Chistophori Forstneri Austrii Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ poliicæ. Quibus pleraq. omnia, quæ reliquis quoq. Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur ... Adiuncta est in fine, eiusdem Oratio ..

발행: 1626년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

manibus versetur, praeterire non debui. Ioma II. Neapolis Regina Guillelmo Austriae Principi Pandulfus

Collenticius in Historia Neapolitana v. in vocat Ducem de Ster liche nupta, marito defuncto, cum Neapolin rediisset, aliquot post annos Ladis laci fratri sine prole defunisto, in illo regno successit. Poterat esse telicissima, nisi inhonestus amor, quo erga Pan- doliam CPandulfellum appellat Io. Bapt.Plena) quedam ardebat, miseram esse voluisset. Erat ille eVimia pulchritudine, cui industriam caeterosque laudabiles mores iunxerat: quibus adeo sibi Reginam devinxir, ut sui & curarum regiarum oblita, omnia praedam secerit amatoris. Sane validus erat illorum temporum rumor, etiam vivente fratre de marito cum illo coi

sueuisse. Tandem cum Regina populi & procerii seditionibus agitata, motuum sedandorum,& inuidiς,quq Pan dolia ex nimia potentia, suspecta cum Regina familiaritate oriebatur, extinguendς cauta, Iacobo, ex familia Ducum Borboniorum nupsisset: iuli primum noui regni facinus fuit, inuisum aemulum, e medio tollere . Reginam quoq. Q lecto&mensa exclusam pene in custodia habuit. Verim imprudentia atq. ignauia Regis, & fides quorundam Optimatum eam hac molestia exemerunt. Etenim Iulius Caesar Capuanus pr ipuus occidendi Pando fi Regi auctor, nullam meritis suis haberi gratiam indignatus, Reginae in occulto promisit,sua se manu, suo gladio regis inuis hausturum latus . Sed plus poterat irta femina pristinae iniuriae recordatio, α' carissimum sibi caput neci datum,quis propriet cura salutis. Pres.

292쪽

2 O NOTAE POLITI ccisi sis igitur consiliis, & lacrymis faciem rigans prendere Caesaris manum, gratias agere, ad pulcherrimum liberatς reginae facinus hortari, deniq. rogare ut cla-psb triduo redeat: velle se de ratione exeqiiendae rei cum illo conferre. Abit ille, & Regina ad malitum, eiq.Cesaris consilia aperit. facturam se, ut suis auribus

ordinem cogitati sceleris ex ipse Caesare percipiat. Motus periculo Rex praeuti tuta die in Reginς cubiculo poli lecti stragula occultatus omnia ex Caesare audit, ad quς dolor, S: vitio,& loci, ut putabat, solitudo

incitabant . Itaq. per satellites comprehendi iussus Caesar mox securi percussus est. Quo tacinore deterriti alii abiectis de liberanda Regina consiliis, tuta quam gloriam cum periculo malebant. Nam quem

tam esse dementem, ut miserias suas amantem, Se fidissimos sibi infesto marito prodentem iuuare velit ΘSed duo erant, Ottinus Caracciolus, & Annichinus Mormiles, clidorinellus Collenucio dicitur 3 homines, in quibus antiquam nobilitatem ingentes virtutes squabant; qui altius in reginς consilia penetrantes, quare Caesaris cogitata aperuisset, coniecere. Inita igitur in Regem conspiratione restituere Reginam priori libertati instituerunt. Caeteriim in tanto facinore feminς conscientiam , deterriti recenti Caesaris exemplo,& innata cum omni sequiori sexui, tum ipsi Reginς, leuitate,verebantur. Commodum Magister Equitum cum regni viribus ad motus quosdam compescendos aberat, S quidam ex aulicis,in paucis Regi carus, adornabat nuptiarum festiuitatem ι cui ut Regin quoq. interesse liceret, orarunt coniurati. nec id

