Chistophori Forstneri Austrii Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ poliicæ. Quibus pleraq. omnia, quæ reliquis quoq. Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur ... Adiuncta est in fine, eiusdem Oratio ..

발행: 1626년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Horum alii ignoti Q vilitate ipsa parum cauendi ad

colligendos rumores per urbes desbantur, relaturi, quae audiunt; BC honoratorum circulis adsistendo, peruadendoq; diuites domos, quicquid noscere poc. sunt, latenter intromissi Per posticas in regiam nunciant: id obseruantes conlpiratione concordi, ut fingant plurima, & cognita duplicent in maius. Vnde accidit interdum,ut si quid in penetrali secreto nullo citeriore eius vitae ministro praesente paterfamiliti uxori in aurem susurrauerit, id postridie sciat Princeps. s Ammian. xiv. Adduntur haut raro custodes, qui inconsultas voces excipianis nuncios utroitus,aperta,secreta meiat in annalis referant, conuiuialium deniq. fabularum simplicitatem odiose exaggeratam in aulam deportent. Tacit. I I avna Aliud sycophantarum genus est,qui cum illo,quem subuersum volunt, iaciunt fortuitos sermones, ut fraudis amoueant suspicionem: tum bladiuntur illi, quo captent beneuolentiam; post aliquid rerum suarum arcanarum illi committunt, ut fidem mereantur sinceritatis. His ariatibus irretitus ille bonus animi sui secretum prodit, quod illi per calumnias auctum ad Principem deferunt. Solent etiam tales interdum per amicitiae se e-ciem de ficto periculo praemonere, ut odium aut dis. fidentiam ierant : quomodo Agrippinam Germanici

viduam dolose monuit Seianus, paratum ei Venenu, vitandas Tiberii epulas . Tunc inter ministeria vitet secretioris Principum aures occupantur, c negocia

torquentur. Veroi sq. premuntur aut eleuantur , paruo negocio deflectuntur aut intenduntur; quemati

122쪽

admodum semper ex supercilio aut remissione dicentatis subitam efformamus, & maxime efficacem in me-tibus imaginem rerum,quas primum audimus. His artibus cum in casses pertracta praeda est,accusatores subornantur, Q die funestis interrogationibbus praestituto imaginarij iudices resident, adhibitis iuris consultis & scribis,omnibus,quae sint agenda,dicenda, pronuncianda praedoetis ., Ammian. x et v. L ges, S: iura, & Catonianς vel Cassanae sententiae prς- tenduntur: aSitur aut, quod agitur ad voluntate prς- tumidae potestatis. Amm. xxvi. 9 Posthaec intenduturequulei, expedititur plumbea pondera, cum fidiculis& verberibus: resultant omnia truculentae vocis horis, roribus; inter catenarum senitus,tene, comple, claude,abde, ministris tristium ossiciorum clamitantibus. Ammian. xxix. 9 Postremς in hac scena partes carni

ficis sunt: dc cum nulla sit crudelior sententia,ea , quae est, cum parcere videtur, asperior , nihil acerbius esse potest,quamquὀd poenam a iudicibus ex prςscripto legum latam clementissimi Principis miseratione mitigatam prςfert damnatio4. Inde qui carnificis ictui substernitur,gratia Principis a cruce aut igne, a lioue maiore supelicio libcratus dicituri& clementiae praetextu, ad proscriptiones & exilia,& bonorum p blicationes,& quae leuiora vocantur,quamuis sint as. perrima, venitur: dc ut ditentur alii, genere nobiles facultatibus locupletes , urbium inarum Ornamenta ; acti patrimonio praecipites trusiq. in exilium consumuntur angore, aut stipe precaria victitant;nec modus ullus exitialibus malis interponitur, donec

