Chistophori Forstneri Austrii Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ poliicæ. Quibus pleraq. omnia, quæ reliquis quoq. Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur ... Adiuncta est in fine, eiusdem Oratio ..

발행: 1626년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

excreuerint,in Italia maxime, venalibus rebus impo sita vectigalia. Hereditates quoq. & dotes & legata, quorum olim vicesima pendebatur, non delibantur hodie, sed magnam illorum partem fiscus rapit..erariam eo s. aeo niti J C. Caesar duas res esse praedicabar, quibus & qu reretur, & conseruaretur,& augeretur potentia, milites ac pecuniam. Diocos. xli1. Impossibile est, sine bello tutos nos seperesse, ita militem sine stipendio alere. Dio. Li I.)Neq. enim quies gentium sine armis,neq. arma sine stipen- dijs,neq. stipendia sine tributis haberi queunt. c Tac.

Iv.hia. Optimὸ rebus mortalium consiluise naturam, quae flua ora fuminibus Iaas cursus, iique originem, ira fines dederit JFluminum derivationes vix unquam bene successisse perpetua obseruatione notatum est.nec enim sibi vim inferri natura patitur. Id quoque morum Tiber uis, continuare is riso e. Jst ne Principi aut Rebuspub. utilius imperia dctam gistratus continuare, deq. modis omnibus, quibus Gminentium virorum spiritus atq potentia deprimu

tur, alibi latissime disseram.

Finis Notarum politicarum in librum primum Annalium.

C. CORNELII TACIT i. '

132쪽

CHRISTOPHORI

NOTAE POLITICAE

Ad librum II. Annalium 'C. CORNELII. TACITI.

RUM M'tumued gentis se schiarum, mi exter num aspemabaaetur J Alienigenam do minum nemo patitur lubens; cura. . lib. vir. &placidius est, suis parere Et vix ulla natio est,quς gloriosis factis nomen suum extenderit, nisi ductu atq. auspicio suorum Principum, suorumq. ductorum. Assyrios, Persas, Macedonas, Romanos, Francos, Vandalos, Gothos Vide cςteroso. Martios populos: ex suo san-giatne Principes,atq. duces habuerunt. Israelitas Maximus Deus ex sitis fratribus regem legere iussit ; ita lege regia Germanorum cautum est, ne nisi Germ nus ad Imperium vocetur. Exterorum imperia raro diuturna fruere. Omitto vetera. Angli Franciae possessione,quam olim tenuerant, omnino exciderunt Franci Siciliam,Neapolitanum regnum, Insubria

sui olim dominii prouincias nec ipsi diu retinu erunt adeo ut praeter maiorum suorum sepulchra nihil ibi

133쪽

reliquum habeant. Deniq. certum mihi est, ubi vel subiectorum ferocia , vel aemulorum maligna cura imminerinun uam extero securam fore regni possessionem. Certe Hispaniarum Rex Italicarum prouinciarum dominium non 'is plurima arte politica,immensa pecuniae vi, dc perpetuis militum Q castellorum pr sdijs seruat; nec id esscere potest, quominus modo a Gallis, perpetuis nispanicς potentiae armulis, modo ab ipsis Italicis Principibus, vel apertavi, vel arcanis artibus lacessatur. Praeterea, cum d uersi sint populorum mores, diuersa ingenia, diuersae leges; quidam etiam nec totam libertatem, nee tota Nuitutem patipossint; Tacit. r. bist.) nec nisi pactionibus adstrictum Principem recipere soleant speregrinus Princeps, qua apud suos gubernan iratione usus

fuerat, etiam nic uti volet i, quam tamen subiecti se re vel nequeunt, vel dedignantur. i Inde murmura, querelae,ic ad priuilegia atq. immunitates prouoca; tio; deniq. , ubi non subuenitur, remeabum exlelgo. Ce . te armorum contra Principem suum sumptorum noaliam magis fuisse causam Bataui asserunt, qua quod Rex ea ratione, quam in Hispania usurpabat,etiam in Belgio regendo contra priuilegia κ' immunitates populorum uti vellet. Hieron. 6onectet. I. deber Sel in Ita Frisi, cum Saxonibus tum temporis dominis suis rebellassent,causam agere iussi, armorum tumultuu-que non aliam fuisse causam responderunt, quam in nouello dominatu prςter ius M paeli fidem positi- lata,perq. vim contumeliam exacta tributasquςq. in principatu, ac populoimperiis sueto ferri non post