293쪽

AD coRNA L. Tactri 2II Rex abnuit. Ergo se lemni pompa sero diei finita, re

uersuram in palatium Reginam Gracciolus & M. miles incondita multitudine plebis stipati, circum dedere; monentes, nolle nobilitatem populum qu SNeapolitanum, ut ipsa ad Regem, aut verius in carcerem molestissimum redeat. Iret,-viris se permitteret, ast eriuris illam in pristinum decus,& pro reddendo regii capitis insigni nihil non ausuris. Improuis

haec Regina erat, sed gratissima violentia. Versa igitur fortuna illa sui nunc iuris Regem ea condicione habebat,qua ipse Reginam ante. Sed non poterat ad bonam mentem reuerti, quae semel pudicitiam voluptatibus immolauerat. Ocium enim,& ex felicitate

licentia fecerant, ut oculos primum, mox animum aduerteret ad Ioannem Giracciolum, avita nobilitate,corporis decore, deni q. militari laude insignem virum. Sed multa hominis virtus,& qualescunq. expirantis pudoris reliquiς ruentem lisidinem cohibetabant: quae tamen postrem ὁ desiderii sui explicandi atq. explendi hanc viam inuenit. Noverat Reginas, quod idem de Ferdinando Gonzaga tradit Iulianita Goselinus I Caracciolum naturali quodam horror

mures auersari. Igitur quadam die cum latruncul rum ludo in conclaui, regio cubiculo proximo sc oblectaret, ex composito ancillarum una murem vestium plicis insinuauit: quem cum ille primo excutere , dein fugere tentaret; omnes sibi, praeter eam, quae ad Regin cubiculum aditum faciebat, portas clausas vidit. Turbatus cubiculum regium irrumpit,&petita praeda in casses incidit . Regina pavorem viri

294쪽

iocose exagitas, itane scilicet vexationi se subduce

re posset, in illum inuadens archillimis ligat amplexi-bns. Quid verbis opus estZ IntelliSebat Reginae vota Caracciolus: placuit amantibus sequens nox amori; furto. Ea scena dum luditur, regina nouis optimatum S: populi seditionibus agitatur. S retias maxime, vetus militiς, Ottinus Caracciolus, liberatae

regint titulo superbus prς reptiim sibi principem gratiae locum dolebant. Nam Regina Ioannem Magnuregni Senescalcum, quae proxima a Regibus diraritas est, fecerat. Sed dc hos motus immerita Regna ςklicitas composuit. Ita terim fama de illius impudicitia apud Italiae Principes, omnia, ut solet, in maius prouexerat. Quidam perditos seminae mores misereban- . tur: aliis inde contemptus; Pontifici iusta indignatio. Qxij pacis artes, quam vim & arma valitura arbitratus conuenit cum Regina, ut maritum custodiae- ductum reciperet. Ioannes per speciem honoris Ro mam Vocatus . S rZias contra Braccium Pontificis

hostem Ecclesiae Romanae Vexilliser dictus est . Ita dissectatis aemulis,4 adultero procul relegato honori reginae BC regni saluti consultum videbatur. Verum Sso retias cum animaduerteret, reginam parum. quo aduersum se animo esse, ut quem absentiς racioli causam putabat; omni ope adnisus est, ut is reduceretur ἔ satius ratus aliquo esse apud Reginam loco, quam nullo. Quod & facile perfecit. Ceterum quam ex amatoris reditu hauriebat Regina Voluptatem,eadem Regis mariti taediurn Q auersationem dc postremo odium animo ipsius insinuauit . Vnde ille, igno-

295쪽

MI CORN B L. Tac IT. 1 fignominit & ludibriorum, quibus squiebat quotidie

infensa uxor, impatiens in Galliam abijr,ibiq. mona sticam vitam professiis est. Iamq.leta viduitas Ioann cotigisse videbatur: cum ecce denuo Pontifex illi sucia cessens,quὁd Braccium Ecclesiae hostem ad sua stipendia acciuisset, Ludovicum Andegauensem ad suscipiendum regnum vocavit. Unde ReSina consiliorun,

egens in ultimum subsidium Alsensum Aragonico Siciliae Regem filij loco adoptauit. Sed mox simultate inter illos orta, BC inrita facta praetextu ingratitudinis adoptione, in locum eius euocauit Ludovicum,quem diximus. Opinio est,no magis ut haberer, quem Alfonsis opponeret,quam ut Graccioli nimios spiritus compesceret , animum ad Ludovicum paullὁ ante hostem vertisse. Quippeis ex familiaritate sumpta arrogantia & mox contemptu reginς parum eius dignitatis reuerens videbatur. Et aderant callidi in acia homines, qui adhuc dubitantem irasci propellebant.jNondum odio erat ille, sed amari desierat:cum tandem superuenit, quod exitium maturauit. Vetus illi cupido erat, filium suum euehendi ad Salernitani principatus dignitatem ;qua de re cum appellasset Reginam;certus,ut opinabatur, haut refragaturam: illa, cuius animum,ut diximus, Graccioli superbia &invidorum sermones mutauerant, repulit nimia petentem . At ille non asperitate modo verborum, intemperantia linguς,Verum etiam,vt ferebatur, ala parepulsam ultus est. Quare Regina ingentem animo iram coquens cum fidissimis consilium in i jt capiendi hominis. Committitur ilegocium quibusdam M m CX

296쪽

ex praecipua nobilitate: qui, ne regina insita leuitatUanimum mutaret;& Senescalli,si pristinum gratit locum reciperet,vindictam veriti, tutius esse statuerunt occidere. Praemittitur quidam Germanus Reginam ex Austria secutus: qui aedium foribus immaniter pultatis reginam ex catharro in vicinia mortis agere nuciat. Reserata porta irrumpunt coniurati;& prostratum humi Caracciolum aliquot vulnerib. conficiunt.