123쪽

principem α proximos opum c diumq. taedium ce

perit. Ammian. xxvi. Postremo acculatoribus,&delatoribus, spolia, sacerdotia, & procurationes, iis opulentae venationis proemia persetuuntur ; quibus tamen aut sibi ipsis exitium deniq. inueniunt, aut sautem posteritati suae. Sed impossibile est,omnes nefandorum scelerum latebras inquirere. nihil enim est supra improbitatis ingenium . Excmpla illarum quas diximus delationum, &quae innocentibus insidiantur, artium, quanquam plurima ex omni historia adduci possent; ego tamen, cum in tam tristi argumento iam tortasse nimis longus fuerim , paucissima referam ι quorum primum apud Tacitum extat, & Dionem Cassium. T. Sabinus illustris Eques Romanus , ob amicitiam Germanici, nefanda fraude iam tunc sublati, inuisus erat Tiberio δ Seiano; cuius fauor non nisi scelere quςri poterat. Igitur Latiaris, Portius Cato, Petilius Russus, M.Opsius conueniunt,ut Latia, ris, qui modico usu Sabinum contingebat, strueret dolum, caeteri testes adessent, deinde accusationem inciperent. Initio igitur Latiaris in Tiberium, in Seianum malediista,de Germanico honorifica loqui; quibus paria Sabinus rependit : hiq. sermones tanquam vetita miscuissent, speciem artae amiciti fecerunti ac iam ultro Sabinus ad Latiarem dolorem suum effundebat. Consilitant deinde, quos memoraui, quo modo Sabini dicta plurium auribus acciperentur. Et placuit tedium inter & laquearia tres Senatores, haut minus turpi latebra, quam detestanda fraude, se absintere, aurcsq. rimis admouere. Interea Latiaris re-

124쪽

pertum in publico Sabinum,uelu t recens cognita narraturus, domum trahit :&smul prςterita, instantia, novo'. terrores cumulat. Eadem & ille, & diutius

Q acrius: quando moesta,ubi semel prorupere, difficilius retinentur . Tres illi dicta ad Caesalem deferunt. Sabinus necatur. Similis historia extat apud Nicetam Choniaten stu . ii I. annal. de Theodoro Styppiote per amicitiae speciem a quodam Camatero Logotheta inducto, ut de Imperatore, qui ad id post aut,a latebat, verba quaedam incautiora proferret. Sextus Marius Hispaniarum ditissimus saxo Tarpeio dete istus est: nec dubiu erat magnitudinem pecuniae malo vertisse. Tacit. i. annal. Agrippina Statilium raurum opibus illustrem, hortis eius inhians peruertit. Tacit. xv. Ursicinus apud Constantium Imperatorem Equitum Magister ab Eusebio cubiculi praefecto variis oppugnatus est artibus . nullis causis, nisi quod domo sua, quam Antiochiae habebat, molestis sime flagitanti cedere nolebat . Ammian. arcelL

Tripolitani continuis Austutianorum gentis rapto vivere suetς incursionibus infestabanturi conniuente Romano, Africς Comite, homine nequissimo, quamuis saepius implorato:qui fretus assanitate Remia

gij tunc magi stri ossiciorum, hoste peius prouinciam

va stabat. Ergo Tripolitani extrema veriti, legatos ad Imperatorem mittunt, lacrymosas prouinci ς ruinas exposituros. Qu9 comperto Romanus quendam ad Remigium, rapinarum participem equo velocissimo vectum prςmittit, orans operam det, ut sibi ab Impe

125쪽

ratore Tripolitanorum querelae cognoscendae dese rantur . Gmuis autem ista machinatio non succederet, misso in Africam Palladio quodam, qui stipendia militi solueret,& de Tripolitanoru clade inquireret : inuenit tamen Romanus aliam via extricadi se ex hoc sibi immineti periculo. Militib. persuadet, ut aduenienti Palladio, in aula potenti viro, stipedij, quod pertulerat, magnam partem accentam ferrent: quod& factum est. It Palladius, videt luctuoses prouinciae cineres, fumantes pene adhuc recenti incendio agros: Romaniq. desidiam increpans, relaturum si cuncta ad comitatum Princi eis minatur. Quibus ille minis haut sane territus, te quoq. indicaturum dixit , quod Palladius militi destinatum stipendium in suum quaestum verterit. Quid fit 3 Palladius conscientia perterritus, cum Romano in miseros prouinciales conspirat;& reuersus Valentinianum Imp. impijs artibus fallit; Tripolitanos siue causa questos assirmans. Quare Imp. impositum sibi a Tripolitanis indigne ferens, non modo querelis illorum aures non prςbuit, sed & legatos capitali supplicio assici iu ssit. Haec pestis, haec pernicies cum satis in priuatorum vitam ac fortunas squijt, cum Principi plerunq. plus odiorum & inuidiae,quam opum contulerit,randem, nisi obuiam eatur, in ipsius Principis exitium vertit . Quicquid enim scelerum, quicquid rapinarum mconcussionum isti nebulones exercent,quodcunq. iniustici e genus committunt,quicquid deni'. peccant, id siib regio nomine peccant. Et ut maxime Princeps nefariorum istorum operum liberetur suspicione :