senta

134쪽

sem, ea populo libero & contumeliarum impatienti

irrogata. s Emm. xxx Ix. bissi. Fris. Quapropter No Traiano Bolccatino assentior,asfrmanti,unam es.se rationem feliciter imperandi populis, qui Optimatum electione, Q sub certis condicionibus in alterius Principis ditionem ventui, si nimirum a paetis illis Princeps ne latum quidem unguem discedat, neiaque ex legiDus, moribus, Winstitutis subiectorum

quicquam immutet, aut imminuat; indeq. politic rum artium & arcanorum magistros, qui natura minstitutione liberam de nullo vinculo ligatam domi nationem amant, parum huic principatui aptos esse. prudentes aedium conductores vii ccenaculis, qualia

sunt. Princps ergo talis vetustam omnibus in nouo regno faciem relinquere, veteres seruare leges 8c magistratus atq. ossiciarios; nec priuilegioru immunita, tum q. vllam tentet vel abrogationem , vel imminutionem. En, iure ciuili quoq; Proconsul eiusq. leg rus iubentur eam prouinciae partem ingredi, per qua ingredi moris est. magni enim facere prouinciales, seruari sibi cosuetudinem istam, &huiusmodi prςrogatiuas. Vlpian. in L i v. de si proconf) Et relatum est

de Prisco quodam, qui cum a Mauricio Imperator Dux exercitui contra Hunnos praepositus esset, & s ubaduentlim in castra; neglee o prisco more nec equo descenderer, nec militem comiter salutaret, ita graue totius exercitus offensam incurrit, ut lapidibus alioq. telorum genere impelirus vix saluus euaserit . The , pVILLI. Simoeat. 111 . hist. Contra prudentiae laudemm erui t amplissimam Philippus II. Hispaniarum Rex, i

135쪽

quod cum scripturam, qua delictorum gratiam Lusi innis recenter subasstis faciebat, Dublicaret, Lusitanica lingua illam confici iussit , solos Lusitaniae Regutitulos usurparit, caeteris omissis: deniq. cum soleret subscribere diplomatis hcc verba; Ego Rex ; hic tantum scripseriis Rean cum quinq. punctis, quae Lusitani vulnera appellant; prorsus ad morem Lusita niae Regibus usitatum. conestag. Iv. de coniunct. regia Lusit. cum regno cast. 3 Qua animi moderatione si in

Belgio quoq. usus esset idem Rex, hodies, illas prouincias imperio suo teneret: quarum abalienatio non

aliunde processisse videtur, quam ab ambitione Car dinalis Granuellani, introductione nouorum Ep. d cretis Hispanicis, & peregrinorum ad honores, cum quadam incolarum iniuria euectione. Et ut summatim dicam, quod per exemplorum multitudinem eunti prolixe dicendum foret, it haec fere semper, estis. que hodie pene unica ciuilium armorum causa, quod Principibus persuasum est, immunitates , 6 pr rogatiuas populis non alio fine concedi, quam pueris plorantibus Cerasa, S crepundia: auferenda rursis,cu plorare desierint. Inde cotra leges mores patrios&priuilegia factum ab altera partium altera semper conqueritur . Hincq.peregrinos in politica scientia esse illos constat, qui stuprum violenter illatum L cretiae causim fuisse putant exigendorum ex Urb Roma Regum. Occasio fuit, non causa ; quemata modum id iam antea N. M. & Boccatino obseruatuest . Causa mutati status fuit Tarquinij tyrannis,

