimi possuit. Objicies s. In divinis relatio Patris terminatur ad Filium , qua Filius est: ergo a pari in creatis. Resp. nego conseq. Dispar ratio est, quod in divinis nihil producatur , nisi relativum ; in cre iis autem producitur aliquid absolutum , quod potest terminare relationem. Objicies 6. Relata sunt simul cognitione , & de-saitione : ergo relatio terminatur ad correlati - um formaliter, quia cognitio , & definitio relativi habentur per terminum ejus sermalem , qui est relatio. Resp. dist. ant. Relata sunt simul cognitione , R definitione essentialiter , ita ut unum relatum per aliud relatum , ut relatum est , definiri debeat, ne-s s habetur enim lassicienter cognitio, di defini-

Z iii,

SEARCH

MENU NAVIGATION