Chistophori Forstneri Austrii Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ poliicæ. Quibus pleraq. omnia, quæ reliquis quoq. Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur ... Adiuncta est in fine, eiusdem Oratio ..

발행: 1626년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

spartanae urbis, in qua nullis tunc legibus lociis erat, imperiam traxit. Plutarctas in Gomene 9 Augustu, Caesar,occise Antonio, amoto Lepido siti iuris Romam fecit.& hac ratione Romuli caedem fraternam, & Tiiij

Tatij necem. tanquam necessariam constituendae Romanae Reip. defendit aut excusat Machiauellus. Impid scelestelmsriptionem cisium,ae uisionei atrorum ; ne ipsis quidιmqviscere Auritas. in nouo Principatu aliis rem edijs Tyrannus,qui vi aut fraude dominationem occupauit, finsistere debet; alijs legitimus Princeps, qui ilire, legi- bus aut moribus regno potitur. Quamquam non ab omni violenti consilio tyrannis argui potest. Sunt quaedam solius tyrannidis proprias qusdam bonis Principibus cum tyrannis communia: m Mosine bona, - vel mala. A me nemo requirat, iusta ab iniustis, moderati Princip tus & tyrannidis subsidia munimentaque separatim tradere. Nimis temeritatis, sed & capitalis audaciae foret,censerem me constituere sine sus.

fragio, actionum quas nisi a Maximo DEO iudicari neLs est. Mihi propositum,ut alibi squod semel profiteri sar est,ὶ ita hic quoq., non quae Principes decent, sed quae facere seleni,historia monstrante viam, tradere.nulla hic iuris, aequi bonique qu sitio. de facto, di

consilio Principum tractatur: iuris disceptatio alijs r linquitur. Igitur, cum naturali ratione conuincamur, quibus quidq. artibus comparatum est, ijs facile con- .seruari: consequitur, vi fraudeq. , aut omnino inuitis gentibus quod & sine iniusta vi,fraudeq. continger .

potest parta imperia,violentis modis conseruari: e

52쪽

v t alicubi seneca inquit, scelera sceleribus tuenda esse. Si enim verum est, Principes ante omnia operam dare debere, ut regnent sine ςmulo; &si nunquam securus est Princeps,in nouo regno,quamdiu vivunt, qui inde exadti sui vel qui sertiori iure in illo niti se existimant :quis non videt, periculum ex misericordia, critit. I I . bist. & tollendum omnimodo esse sanguinem priorum Regum,s utendum in insignes viros, atque adeo omnem formidolosam Virtutem; deniq. liciores , delatores, Carnifices, cruces, isecures unica incolumitatis muniamenta esse: cum clementia nunquam extingui possit

dij semel concepti rabies, & aesiderium perpetuum vindicandi vel suas vel patriae iniurias . God vel selius 'saris exemplo manifestum est qui indulgentia

sua illorum, quibus incaute ignouerat, coniurationibus locum fecit . Contra Tiberius Caesar,cum se in Augusti familiam irrepsisse, aliosq. ex Augusti sanguine

se potiores seperesse sciret, indeque omnem magnam Virtutem odisset, timeretq. ; serro Sc venenis sibi securitatem peperiticrudelissimus hominum,& lutum sanguine maceratum. Augustus quoq. sar, mitissimus.

alioquin Princeps, non feritate animi, aut innata cru-.delitate sed necessitate, quς violentos regnorum occupatores tenet,adactus, ad sevissimam Nobilitatis Ro- .

manς proscriptionem descendit. Vnde Tacitus hoc loco, proscriptionem ovium, usiones Es quidem iquiscere audataffuisse, scribit Ut non mirum sit, quosdam Tyrannorum non modo tranquilIo imperio gauises, sed & sus morte obijs se. Cum enim ni omnem crudelitatem in Regni pri

53쪽

mordiis pleriinci . uno impetu effuderint,stqueHm mitractarint, quo caeteris quier accidit plerunci. . vimines dementati noua Principis benignitate atq; munificentia pr teritae saeuitiς obliviscantur. Quod iam

allato Augusti exemplo, & Agathoclis Sicilii Regis .

qui quamquam fraude cςdibus i Syracusarum tyrannidem habebat, tamen nullius unquam insidi aut coniuratione petitus legitur,manifestum fit. C terum qui cruore deledi antur,qui Regni sui non auspicia modo, sed continuata tempora sipplici)s insigniunt,quib.

miserum senectutis inurumentum est, perpetuo exemcitae crudelitatis iecor latio, non modo si violentero

cupauerunt imperia, sed & legitimi Principes suorum' conspirationibus, & plerunque violeta morte in historia memorantur. Et in nis illud Satyrici verum est,

' Ad gemerum sereri, sine caede et ..inep ei Descendunt Mes,dν sicca morte Dranni.