Hic fuit extrus hominis, qui dum per flagitium parta potentia superbe, & inllsius,cuius eam benescio habebat, contumeliam utitur, non magis alieno lactere, quam sua stultitia periit. Domitius corbulo Fretur unctus de L. Sάlti nobili iuuene questus est apudsenatum, quod ibi intersteoIacutigia Hatorum loco non decessisset in Ociola quaestio est, virtus nobilitati,an haec illi praestet 3 Nec enim vera nobilitas alia quam virtutis nota a plebe discriminari debet. Et antiq uitus honor 6 cultus S nobilitas in virtute praecellentes delatus ab ijs,qui ad tam sanctum splendorem obstupescebant. Hoc priscis temporibus unuerat remedium emergendi Matebris vulgi, cum omnes initio pares esse natura iussisset. Idem deindeli nos nobilium filijs habitus;prinatim a paternis clientibus, deinde ab omnibus, qui inesse in ijs semina patcr-nae virtutis arbitrabantur . Ita virtus erat, quae nobiles faciebat. Nunc qui propria destituti virtute nihil

aliud ad sui commendationem habent quam inanem ma Iorum memoriam , que honorem, quent cultum increntur Venerabilis ista maiorum Virtus, ex qua

Praeter memoriam nihil in polieris supe est , similis est

297쪽

magnificentissimis aedibus, ex cl uibus Drςter latrinam nihil ruina aut incendium reliquum fecit. Illud etiam hic notandum venit, aegre seniores uenibus cederes adeoq. imprudenter iuuenes admoueri muneribus, & dignitatibus, quibus etiam senes subiecti sunt . Nouimus quam bene Sebastiano Uenerio cum Ioanne Austrio conueneri id cum ille hunc puerum, hic illum importunum senem appellarent. Pro Venerio ςtas, pro Austrio imposita dignitas erat.

v.. M. Mnt Gratian. I P. debell. pr.)Ritetitam interdu, ut senes parere indignenturi & iuuenes iubere crube scant&c. fiat i i :Haut perinde publice et/subabitum,quam ekitissum moblis. indixi ad illa i. verba Graistium Marcellum .c. ' Nequem magistratum sua uxor comitaretur oec. ὶ de

hoc consilio aliisq. , quibus corruptionibus sordibus queius dicentium obuiam iri possit, plene dixi aulib. II . reb. Jnter quae L Piso ambitu ora i Bellumformi ve morentur. Ridiculum est , quod cuin exercitibus bellisq; omnia in horrorem terrorisq. imaginem composita sinis videanturq. de audiantur Vbi marma, viri, equi, tubae, tympana pultima in vilia scorta desinant. In castris Romanis capitale erat cste .feminam i sicut demonstrat in Antiquitatum libris Thomas Dempsterus: cuius viri nuperrimς morti no possum, quin hic ingemiscam Saeuum,dmbitiosum,potestatis auidum.) Egregia enc mia mulierum, a viro profecta, cui concors coniugiu,

298쪽

castigatis oblique patribus,quod cuncta curarum admin-pem redicerent. in Erat hoc dominationis arcanum3Senatum priuatarum causaru iudicatu obtinere; o Primcipes dominatu liberius fruerentur. Tac.inrr.hoc libro. Sed Tiberius vim Principatus sibi firmans imaginem

antiquitatis Senatuiprebebat,postulata prouinciarum addi- usitionempatrum mittendo. Muunculum esse Seiani P am,atq. copraeualidum.ὶ Digna Manio Lepido,quem Augustus capacem imperiis Tac. I .annal.) haut vane dixerat, prudentia,cedere maiori,& donare, quod bonis condicioni b. vendi nequit. Stolidae prςsumptionis est,competere cum us,qui pottentiorum fauore nituntur.