Senatus auctoritas contra vetera instituta ad unum

136쪽

traducta;deniq.mutata prioribus Regibus ustata repub. administrandi tatio. Spectabant igitur Romani etiam ante illatum Lucretit stupriim ad rebellionem, de occasionibus, si quae se darent, imminebant ;alias utiq. venaturi. si Lucretiς pudo rem nunquam violasset Tarquinius. Porro eae, quas diximus, diff- cultates externi principatus non sunt illis in regni out dominatui assietς integra seruitutem nullis adstrictam modis aut legibus ferre queunt . Ut enim dissicilis est horum acquistio, ita facilis conseruatio. Mirum sane parum intelligenti rerum ciuilium videri posset,quid cause sit, quod defuncto Alexandro in

medio rerum suarum cursu, nullo tot regnorum herede certo relicto, nulli in tot populis numero infinitis, spacijs immensis, immanitate barbaris motus extiterint, nisi quos ducum Alexandri ambitio excitauit. Sed si quis considerauerit gentes illas a Persicis Regibus dominico quodam imperio,&a satrapis quia regibus in prouincias precario iure mittebantur, reiactos esse,mirari desinet. Nec enim libertatem sibi eripi indignantur,qui semper seruierunt. Eadem Tu

cici regni condicio est;quaestu dissicilis: via indeptus fueris, facilis retin eri. Ut enim in eiusmodi despoti eo principatu no sunt sperandae dissensiones illae ciuiles, quae externo principi aditum in illud facere pos- snt, nec muneribus, promissisue corrumpi queunt satrapae,quippe mancipia sui Regis;aut, si maxime co ruptionibus paterent, non possi:nt in Cias partes pertrahere populos , selam Regis de domini maiestatem

reuerentes, ita cui contingeret pellere Turcas in re- P tinen-

137쪽

tinendo illo imperio paruo laboreu ingenio opus haberet . Nam populi seruire assueverunt: &Satraparum sine populorum sequela vani essent co

natus.

Caeterum unum adhuc superest,quod obijci potest illi, quod supra dixi, neminem libenter externos dominos pati, Nam Sarmatarum gens reges sibi ex te nos praeficere iam dudum solita est. Inde Iagellonta ex Lituania,& ex Transiluania Bato reos, & postremo Serenissimum Sigi sinundum Regem suum ex Suecia

vocavit. Verum huius moris fortassis singulares habent rationes : quarum sane non minima est, ut, cum in nobilitate ςmulationes sint vehementissim ς, no lintq.quemquam silpra cςterorum condicionem euehi,ςqualitas quaedam conseruetur. Ita malunt sibi a lienum iugum accedere, quam ciui & olim quali Obedire ; tanquam parendi vilitas augescat, si te notis submiseris, N: subleuetur peregrinitate dominorum .. Praeterea ea Procerum prudentia est, ut mediocris potentiae & exiguarum virium dynastas, vel omnino

eos principes sibi adscis ant, quos vel animi moderatione cognitos, vel procul distitos timere non debeat..Hς sunt, quibus singulare, & acςteris nationibus ab horrens Polonorum institutum nititur, rationes; quae si cui non satisfaciant, ego fine Sarmaticam istam pOliticam aliter non defendam. Vononem 'vet ismum liberorum J de primogenitura iuris publici consulti scriptitant; quorum comme tationes videss. Laetantes,τι Ierme ad noua imperia. J No ta, vulgi mo

rema

138쪽

rem, laetari ad noua in eria, Quippe semper nou aneleio qua beatitudinis specie se nobis coirimendare selem ,& homines a nouo principe largitiones, priuilegia,immunitates, deniq. aureos montes expectant.

Mediolanenses a Ludovico XII. Galliarum rege defecerunt , ea causa, quod spe liberalitatis, quam sibi in

Rege enormem imaginati erant, frustrabantur. Gutaeiarae iv. bist.) C. Caesariquod neq. opera consumare, quae instituerat,neq. populi expeliationem,quam de aduentu suo fecerat, priuatis opibus explere posset, turbare omnia ac permiscere ciuili bello coactus est. Sueton. in Iul. e. xxxx. Eandem etiam inter alias

causam fuisse motuum bellicorum stiperiori seculo in Belgio coeptorum scribit Hieronymus Conestagius inprudentissima quicquid alij iudicent de bello Belgico historia: Et idem in historia de con

iunctione Lusitaniae cu regno Castulonensi lib. viij in refert,viistis Lusitanis,etsi omnium ratio habita fuerit,quorum aliquod in Regem meritum eminebat,&alijs dignitates,alijs annuae pensiones,alijs aulica ossiacia collata fuerint, tamen tantam fuisse praemia exposcentium ob aliquam notabilem operam multitudinem , ut non uniuersis regni tributis ijs satisfieri po

tuerit.