Tiberius tamen, quanquam tota vita crudelissimus de sua morte defunctus,& nullas in caput situm conspirationes expertus est. Sed erat ille telia sempω crudelitate, orsubdolus fgendis Virtutibus f Tacitus i v. Annali& Seianum, caeteraq. saeuitiae instrumenta ipse, ubi satis usus erat, peruertebat; nec nisi ultimis vitae fiat annis, in scelera limul ac dedecora, uς tamen Caprearum diuertieulo procul Roma occultabantur, prorupit. Verum enim vero, quod quosdam principum crudelitate 'semel essula regnum sui firmasse diximus, id quidem Augusti atq. Agathoclis exemplis satis comprobatur: sed sunt in contrarium quoq. qui infausto exitu idem

54쪽

tentarunt ..Ferdinandus Albae Dux Belgarum Procerum primos, Egmondanum & Hornanum capite plexit ; arbitratus nihil ausuram pisbem , principibus a-- tu. Q iam autem infeliciter successerit hoc consilium, nouit orbis . Prudentius olim Vitellius Iulium ciuilem periculo, quod ei ab iratis militibus impendebat, exemit,praepotentem inter Batavos, inquit Tacitus bb. I. bictor. ne supplicio eius ferox gens Hiemiaretur. Ecce domesticum illius gentis exemplum; cuius imitator esse debuerat Albanus .: Athenarum Dux a Florentinis ad O dinandam Rempublicam suam vocatus, cum ijsdem insisteret modis, perseditionem urbe pulsus est. Lω- nardus Aremus, pio Amiratus in bi tim rarentina. Nicolaus Carrariensis supplicio Conradi Vigontii, exulis quidem, sed praeualidi clientelis in urbe Patauina, animos ciuium ita ex asperauit, ut vocato Cani Scaligero urbem tradiderint. Io. Evt. Pgn. iv. LLuri intestin.

Sciendum igitur,Tarquinianum illud consilium decapitandi summa papaucaeum nemini prospere succedere, nisi qui iisdem,quib. Augustus& Agathocles, si sidiis se instructum sciat. Erat Agathocles Carthaginensium fultus classe, qua Patris seruitutem imponere facile ipsi fuit. Augustus praeter fauorabile insarum nomen legionibus armatis, & Aquilis Romanis, quib. imperii salus continebatur, nitebatur. Illae suum nutum spectabant, & quos olim pro Roma strinxerant gladios, tunc in illam expedire parati erant: ut faciliamum foret, iisdem armis quibus nobilitatem lustulerat, popul res quoq. seditiones si quae exortae fuissenti

comprimere. Oeteri ,.quorum non est eadem condi-

55쪽

ilo,quales Albanus & Athenarum Duces suerunt, cumquet crudeliter egerunt, vi armis'. defendere non pos sent, indignationi & furori populari expositi remanet. In his igitur securior modus est, alere diuisiones illas inter Populum & Optimates, uς libertate fugata Dominum accersiverant, & paullatim, nec sentientibus iugum imponere: quod quibus artibus obtineri possit, ex ijs quet alibi docebimus, apparebit. Gamquamsisit priuata odia pubbcis rutilitatibus rem tere) exempla magnanimorum hominum,qui suas iniurias Reip.condonarunt, retulit ad hunc locum Scipio

Amiratus,quae non transcribo.

Pompeium imagine pacto Sextus Pompeius bello con tra Octauium tenebat Siciliam 8 'Sardiniam , tuebatur se locis firmis, & famem inopiamq. Italiς importabat: Vinci nunquam potuit, nisi breuipace. Eap Cta cum illo est; exules recepti, W vires abductae; co ruptus eius miles, Se quid dicam terribilis ille, mpaullo ante Neptunus, vix una naui effugit, ceruices gladio praebuitι & intra annum extin istum totum bel- sum. Vetus hoc nouum fieri posse ac debere, in bello nupero Regis Hisbaniarum contra Belgas foederatos suasit Iulius Lipsius inconsultatione , quae extat apud Rodolphum Botereum in historia. Bellum, inquit Lipsius,cum Batavis hactenus infelix, nec nunc felicius', nisi in tota facie rei aliquid imutetur. Loca valida Omnia habent, loca opportuna, militem exercitatum,

satis bonum,ui istorijs animosum;ordinem aliquem in rario, & tota gubernatione, quamdiu bellum & me tus est, haud facile soluendum . Ut ista remittantur,&