126쪽

conniventiς tamen aut secordiae opinionem , ex qua contemptus,& ex contemptu odium,certissimet principatus pestes oriuntur, e gere non poterit; & populi subiecti,ubi vestiem regiam, suamq. pellem a gratiosis in aula inter se diuidi satis diu tulerint, tandem horum auaritiam, & illorum lethargum acerbis remedijs excutere selent. Hς tales ac tantae insidiar, quibus euitandis nec optimus Princeps satis cautus esse potest, audacter dicam nulla prouidentia declinari possunt,nisi Princeps omnem calumniarum occasionem prςcidat, quantus eri potest,ipse omnia cognoscere studeat, pleraq. ipse omnia tractet; vel saltem in ministroru uiorum Π-dem pijssima dissidentia diligenter inquirat;quomodo Dago bertus Francorum Rex urbes circumiens ius ipse dicebat, orbos liberos, viduas tenuiores, egente a potentiorum vi asserebat; P. Memit. I. tisi. Franci

Q Alfonsus Calabris Dux in hunc finem supra portam palatij locum hodieq; monstrant aduenis Nea- Politani γ ex aere Campano nolam suspendi iussit; quam qui pulsasset,ilico vel ad Regem admittebatur, vel ad illum, qui ab Rege ad audiendum mittebatur.

Veneti quoq. certis temporibus quosdam Quaesitorutitulo in prouincias sibi lubiectas cum vitae necisq.pc testate mittere selent, qui in ambitionem Q auari tiam magistratuum animaduertant, dia a potentioribus opprestas subleuent. mauroc. xv III. Hist. Sed hic cauendum est, ne quod supra de Palladio diximus,quaesitores in eodem crimine hqreant cum his in quos mittutur. Porro delatores sistendi sunt, illi'.

127쪽

imponendum, ut fidem faciant eius rei, quam detulerunt . Idq. etiam rescripto Diui Pij,& aliorum principum continetur, ut Irenarchae ccidorum muniri erat apprehendere reos, interrogare, cum elogio ad magistratus mittere) dictorum fidem faciant. M.timo. p. in Lui. de custoae'exbib. reor. Et quando eo ventum est, ut delatores necessarium regni instrumentuputentur ; consultu erit plures ignotos inter se ignorantesq. habeantur: qui si contentientia retulerint,

credi ijs fortasse poterit; diuersa dicentibus fides abnuenda, & ulterius inquirendum si quo modo veritas in lucem produci positi. Iucundum quoq. scitii S memoratu dignum est, dispositorum equorum originem ab hoc fine esse, ut, cum late regnari coeptum esset, reges quid in dissitis quo'. regionibus rerum gereretur, cognoscerent. Et fallit Ortandus Mala- uolta in Historia Senensi,ab Augusto cursorios equos disponi coepisse scribens. Esse enim id institutum multo antiquius ex Xenophonte constat, qui id Cyro adscribit cub.v iii. - Locum, quia notabilis est, adscribam. Etiam aliud quiddam excogitasse Cyrum cognouimus, quod ad imperij magnitudinem pertinet, unde celeriter intelligeret, qui rerum etiam longe remotarum status esset. Cum enim considerasset, quantum itineris equus agitatione diurna conficere

viribus integris posset sequorum stabula parari curauit, & in eis equos constituit,cum illis, oui coru curam gererent. Ordinatiit &quouis loco hominem, qui tum ad recipi edu literas allatas, tum ad tradenducas alijs idoneus esset,quiq. defatigatos equos & ho

128쪽

milies exciperet, recentes submitteret. AN. hoc in itinere ne noctu quidem cessari dicitur, sed nuncio diurno succedere no sturnum . Hςc Xenophon. vnde Fostarum,ut vocant, antiquitas constat. Sed de hoc

institutum id imperfectionis habet, quod Princeps non raro mendacibus literis α' relationibus decipi potest εα hoc tantum scire cogitur, quod alijs placcet. Idem Malauolta,quem dixi,in eo quoci. errat, quod, cum post Augusti tempora usus dispositorum equorum euanuisset, reductum esse a Vicecomitibus Mediolanensibus scribit. Legimus enim Iustinianeo dici insertas Constantini, Iuliani, Valentiniani, Gratiant, Ualetus,Theodosij, Arcadij, Honorij.Leonis,&Anastasij de cursu publico constituriones,& irse Iustinianus equorum publicorum in Notiella constitutione trice lima mentione facit. Siniares de riberio sermones babuisso v. s. ad verba uxori Martiς aperuisse.