occendebat dedignantes diuersus a maiorum iu stitutis, raro venatu gni equorum cura, quotiens per mrbes incecret lecticae testamine,factuque e spatrias epulas. seriadebantur , Graeeicomites, ae mitissima utensilium annulo elausa. Sed prompti aditus; obuia comita ignotae Parabis vir tuteti ua mitia oee. J Magnet prudentiae est, ita mo-

P a. res

139쪽

res suos componere,ut nec seueritas amorem,nec mcilitas auctoritatem minuat. Tractemus igitur hic quando locus nos inuitatiquibus modis auctoritatem

princeps sibi conciliare possit. Eorum igitur,quet v rendum populis Regem faciunt, duo prccipua sints

Virtus, & externus morum decor: & virtus iterum,

vel alien'a,vel sua. Principis propriae virtutes sunt, sagacitas in pernoscendis ciuium animis, peritia belli-

Carum artium,pa cis tuendet selertia,aduersus subitos casus praeparatio, dexteritas obstaundandi tempori bus,maturitas in deliberando , celeritas in exsequendo,constantia in agendo, in promissis veritas, in coeptis mUnus animias, in factis inconcussum animi ro-Dur,in aluinis exacta sacrorum & religionis cura,deniq. iii uniuersae vitae curriculo morum riualitas &constantia. Hς virtutes munimenta simi magnit dinis regiet: hae p mulos veneratione implent ι hae principem tutum sanctumq. praestant. Has Princeps captatis locorum & remporum occasionibus ostentare debet, exemplo Scipionis ; qui non veris modo virtutibus mirabilis, sed arte quot ab iuuenta in stentationem curum fuit compositus. Lia. xxv a.) Si Ver3 earnm splendor vitiorum quorundam seligine obfuscetur,celare n. euos,nec publice peccando scelρ-rum licentiam facere Princeps debet.. Alienam virtutem intelligo illorum . qui circa Principem sunt,quiq. ab illo vel publicis vel palatinis

ossicijs praeficiuntur, vel denio. eius stipendio viuuiu.s v. D. I. Argo. .Multum quippe refert, qui cuiq. adhibeantur negocio;& ex horum condicione

140쪽

. dominorum fama est vel excelsa , vel in deterius. re quicquid praeclarum est in reἶno, quicquid extra regnum, in regiam velut in coelum stellae, co matur . Domitandis alius equis,alius pugilatu sit nobilis i ille aedium moliendarum celebretur peritia,aut derivandis in simulacra sontium aquis ; vel si qua arsalia suo aut seculi genio valet. Si qui sunt duces, qui militarem impetum ratione compositum habent, aut fortuna proprium, si alicubi iacent rarae eruditorum faces,quae vel publicae prudentiae aptae sunt, vel solis libris natae apud praesentes & posteros ex ira vel fauore diuidere mortalibus famam possunt: statim ema tur, etiam ouanti seipses vendere volentisi vilius sorte non possint . Ipsa stipendiorum magnificentia commendabit ministrum, & gloriam possidentis. Fiue ergo, artificijs,literis,armisq.pr ipuos conu nisse ad unum Principem; quis deinde toto orbe doregia illa sermo quis eam ignorabit λ principi ipsi

quanta operis merces Vt excedet mortalium so tem ut vivus & sospes mulio certius,quais per od res & aquilam erumpentem ex sinere se sentiet coi secratu Z Nec est, quod superuacua selicitudine des turos ex grario sumptus vereamur. Parcius aucupiuprocuretur ; stabula tanquam in Sybaritano exercitu saltatoriis equis v. gec Politisn. o. E. ne ferueant , ne reparetur iactura ingenti pecunia,si qi ede venaticis canibus aper percusserit ; ne Androniet Imperatoris exemplo Nicephor. Gregor. I x. I hram Protouess. i. in canes amplius mille quadringenti, accipitres mille,de qui hos curent, homines totidem alam

tur:

Di ilig

SEARCH

MENU NAVIGATION