56쪽

amittantur pax aliqua sit & quies: quς nunquam iii talibus bellis inita sine bono aperto Regis. Maiestas

illa nominis, &occultum in animis vinculum illos tr hit, aut potius extrahit, qui male abierunt: quidam gaudebunt,datu sic regrestan. Centeni aliquot homines aut milleni ad Regem ultro redibunt, si occasio redeundi suggeratur. Haec piaesidia hostibus detrahimus: amplius in plebeia aut plurium illa gubernatione occasiones inter ipses dissidijs damus. Mihi crede, habent odia, factiones, ita sita vulnera e sed occuluntur ea omnia, intendente magno illo metu, qui aequaliter tanFit omnes. Remitte paullulum: ad ingenia-vitia suri redibunt: ut boues instante Lupo coc

capita & cornua iungunt: abeunte quisq; sibi pascit. Hoc Lissus: cuius consilium hactenus secuti videntur Hispani ; nec omnino irrito conatu . Vix ab Rege mctus cessera cum prorupere in dissidia, & faetiones Proceres & Populus. Plus Hispanus duodecemnalib. inducijs , quam quadraginta annorum bellis profecit.

Et simili consilio callidissimus dolorum fabricator Tiberius Germanicum monet: se novies a Diuo Augusto . in Germanias missum,plura consilio quam vi perfecisse. Sic Sugambros in deditionem acceptos,sic Sueuos, Regemq. Maroboduum pace obstrictum. Posse W Cheruscos c terasq. rebellium getes, quando Romanet ultioni consultum esset, internis disiordiis relinqui. sI M. II. Annal. Ex quo verum esse appares, instrui belli ar- tibus in nostram perniciem, cum quib. assidua & continua bella gerimus. Fortuna belli artem victos quo

que docet. 'i

57쪽

. Inde apud Thucydidem lib. L Corinthij

bellum gerendo cum Atheniensibus ij tunc rei

naualis peritia cunctis Graecis longe erant superi res, in se quoq. bellicarum rerum scientiam adepturos sperant. Ipli Athenienses agrestes primum S: armorum rudes bellando cum Persis bellare didicerunt. θει gyptij diuturnitate bellorum, ac toties viribus cum Christianis Hierosolymitanis collatis artes bellicas apprehendere. Paulus Gemit vi I. Ueteres Germani longa aduersus Romanos militia insueuerunt signa se qui, subsidijs firmari. dicta Imperatorum accipere. cTacit. II. Anna in Cum Agesilaus in bello contra Thebanos vulneratus esset, Antalcidas, boli sim factum lexclamauit. quidni hanc mercedem recipiat ab illis, quos arma tractare docuit Z Lycurgus legibus sitis prohibuit aduersus eosdem saepius pugnare Plutarch θCum enim acςrrima illa virtus sit,quam ultima exprimit necessitas,nihil tam triste aut dissicile est,quo non ad pulchra vulnera, contemptum'. mortis excitentur hi,qui pro aris focisq , pro liberis & uxoribus dimicare coguntur. Itaq; ipsis periculis prudentiores fiunt,& a fortuna multis rebus ereptis, usum accipiunt bene consulendi. Inde Turcarum Imperatores nunquam diuturnum cum Christiano aliquo Principe bellum gessisse,Ioannes Boterus, ita Traianus Boccalinus testantvr;quadruplici,ppinor, fine. Primo, ne inumerabilibus exercitious,quibus diu alendis nulla regna,nullae Prouisiciae fissicere possunt, si bacti populi ita affligantur, Ut longo post tempore spiritum atq. vires recipere nequeant, adeoq. imperantibus inutiles sint. De - inde

58쪽

inde ne longo bello fortem,inuigilantem de adormitaintentum hostem efiiciant: vij postea redituris securum & pace emollitum adoriri liceat :& ipsi veter num semper militem. nostri nouum inexpertumquα

habeant. Tertio, quia longo usu didicerunt illi, malὸ

sanum esse consilium, gentes numero infinitas, locorum spatio immensas percurrere, quς deinde obtineri nequeanr. Corpora enim nostrapin Suescere edendo pauca,& bene digerendo: vomitu reddere, qui supra, ventriculi vires ingerunt. Subactas gentes, non eodequo vincuntur, praelio domari. Tempore, industria, pace opus esse. Denil verendum quoq. Turcis est, nenim ijs progressibus,& suspecta finium Propinquitat