Neq. quenquam in Capitobum, aliaue urbis templa perf-vre,ut eos dio ad letitia itatur.) Scimus tamen ii dieq. quibusdam in locis vetustatem asy lorum magis tutama improbitatem prςstare, quam iustis sel alijs explicare humanitatem. Ita ipsa Dei templa scelerucustodiam agunt, ad audaciam nouorum facinorum,&infamiam religionis. Statuebantur primitus asyla, &in illis securitas erat qui non tam scelere noxii, quam humana imbecillitate lapsi veniam & miserationem, quam poenam merebantur. Nunc flagitia hominu, ut Optimi Maximi Dei caelimoniae proteguntur. Tacit. infir bocub.ὶ Modus igitur pr6cribendus , d ' hominum non item scelerum securitati prouidendum est. Neq. luxus is iuueneadιὸ duliccbat. hutpotius intenderet

die aedificationibus, nocte coutuqs traberet, quaslus et nullis voluptatib. auocatus mesam Nigilantia, et malas curas exer- ceret

299쪽

reret.) Ita hominum iudicia fiant in iuuenibus laetam voluptatibus adolescentiam excusare; contra quem .. lam 1emper senum naturam, & fastidientcm omnia censuram damnare. Vt enim arbores,quae multo su co in inutiles ramos exuberant, tandem maturescente illa luxurie felicissimos prouentus alere possunt in iuuenes nimio aestu exultantem liberumq. animum in actos, tandem iusta ad sapientiam suffcientem de ratione restidere. Senes, dum prςterita tempora la beata prςdicant, dum iuuentutis exerrantem, sed in orbitam olim redituram licentiam damnant, valiadioribus plerunque viiijs obnoxios esse: tunc mala consilia, iram,o' simulationem, es secretas libidines M. I avnal.) agitare, tunc improbas cupiditates ordinare

m magnitudinem aeris . ni rebelbonem carptauere: 8e

poli: per concibabuti m caetus peditiose differebant. & post:

egregium resumenda ubertati tempus G e. in Duata sunt prς-cipuς regnorum pestes, Ambitio, & Desperati , . Sed hec illa peior . quippe ambitio occasionibus intentalentioribus procedit consilijs, quibus obuiam iri potest; desperatio ultimis consiliorum praecipitijs,quib.

aut perit aut perdit , aperit . Sed abrupta illae, consilia vel ex imminentium metu procedunt; vel ex ris alieni magnitudine . Ex flagitijs ac poenς metu sane maxima peccandi necessitudo est. lunc igitur ρι culis per pericula quaerere remedia, & manifestis flagitiis ab audacia subsidium petere ducitur. Quib. ambiguae domi res, i Tacιt. 1 histor. 4'bcta sides inpaceent, turbatis ribas alacres per incerta tutis mos se putant

300쪽

crierim t. histor. .dome is malis excidiampiaria opponere Tacit. ν histocl e priuata vulnera, Reip. malis operire si lent fricit.1. hi f. in Publica quil l. ruina mauult occidere,quam sua proteri.Qui in Domitiani necem conspirauit, interceptarum pecuniarum reus filii. rm.in Domit c. xv I I. In Gallia Sylvanus desperatione ad rebellionem compulsus. s. m. Marcell. xv. in C tilinam Salustius, si C Caesarem Plutarchus 5: Suetonius, aere alieno coactos tyrannidem affectasse testantur. Sed huius farin hominibus ea consuetudo est ; priuatis necessitatibus aut ambitioni libertatem ει tyrannidis depulsionem obtenderer . Nec quisquam alienum ieruitium Sc dominium sibi conci-

uit, ut non istud gratitissem in vulgus libertatis vocabulum usurparet. Vt imperium euertant, libertate praeferunt si peruerterint, libertatem ipsam aggredientu Sed quacunq. specie scelus tueri & Ornare moliuntur diu est, quod eandem alii rebelles maculauerunt. i Sandrocortus post mortem Alexandri Magni, velut certi icibus trigo seruitutis excusso, pr fectos e-

his occidit . Author liberratis fuerat: sed titulum li- .bertatis post victoriam instruitutem vertit.siquidem occhi pa to regno popu lum,' u em ab ex terna dominatione vendicauerat, ipse seruirio pressit. JUBMi xv.)Arminium pro libertate pugnantem fauor habebat: sed idem pulso Maroboduo & abscedentibus Romanis regnumiasicca ans libertatem popularium aduersam habuit. Tacit. ii .annal.ὶ Vicecomites, patriiij

Mediolanenses immanibus illis partium studijs, quae totam Italiam in Guel rum & Gibellinorum nomia

SEARCH

MENU NAVIGATION