post omnes, mereor ne imprudens discntiam. Erat moris

in Rep. Romana, dicendς in Senatu sententiae initiu fieri a Cos ijs, qui alios dignitate anteibant. Gerlib. xiv. cap. VII I Quod postea mutatum est,&priami rogati sententiam, qui nondum gesserant magia stratus: tu is xxxi x. ne puta primi illi vel caeteris dicendi libertatem subtraherent, vel auctorita te non iudicio sequentes in suas partes traducerent. Ind Tacitus: c xii. annal. Exemit Tiberius9 etiam aera sum ransium designatum disenis prima lucosententiae: quod alij riuiis rebantur, ne caeteris adsentiendi necessitas feret ere.

129쪽

xisse memorantur Augustus Caesar . s Suet. H. te xxxii Tiberius Claudius. Mut. in Gud. xi v.9 Vespasianus. Guet.in Vesp.xx I. Traianus. Plin.in Paneg. alij: sed temporum nostrorum arrogaria simplicem istam veterum facilitatem respuit:

dc 'inde senolastica politica quaestionem hodie fecit politicam ; an princeps ipse pro tribunali ius dicere de

Deat 3 Mihi non vacat istam litem examinareia Dignum sane maiestate Principis videtur, curare, ut iudices, Ac magistratus sancte & innoxie imposito sibi

munere fungantur . Ipsum autem ordinario tribunali praesidete, qd memorati fecere Principes, fortassis. de alienum a dignitate regia foret; & curam Principis publicae res, non priuatorum litigia exposcunt. Sint igitur magistratus , sint iudices, ad quos priuati con- giant; sed sint quoq: principes, qui iudices iudkent.

Erogandaeper honesta pecunia cupienx,quam virtutem dia, ratibuit, cum ceteras exueret Subleuare miseros, donare

benemeritis, mediocribus stipendijs excellentissimuquemq. in sua arte colere, quin eg egium sit, & Principi necessarium, nullus,opinor, dubitat; verum regia largitione,& magnificetia exinanito, aetatio, cum illud maxime repentino ingruente bello, aliaue neces sitate extraordinariis & violetis tributorum exactio nibus replendum est, ut paucorum beneuolentia, ita omnium odium acquiritur Unde consideranti mihi. Principum publicas opes , & vicissim pace belloq: necessitates atq onera, non absur da videtur cuiusda se rentia parsimonialiberalitati preferentis; liberalitati, ,

130쪽

inquam, quae celebre Principis nomen faciat,quetque priuatam benignit tςm longe transcendat. Egentib. enim subuenire, meri compensare, virtutib.& artibus stipendia constituere,noti tam libertatis donatio,iquam obligationis dissolutio est. Sed corrupto hominum iudicio fit, ut in Principibus no innocens prodis galitas magis laudetur, quam parsimonia etiam cum alieni abstinentia coniuncta. Parsimoniam pro auari, tia appellant ι luxuria specie liberalitatis imponit . Tae. t.bimὶ Ferdinandus Otholicus nimiae tenacitatis arguebaturi sed calumniam mors Regis detexit: cum post quadraginta duos imperij annos nullos cumul se thesauros deprehensus esset. c. Icciarae x Il. histδ Ucrum, ut dixi, melius est, comparcere,quod necessariis temporibus expendas; quam ex pedere, quod

noua iniuria a subiecitis populis repetas. Nec mihi hic aliquis C faris aut Alexadri munificentiam obiiciat. Ille enim regni parandi gratia& pro dominatione pecuniae parcere noluit ; hic vero, cum perpetuis bellis insudaret,ex prςda Q hostilibus spoliis victoriarunt socios ditare & poterat & debebat. Alia nunc temporum ratio est.

cupidine seueritatis in bis etiam,quae rite faceret,acerbus v.quae nos ad lib v .verb. mirum . amorem dcc.

Miloctentandam saeuitiam, mouenda . populi offensiones concessa lio materiem) quo scit. ipse amabilior fieret,& acceptior populo.Certὸ idem Tiberius Caligula si bi successurum ea maxime causa gauisus est, quod ab illo sua seelera superatum iri speraret. Dio O . vi I I .

cenusimam rerum venalium c c. pudet referre, qua

- Di

SEARCH

MENU NAVIGATION