Principum Christianorum alto senino sepultorum p tentem indignationem in se concitent: eamq. fui si causam Traianus Boccalinus scribit, ob quam ab ultumis in Hungaria bellis destiterunt Turcet: ne scilicet Viennae Austriae, fortissimi Germaniq& Italiaepropugnaculi amissio Germanorum & Italorum terribilem vim irritaret. Itali bellicam suam scientiam ab illis quae ultra alpes sunt, gentibus, habent. Ante Caroli Galliae Regis iii Italiam aduentum,cum in bellis longe

maior esset grauis armaturae equitum, quam peditum 'usiis,& tormenta muralia ad trahendum vehendumq. incommodissima, quamuis crebra praelia committebantur, tamen intra paucos strages consistebat; interdum ne unus quidem cadebat. Etenim ferreis laminis totis coopertis, mortis periculum, si quando equis deijcerentur,deditione effugere facilimum erat .

59쪽

obsidentium ignauia tam facile seruabantur, ut nulla esset adeo parua aut ne lecta sedes, quae vel maximas hostium copias per multos dies non rustineret s adeoq. dissicilinium esset,alijs possessa occupare. lGuietiar usin. bigor. 9 Historiς Florentinae scriptor ait tantam c-xercituum illa tempestate ignauiam fuisse,ut vel unus equus caput aut caudam mouendo hostibus terrorem incuteret. In praelio quodam inter Uenetos Fl rentinos, quamuis id aD exoriente ad medium uso. die

protraheretur, nemo tamen ex tantis copijs occubuit

equi tantum aliquot vulnerati, Q pr terea equites Mliquot capti sunt . In alio quodam prςlio capta equia tum tria millia,ac mille pedites; quatuor omnino c si, vulnerati triginta. Setrus Fumnianus vii. bictoria viis. ὶ Iterum alibi,cum quatuor horas durallet pugna, Prgier unum cquitem, nullus occubuit: at ne is quidem vulneribus confectus, sed equo excussius & co tritus animam efflauit.Porr3,quae in acie militum istorum fuit imbellia, eadem erat in expugnandis oppidis aut castellis ignauia. Quamuis exigua arx maximos exercitus sustinere poterat. Itaq. praestabat singulis in turribus praesidia collocare: quippe modica ad id

impesa sufficiebat, ab validiore noste campo pulsi

retinebat tamen arces. Pign. 1 . histor. us. in Alphonias Rex Neapolis Fluvianum Castellum exiguum nec situ nec opere,nec idoneis defensoribus munitum ante trigesimum diem expugnare non potuit. Castellinum nulla re ad sustinendam obsidionem instruetiam , cum quadraginta quatuor dies oppugnasset, cum ignomi-- linquere Factus est. TU ta nimirum ferocia exeo citi-

60쪽

citibus,tantum periculum a bellis istius temporis erat ut municipia, aut castella, quς hoc seculo, tanquam nullo modo ad defensionem comparata,deseri conspiacimus, tunc temporis, quasi nulla ratione expugnarhpossent, defenderentur. Verum ubi Carolus Rex is, Italiam primum pedem intuli nouarum gentium terror, peditatus ad aliam belligerandi rationem instructi ferocitas,& praecipue tormentorum tonitrua tanto

uniuersam Italiam terrore repleuerant, ut ijs, qui acie se opponere non audebant, nulla relicta esset salutis spes. Quippe ubi ad urbium oppugnationem ventum erat, homines imperiti in deditione salutem qu ebat:& si defensio parabatur, eundem intra diem caepta patrataq. obsidio. Sic Regnum Neapolitanum & Insubria eodem fere die & oppugnata &victa . Sic Ven ii unico profligati pretiio omni continetis imperio cesserunt. Sic Gallis nec conspectis quidem Mediolanum hostes descruerunt. Ergo caeperunt deinde hominum ingenia , offensionum acerbitate perterrecta , ad pugnandi ratione, inueniendas acui xioppiada aggeribus,sessis,vallis,alijsq. operibus bellicis muniri : unde urbes ad maximam sunt redas, securi-.tatem, homines uniuersis belli artes perdidice

Sed L 'dum yede amicitiis decenoso O igitur mis ram sepe Regum potentiam i in qua rarae felicitatis

est ad bona priuatorum, nec subisti commercij h manitatem peruenire. Privatorum liminibus vera a imicitia includitur;Pax gentium &incolumitas regu rum non amicitia vicinorum, non foederibus , sed ar i

SEARCH

MENU NAVIGATION